Page images
PDF
EPUB

immolarent , et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Æneam, quod aliquando ei responsum esset, urbi condendæ quadrupedem futuram ducem. Scilicet, ut ex h. I. intelligitur, scrofam in navibus llio advectam narraverant alii, ut Lycophron. I. c. 1256 Evos xen coñs, är απ’ Ιδαίον λόφων | και Δαρδανείων εκ τόπων ναυσθλάσεται. - Et Varro de L.L. I. c. Alba- id ab sue alba cognominatum. Hæc e navi Æneæ quum fugisset Lavinium , triginta parit porcos. Ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta hæc urbs facta , propter colorem suis, et loci na. turam Alba Longa dicta. Scrofa sub arbore visitur in numis Adriani et Antonini Pii affabre factis.

De loco, in quo sus inventa est, adhuc nonnulla monenda sunt, quum poeta eum ita declarare videatur, quasi eodem in loco mox urbs condenda et condita fuerit: nam Æn. III, 389 sq. Helenus: Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus Triginta capitum fetus enixa jacebit, Alba, solo recubans, albi circum ubera nati: Is locus urbis erit; requies ea certa laborum. Et VIII, 42 — 48 ubi oraculum a Tiberino repetitur: Litoreis ingens — (si modo, quod dubito, vss. 46, 47, 48 recte ibi locum habent). Memorat ergo poeta locum ad Tiberim, secreti ad fluminis undam, et hic urbem condendam esse. Atqui in iis locis urbs condita ab Ænea memoratur nulla.

Conveniunt tamen in eo plura Virgilii loca, urbem ab Ænea conditam esse, ex qua reliquus fatorum ordo ductus esset : unde statim Æn. 1, 5. Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio. Eam Lavinium fuisse dubitare non sinit ipse poeta, lib. I, 259; Jupiter ad Venerem : cernes urbem et promissa Lavinî mania. Hic Æneas bellum geret, moresque viris et monia ponet, et hinc Ascanius regnum ab sede Lavini Transferel, et Longam multa vi muniet Albam. In ea urbe deponenda erant sacra ac Penates : lib. II, 294, 295, III, 159, 160. Et lib. XII, 193, 194, ubi Æneas : mihi monia Teucri Con. stituent , urbique dabit Lavinia nomen. Verum ea longius fuit a Tiberi et a loco suis inventæ remota. Dices Lavinium serius esse conditum, et aliam urbem jam antehac fuisse eductam ad Tiberim , ad quam spectaverit vaticinium. Verum post escensum statim ad Tiberim munita fuere Castra lib. VII, 157 sqq. de quibus v. Excurs. III. At urbs condita fuit haud dubie Lavinium.

Scilicet ab usu loquendi haud est alienum , ut hic et is latius, vicinis locis comprehensis, accipiatur, quod multo magis accommodatum erat vaticinio obscure res enarranti: Is locus urbis erit; ea terra, in qua juxta amnem sus inventa fuerit; non autem spatium illud terræ, in sus jacebat: ut nec tempus urgendum est in oraculo : quasi statim post escensum factum sue conspecta, et mensis ambesis, (lib. III, 255 – 257 ) urbs condenda fuerit. Subvenerant tamen scriptores antiquæ famæ de urbe in loco, in quo sus inventa fuerat , condenda, dum hoc adjiciebant : Suem jamjam mactandam effugisse, et Æneam, qui eam persequutus erat, pervenisse ad eum locum, in quo aliquando urbs condita fuit : y.

Dionys. I, 56 supra laudatum, et Aurel. Vici. 0. G. R. C. II.

quo

Iterum tamen variatam reperimus narrationem, quum vaticinium modo ad Lavinium, modo ad Albam Longam referri videamus in iisdem scriptoribus. Obscura quoque est Maronis sententia (in vaticinio I. c. III, 387 -- 393, et VIII, 42 sqq.); sed ostentum ad Albam Longam spectare satis diserte declarat, urbem ab Ænea conditam esse Lavinium; etsi suein eo statim loco maciat, quo ea visa fuerat VIII, 81–85.

