Page images
PDF
EPUB

p. 355 A (p. 232 ) meminit, conditi, si Solinum audias c. 8, ubi v. Sal. mas. p. 49, atque in eo loco relicti, etsi Alba longa condita , et sede regni facta. Etiam ea in re portentum intercessit , quod Dionys. I, 67 exponit, et de quo auctoritatem Annalis Pontificum, Cincü, Cæsaris, Tuberonis excitat Victor 0. G. R. 17. Colonorum quidem numerus non adeo magnus esse poluit ab initio, siquidem iis lɔ, vel, ut alii tradiderant, 15CC jugera satis fuere ad arandum : v. inf. ad lib. XI, 316 sq. Duxit enim ex ea narratione Maro agrum suum a Latino rege, ut Trojanis assignaretur colendus, propositum, ut ibi videbimus. Nomen urbi a Lavinia inditum constans fuit fama a majoribus accepta, etsi, quæ illa fuisset, varie erat traditum : v. Dionys. I, 59. Lavinum quoque Latini fratrem videntur prodidisse olim quidam, ut e Servio colligas ad lib. VII, 59. Sed de his , aliisque, quæ ad consilium nostrum non faciunt, videndi Ciuverius et Vulpius Lat. ant. Tom. VI. add. Lucatelli Diss. in Diss. dell'Accademia di Cortona Tom. VII, p. 109. Hoc unum monebimus, Laurolavinii nomen ad seriora tempora post Vespasianum spectare; colonia forte ex Laurentibus et Lavinatibus in unam urbem conscripta. Peccat in hoc Servius ad VII, 59 et alibi cum aliis.

Nobis Numicius adhuc verbo commemorandus est, inter Laurentum ac Lavinium defluens amnis, alteri huic tamen propior. Eum sub monte S. Petronellæ ex antro in subjectos agros pronum decurrere narrat Cluver. Ital. ant. p. 894. At ex lacu Nemorensi prodire, et nunc sub nomine Rivo de Nemi latere Ligorius tradidit. Sub oppido Patrica alii eum investigarunt : quod tamen ad eadem loca spectat : in Castro, Messirano in Ville di Plinio. Alii nunc exaruisse eum affirmant; et interceptum amnem jam Servius notavit ad lib. VII, 150. In hoc fluvio Eneas, pugna ad eum seu cum Etruscis, seu cum Rutulis facta, interiisse, certe oculis sublatus esse creditus est : factum ei ad ripas sacellum, cum luco, Jovis vel Patris indigetis nomine; aut, quod credere par est, antiquioris numinis in hoc loco a priscis Latinis culti sacra ad Eneam retulere seriores : uti tot alia veteris Latii numina ex suis opinionibus interpretati sunt Romani. Inde Numicii nomini religio aliqua inesse cæpit. Utitur eo poeta aliquoties omnino ad designandum Latium : 6.c. VII, 242. Fontem fluvii lacum vel stagnum fuisse tradunt ex Æn. VII, 150, hæc fontis stagna Numici : sed si gravior auctoritas alia nulla est, poetam ornate pro fonte stagna fontis dixisse arbitrari malim. Etsi toto suo decursu fluviolus lacubus interceptus, tardoque ac tacito motu similis stagno fuisse videtur, nam alveum habuit ulvosum et limosam : Ovid. XIV Met. 598, 599 Litus adit Laurens : ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis : et v. 601, tacito cursu de eodem.

Haud longe a Numicii fonte, nec nisi sex M. passuum intervallo, turnæ fuit lacus et fluvius et fons : quem ex montis Albani radicibus, utque perhibetur, ex occultis lacus Albani meatibus, prodeuntem in occidentem ferri, mox in lacum haud magnum diffundi, inde in Tiberim deferri, eique V milliario ab Ostia, VII ab urbe Roma , misceri tra

annos,

dunt Cluver. p. 722, et inde Vulpius Lat. ant. Tom. VI, pag. 225. Esse ei nomen nunc Treglio; lacum tamen, ante centum et quod excurrit