Commemorata hæc a me sunt etiam propterea, quoniam vidi viros doctos duplicem Albam ex his Virgilianis locis prodidisse. Sunt Xaverii Matthæi per saturam exercitationes , Neap 1759, qui pag. 59 diversam ab Alba Longa aliam veterem Albam in Tiberis litore fuisse statuit, eamque a poeta his verbis declarari: Hic locus urbis erit ex quo ( loco, unde ) post XXX annos, Ascanius clari condet cognominis Al. bam. Atqui istius antiquioris Albæ nusquam alibi facta mentio occurrit.

Hactenus poetam veteres fabulas suscipere vidimus; sed hoc non sine judicio factum etiam ex hoc judices velim, quod alias in eadem re non infrequentes, nec obscuras fabulas sprevil et neglexit ; qualis illa est, quam Dionysius tanquam ab indigenis acceptam narrat lib. I, 55, quod escensu facto in magna aquæ penuria scaturigo ex solo emicuit. Fons Solis inde appellari corpit, cum binis aris adstantibus. Aliud oraculum Apollinis Delphici, ut qneas ibi consideret, ubi duo muria invenisset, e Domitio apud Sest. Aurelium Vict. c. 12, sed indocte, narratur; nam ad duo stagna aquæ salsæ in agro Laurente trahitur, quod ad mare Etruscum et Lacum Ostiensem referenduin erat; ut jam monitum video a Cluverio p. 882. Tandem ostentum in Lavinio condenda oblatum ignis sponte exorti, aquila ac vulpe super eo coniendentibus, multo minus a poeta tractari potuit : etsi numis gentis Papiæ nobilitata. (Vide vel Eckbel Tom. V, p. 267. ) Nata et hæc anilis fabula videtur ex sig. nis aquilæ et lupi in foro Lavinii positis, quæ Dionys. vidit, lib. 1, 59.

Classem Trojanorum in ipsis Tiberis ostiis incensam a mulieribus uluce Roma quadam, tradiderant olim scriptores apud Dionysium I, 72 (p. 58 ), in quos inciderat Polyænus Strateg. VIII, 25, 2, ubi idem Trojanarum mulierum facinus exponit. cf. ad lib. V Exc. VI. Quod autem poetæ Thybris , non Tiberis scribitur, qua de re tam multa argutantur Grammatici, illud ad dignitatem epicam spectare puta, quum forma vocis sit magis recondita ex Græcis poetis et scriptoribus translata, quibus eu@pus et Ouepus est, sono ipsis magis frequentato.

EXCURSUS III.

De locorum , in quæe Trojani escensum

fecere , situ ; adeoque

de

agro Laurente et Troja nova , urbibus Laurento et Lavinio, Numicio fluvio, Juturnæ lacu, et urbe Alba Longa.

Nunc de locorum , ad quæ sex posteriorum Æneidis librorum res dispositæ sunt, situ paucis videbimus, quantum quidem ad consilium nostrum conferre videri potest. Nam alio et suo more tractarunt hæc Cluverius Ital. ant. et Vulpius Latio ant.

Escendisse Trojanos ad litus Tiberis orientale locus VII, 29 – 36 diserte docet. ( Nam ex illo versu VII, 241, 242 jussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici, parum docte appulsum Trojanorum ad Numicii fl. ostia transtulere nonnulli, in quorum aliquem incidisse videtur Zonaras , qui idem fere tradit. Sed Numicium posuit Maro poetica ratione omnino ad regionem designandam. ) Faciem litoralis plagæ et Tiberini ostii describit poeta admodum diversam ab ea, quæ nostro ævo conspicitur. Nunc arena multa obtinet, aut ager apricus; idque jam Rutilii tempore ita se habuit, Itin. I, 181: · Lævus inaccessis fluvius vitatui arenis , Hospitis Æneæ gloria sola manet. At Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit; hunc inter fluvio TibeTinus amano Vorticibus rapidis et multa flavus arena In mare prorumpit etc. Quæ tamen nemora non soli poetæ ingenio deberi credendum est. Nam primum incultarum terrarum, antequam habitatores nacta sint , plerumque is habitus est, ut silvosæ et paludosæ sint; tum alia passim veterum poetarum loca, ubi de Romæ originibus tradunt, utram que Tiberis ripam arboribus densam exhibent. Tandem meliore etiam Italiæ cultu, Romanorum tempore, litus hoc Ostiense lucis abundasse Lancisius docuit in Diss. de Villa Pliniana in Opp. P. II, p. 122, ubi in aggestiones litoris Ostiensis factas, solo in mare ad III milliaria producto, post alios viros doctos inquirit.