fere totum exaruisse hic idem testatur Tom. V, p. 218 ( quo tamen loco Juturnæ lacum cum altero illo confundit, quem poeta lib. XII, 745 memorat ). Juturnum, Nympham, Turni sororein , adeoque Dauni filiam (unde XII, 785 Daunia dea est), edidit Maro noster; an vetere auctoritate, non constat; argute tamen, seu invenisse, seu usurpasse dicendus est. Fontis enim in iisdem locis siti numen curare populares suos, et tueri adversus advenas recte videri poterat. Etiam hoc ad locorum situm spectat, quod Juno cum Juturna actura in Albanum montem descendit lib. XII, 134, At Juno e summo. Fuisse Juturnæ nomine deam Latii indigenam, et quidem fontis numen, satis constat. Argutatus est in nomine jam Varro L. L. IV, 10, esse ductum a juvando ejusque fontem haberi saluberrimum. Adjiciunt alia commenta Servius ad XII, 139 et alii. Fuit tamen Romæ quoque Juturnæ lacus et fons : vide v. c. Ovid. Fast. I, 708 seqq. et post alios Vulpium Vet. Lat. Tom. I, p. 346 sq.; itaque et Juturnalia festum. Fontium omnino nympham edere voluisse videri potest Virgilius XII, 139, 140 Diva stagnis quæ Aluminibusque sonoris Præsidet; et v. 142 Nympha, decus fluviorum; Sed, tanquam poeta, genus pro individuo posuisse videri debet, et ornamenta adjecisse. Ornans quoque epitheton sonoris; nec alia vis inesse putanda. Ornavit porro idem fabulam de nympha a Jove amata ibid. 140, quam suo more exposuit Ovid. Fast. II, 585 seqq. Alia Numicii fl. nympha fuit Anna perenna , parum lepide de Didonis sorore interpretata a poetis Romanis. De Ardea in his locis sita v. dicta ad vs. 411. et Excurs. VII ad h. libr.

Ab his inde locis surgit campus in clivum, qui ad montem Albanum ducit, in quo XXX a Lavinio annis condita est ab Ascanio Alba Longa: quæ res ostento suis albæ jam Æneæ fuit significata VIII, 81 seqq. Ecce autem subitum etc. Varro de L. L. IV, p. 35 Hinc (Lavinio condito) post XXX annos oppidum alterum conditur Alba : id ab sue alba cognominatum.- Albæ exstructionem jamn Jupiter Veneri prædixerat Æn. I, 267—271: At puer Ascanius et longam multa vi muniet Albam. Urbis conditæ etiam alio loco meminit poeta lib. V, 597 Ascanius, longam muris quum cingeret Albam. Qui minus accurate hæc exploraverant, Albam ab Ænea conditam dixerant, ap. Conon. 46. Ab urbe nomen accepit mons Albanus. Sed illo tempore, quo Æneas Latium adierat , Tum neque nomen erat, neque honos, aut gloria monti, XII, 125. Sub monte lacus Albanus : de quo lib. IX, 387, lacus, qui post Albæ de nomine dicti Albani. Qui minus accurate hæc tradiderant, Albam ab Ænea conditam dixerant; ut ap. Conon. 46.

EXCURSUS IV.

Veteris Italiæ origines , populi et fabulæ ac religiones.

VII, 37 sqq. Nunc age, qui reges , Erato, quæ tempora rerum , Quis Latio antiquo fuerit status etc.

Primum observandum est, Virgilium Latii res non persequi, nisi quatenus ad Aborigines spectant, adeoque eorum origines pro rerum in his locis initiis ponere; etsi, ante Aborigines, Siculos, partim etiam Umbros, in his locis fuisse constat. Porro tenendum, Aborigines hos, seu, quod videbimus, Ausones, populorum per Americam ferorum et silvestrium more, dispersis per Italiam, ipso corum inter amnes ac montes situ fines regente, sedibus, et in plures populos ac nomina divisos, habitasse. Religiones adeo, ac ritus sacrorum, et numina domeitica, inter tot populos non omnino eadem fuisse mirum non est. Fuere tamen etiam religiones ac fabulæ omnibus tanquam a communi stirpe ortis communes. Utrumque genus in suam rem convertit poeta : atque hinc in

seq.

libris fabularum novus ordo exoritur : ex variorum Italia populorum, Aboriginum maxime Latii, historiis et religionibus petitus. De utraque re, omninoque de vetere Italia paullo accuratius nunc dispiciendum est, ut pluribus Virgilii locis una opera lux affundator, utque, quale historiarum veterum genus poeta, quoque judicio amplexus sit, appareat. Nec vero sex posteriorum librorum lectione delectari potest aliquis, qui veteris Italize statum non imbiberil, animoque suo repræsentare sibi vitam illam antiquam possit. Procliviore quoque studio ad declarandam hanc Italiæ antiquitatem feror, quo plura vini docti, nulla subtilitate judicii (criticam historicam appellamus ) adhibita tradiderunt, quoque pauciora rite et ad scriptorum ævique prisci tidem moremque sunt explorata et constituta.

Intra Aboriginum stirpem poetam Latii res continere et includere modo diximus. Qui illi fuerint, quæstio est inter veteres et recentiores variis modis agitata. Ponemus hic ea, quæ, post diligeniem in his rebus alio loco collocatam operam, ex ceteris maxime nobis se probarunt, eaque aliis rationibus illustrabimus; quantum quidem ad doctam poela interpretationem satis esse videbitur.

Fuere Aborigines ex antiquissimis veteris Italiæ habitatoribus, sed post Umbros et Siculos. Quæ de eorum origine vulgo tradita legimus , ex nominis fere caussis parum feliciter petita sunt. Mihi vero ne id quidem liquere videtur, an antiquum eorum nomen illud fuerit. A serio ribus, qui antiquas res memoria vel literarum monumentis repeterent, inventum nomen puto, ut primos Latii et locorum circa Tiberim ad mare properantem cultores designarent, tanquam ajróx foras, ad advenas babito , qui deinceps in eadem loca confluxerant. Obliznes

respecta

runt posthæc Aborigines sub Latinorum nomine, quod principio partem tantum populi, qui sub rege erat, designasse, nec, nisi Albanorum regum crescentibus opibus, latius patere cæpisse videtur. Virgilius tamen, ut poeta, jam Æneæ tempore Latium et Latinos ex sequentium temporum conditione æstimare potuit.

Antiquiorum auctorum, quos Dionysius exscripsit, fide constat, Aboriginun memoriæ et nominis prima vestigia circa Reate, ultra Velinum lacum et fluvium, in Umbris occurrere. Ex his locis versus mare vicina quæque deinceps tenuerant, et in iisdem locis plura loca eorum memoriam servabant Dionysii adhuc tempore, quem vide lib. I, c. 14-17, 18 cum illustrationibus locorum; quas dedit Cap Martin de Chaupy (in Decouverte de la Maison d'Horace, Tom. III, p. 112 sqq.). Ut adeo Aboriginum nomen ad unum aliquem non valde potentem, aut late habitantem populum spectasse necesse sit.

Mature cum barbaris illis promiscue habitarunt Pelasgi ; terram a populis per solitudines errantibus male habitatam facile occuparunt advenæ, ut nostris ætatibus Americam. Pelasgi qua origine fuerint, nondum quicquam satis explorati habeo. Ex Thraciæ quidem locis eos in Græciam descendisse satis liquet; liquet etiam hoc, a Phænicibus eos habuisse literas; unde tamen perperam colligitur, eos Phænicia origine et ipsos fuisse : hoc inter certiora refero, antiquissimo jam tempore Pelasgos cum Aboriginibus fuisse permixtos : id quod Dionysium adduxit, quum insigniores inter Romanos scriptores Catonem, Sempronium et alios Romanam originem ad Græcos referre videret , ut omnino Aborigines nullos alios ab origine quam Pelasgos fuisse arbitraretur, quod Cluverius et plerique e nostris sequuti sunt. Verum Dionysius rem ipse ita tradit, ut, quid ex iis, quæ a se narrata erant, ad Romanorum opiniones comparatis, sequatur, non, quid verum et exploratum sit, exponere videri velit.

Pelasgorum tres potissimum fuisse in Italiam deductas colonias narrant vulgo fere omnes; unam ab OEnotro ex Arcadia, XVII ætatibus ante bellum Trojanum, alteram e Thessalia , Deucalioneo ævo, et terfiam ab Evandro LX annis ante b. Troj. , ut facile intelligas, non nisi serius a chronographis ex conjectura, secundum rerum et ætatum comparationem subtiliorem, hæc esse constituta. Antiquissimus ille OEnotri et Peucetii ad Italiam accessus satis diserte a Dionysio exponitur lib. I, c. 11 sqq. De Peucetio v. inf. Excurs. VIII ad v. 691. Consedisse dicitur OEnotrus cum suis in sinu Lametino, seu Hipponiate inferioris Italiề, qua