Igitur a læva, seu orientali Tiberis litore late, ex poetæ non modo mente, sed et ex vera locorum indole, patuit silva, et ea quidem adhuc Commodi tempore lauris frequens, ut ex Herodiano intelligitur lib. I, 36. Tenebant hæc loca Aborigines rege Latino, ipsi Laurentes dicti : lib. VI, 892, Laurentes populos urbemque Latini. Idem nomen urbis, Laurentes vel Laurentum , ab inventa, dum condebatur, lauro; ut VII, 59 -- 62 narratur : id quod poetæ relinquendum; potuerunt enim etiam aliæ nominis esse caussæ : forte ipse laurorum per hæc loca lætus proventus. Ager autem usque ad mare ac Tiberim patens Laurens vel Laurentinus fuit dictus. Nomen tamen interdum Maro, ut poeta, latius ad totum Latium traduxit; ut quum lib. VII, 650 Turnum Laurentem

appellat, et Laurentem Maricam lib. VII, 47. Ex quo quidem loco male nonnulli Laurentes usque ad Lirim habitasse collegerunt. Nec illud turbare quemquam debet, quod et Latini urbem Laurenlem arcem, poela, VIII, 1, aut Laurentes muros lib. X, 671, et idem Laurentia castra lib. X, 635, novam Trojam appellat. In epithetorum ornamentis nulla subtilitas a poetis et religio expectatur.

Æneas e loco, ad quem appulsa classe copias eduxerat, altero die missis, qui vicina explorarent, oratores Laurentum ad regem Latinum legat. Interea castra munit VII, 157, 159, qui locus inde Trojæ nomen obtinuit. Eo allusum lib. X, 26 muris iterum imminet hostis Nascentis Trojæ. cf. v. 74, 75. In Trojæ hujus, Laurenti, Lavinii et Lanuvii nominibus valde turbant, aut nugantur Grammatici, antiquiores et seriores historici, ut Servius passim. Ita Charax Ardeam appellarat Tpcia ap. Stephan. Byz. in "Apdea. Dio ex Tzetza excerptus p. 21, 42 Azúferter Tò rci Tpoíev 2.szóuevov. Appian. in Excerpto ex Photio Cod. 57 litus Laurentum et oram maritimam Trojam dictam perperam narrat. Satis est semel de hoc monitum esse. v. inpr. Vulpii Vet. Lat. Toin. VI, p. 13 seqq. Sed et veteres passim scriptores, ut Strabo V, p. 350 B. (p. 229) Trojanos egressos statim Lavinium condidisse aiunt. Nomen Troja ex Livio jam notum esse potest, lib. I, i ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse :

: Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani. Et Servius ad VII, 158 Et sciendum, civitatem ( parum proprie dictum ), quam primo fecit Æneas Trojam dictam secundum Catonem et Livium. Ita quoque Steph. Byz. in Tpoía ex Charace. Quatuor a mari stadiis, seu pas. sus quingentos eam distare Dionysius adjicit lib. I, 53, unde recte Virgilius VII, 158 primas in litore sedes dixit. Strabo enim, qui lib. V, p. 229, XXIV stadia memorat, de Laurento loquitur, non de Troja situ. conf. Cluver. p. 880, et Vulpius I. c. p. 40 sqq.

Locus hic a Trojanis captus munitusque ( xáépexa iFryto etiam Dionys. I, 53 ), quem Trojam novam appellant scriptores, est is, poeta fere castrorum nomine ac notione designat, quemque Turnus oppugnat lib. IX. Terxouse zice castrorum Achivorum partem Iliadis constituit insigniorem. Sed Maro similem pugnam locorum situ variavit præclare. A dextra mænia ad amnem pertingebant (IX, 469 nam dertera cingitur amni), quam partem Turnus in castris interceptus petiisse putandus est ( v. 790 Turnus paullatim excedere pugna, Et fluvium petere ac partem , quæ cingitur amni); inde enim se in Tiberim saltu immittit v. 815. In proximo subducta erat classis Trojanorum, aggere cincta, et fluvio tuta IX, 68 sq. Classem , quæ lateri castrorum adjuncta latebat, Aggeribus septam circum et fluvialibus undis Invadit. Ab altera parte mare erat; nam porta castrorum proxima ponto commemoratur IX, 238. cf. Serv, ad e. I. et ad VII, 31. Eral tamen campus inter mare et castra satis patens, quo Rutuli ordines explicare, et urbem oppugnare poterant. Nam Trojani murorum in parte sinistra opposuere aciem etc. IX, 468. Ex hoc locorum situ etiam illustranda est Nisi et Euriali nocturna profectio. v. id lib. IX, 195.