Bruttiorum aliquando ager patuit; et primum quidem intra Lametinum, et Seylleticum, seu Scylaceum sinum se continuerunt, hinc ad Laum usque fl. et Metapontum, tandem ad Silarum et Bradanum fines sedium extenderunt ; mox et ultra eos ipsos fines progressi sunt; uti altera parte agrum obsederunt, qui Bruttiorum postea dictus est. Conf. quæ ex Antiocho Syracus. narrant Strabo VI, p. 254, 255 et 264 f. Dionys. I, 35, II pr. Aristot. Polit. VII, 10, ubi et Chones ex (Enotriis fuisse narrantur; nam, quod etiamnum per Americæ solitudines evenire videmus, ex communi stirpe oriundæ tribus, locis ac sedibus dissitæ , novo nomine celebrari solent. Versus Iapygiam et ad Ionium Mare habitasse Chonas she sadouuévny Lipov Aristoteles ait I. c. cf. sup. Exc. XXI ad lib. I. Male ex corrupto Stephani loco in Bpétros Bruttios primos et ante OEnotrios incolas venditant nonnulli, nt

nuper

Grimaldi, vir cetera sagax, (in Annali del Regno di Napoli T. I, p. 131. 138 sq.) proprio nomine OEnotriam appellavit loca circa Æsarum et Crimisan, quæ Philoctetes adiisse dictus est, Lycophron v. 911, 912.

Quando et quomodo Pelasgi ex his locis ad Aborigines illos in Umbris finitima quæque infestantes pervenerint , nec ipse Dionysius habet, quod afferat, nec res per se satis fit probabilis. Quomodo enim ad ulteriora progressa exigua Pelasgorum turba per tot barbaros populos ad mediam usque ltaliam penetrare potuisset? Verum ex tota Dionysii disputatione satis apparet, hos OEnotrios cum Aboriginibus , ex sumta illa opinione, seu hypothesi, a Græcis Romanorum stirpem esse repetendam, permisceri, multoque pejus pro iisdem haberi; ut mihi adeo satis liquere videatur, primæ huic Pelasgorum coloniæ, si modo ea unquam fuit, nihil plane cum Aboriginibus esse commune , nec quicquam amplius teneri posse , quam hoc ; antiquissimis jam temporibus de Pelasgorum

sub OEnotro sedibus in inferiore Italia occupatis famam fuisse inter Græcos.

Altera Pelasgorum colonia, sub Deucalionea tempora deducta, ea est, a qua Aboriginum cum Pelasgis in unum populum coalescentium origo repetenda videtur. Ex Thessalia illi ejecti, alii in alias terras, pars per Epirum, oraculo Dodonæ accepto, quod etiam Macrob. I Sat. 7 recitat, Jonium trajecerant, et tempestate vexari, ad ostium Padi Spineticum appulerant. Ibi pars castra et urbem muniunt, alii ad interiora terræ pergunt, et Umbris primum, tum Aboriginibus lacessitis, ubi ad Curiliam eventum habere vident Jovis Dodonæi responsum illud , cum his fædus faciunt, agrique parte accepta, adversus Siculos belli societatem ineunt, hosque tandem ab utraque Tiberis parte sedibus ejiciunt. v. Dionys. I, 18-21. Sed Pelasgi, ab egregio rerum hominumque auctu, aliquanto post variis calamitatibus et dissensionibus domesticis agitati, in varias partes dispersi sunt. Pauci, qui remanserant, Aboriginum nomini suum paullatim submiserunt. v. ibid. ad c. 3o. Accesserunt mos Pelasgi ex Arcadia sub Evandro, de quibus alio loco videbimus ; tum Græci cum Hercule aliique. Dubitari itaque non potest , in media hac Italia (nam de extrema Italia coloniis Græcorum variis temporibus occupata non agimus) magnam Aboriginum partem ab eo inde tempore Pe lasgicæ et Hellenicæ fuisse stirpis , multaque ex horum sermone et religionibus illos adscivisse. Quo ipso poeta paratam habet excusationem, quod multa in his locis ad Græcanicam religionem deflexit; ejus enim vestigia passim etiam Dionysius agnoscebat inprimis Faleriis c. 21.

Nec tamen Aborigines propterea Pelasyicæ stirpis habendos videri pronuntiavimus. Recte, si quid videmus; faciunt enim multa, quæ hic enarrari nequeunt, manifestum, Aborigines ad Ausonum nomen perti

« PreviousContinue »