quem

Non longe a castris his, et a Tiberi versus orientem aberat Laurentum, eo loco situm, qui nunc Paterno et Torre di Paterno vocatur, ut docent Cluver. Ital. ant. p. 883, et ex Fabretto Vulpius Vet. Lat. Tom. VI, p. 29. Locum S. Lorenzo alii perperam Laurenti vestigia habere crediderunt. Ad urbem iter Æneas fecit agmine ad lævum, a septemtrione , circumducto, per saltus et clivos silvis illo tempore consitos : de quibus v. inf. XI, 513 sqq. 522 sqq. Ad dextram versus litoralem plagam aperiebat se camporum planities, in qua equestris pugna facta. In eosdem campos descendebat

agmen pedestre, quum ad urbem appropinquaret : XI, 903— 907. Castris ibi positis altero die, fædere et certamine singulari inter Turnum et Æneam frustra constituto, tumultuaria exoritur pugna: quam quum in neutram partem inclinari videret Æneas, subito partem exercitus ad urbem oppugnandam admovet. Tandem in eadem camporum planitie concurrunt Turnus et Æneas , pugna facta quæ Æneidem absolvit. Fugit fracto ense Turnus : inclusum se videt undique a corona spectantium: Atque hinc vasta palus hinc ardua mcenia cingunt XII, 745. Scilicet hæ sunt paludes Laurentinæ , ad urbem usque productæ : quibus Laurens hic tractus etiamnum invius et inaccessus est : idem tamen apris frequens, quos toties poetæ memorant. v. Cluver. p. 886, 887. Vulpius I. c. p. 36. Et de iis ipse Maro lib. X, 107 599. aper, quem multos annos defendit palus Laurentia , silva

pastus arundinea. Erat igitur paluster hic tractus passim silvis consitus : uti omnino magnam agri Laurentini partem silva Laurentina occupabat. Lalius tamen ea antiquioribus temporibus procedere debuit. Ea est, de qua lib. IV vs. 381 sqq. accipiendi : Silva fuit late dumis atque ilice nigra Horrida. Per has fugam faciebat Nisus castris egressus ad interiora loca versus montes Albanos, et qui iis subest, lacum Albanum, ad

quem Latinus armenta tum habebat : ibid. 387 sq. A Laurento, si ad orientem paullo altius in Mediterranea processeras, III M. passuum a mari, Lavinium ab Ænea fuit conditum : urbs et promissa Lavini monia lib. I, 258. Tria ista passuum millia redeunt ad XXIV stadia, quæ Strabo lib. V, p. 350 B, et Dionys. I, 56 memorant. A Roma aberat millia passuum XX. Sita urbs èzò aóca tivè ap. Dionys. I, 45, sive collis is fuit, in quo nunc S. Petronellæ fanum est, v. Cluver. p. 894, seu non longe ab hoc loco collis qui nunc Monte di Levano appellatur. Ita Holstenius statuebat : v. Vulp. 1. 1. p. 31 et 86. Ibidem alii pro vetere Lavinio habuerunt oppidulum Patrica vel Pratica , quod Mlɔ passus ab co colle abest. lis Vulpius hactenus accedendum statuebat, ut ibi lucus Patris vel Jovis Indigetis fuisse videatur; esse enim nomen a Patre Indigete ductum : nec longe abesse fontem Numicii, ad quem Lavinium situm fuisse uno ore omnes tradunt. In hanc urbem delati sunt Penates Trojani : de quibus sup. Esc. IX ad lib. II egi: Varro de L. L. IV, p. 35 Oppidum , quod primum conditum in Latio stirpis Romanæ Lavinium; nam ibi dii penates nostri. Hoc a Latini filia, quæ conjuncta Æneæ , Lavinia appellata : in editissima collis parte, et quidem Veneris Frutis templo , cujus etiam Strabo V,

« PreviousContinue »