Page images
PDF
EPUB

815

Velet honos levis humeros; ut fibula crinem
Auro internectat; Lyciam ut gerat ipsa pharetram,
Et pastoralem præfixa cuspide myrtum.

tius : ostro. ut sit: honos regius velat ostro, purpura : quorsum igitur mutantur ea, quæ bene se habent, forte etiam melius! — 815. lelos h. et f. Goth. sec. hu. merosque leves Ven. ut f. vestem pr. Menag. et duo Heins. pro div. lect. cum Goth. tert., scilicet tamquam magis obvium. Nam fibula in capilli ornatu nondum reperi; nec tamen probabile fit, vestem a librariis in crinem mutari potuisse. 816. aut g. duo Burm. ferat et illa alii ap. Pier. — 817. Ut pastoralem Oudart. cum Goth. tert.

velat humeros ostro , dum ipse ex ostro est. Accipio fibulam de acu: r. Var. Lect.; in media fibula est acus, quæ mordet laciniam : potuit adeo et fibula pro acu dici : et Lyciam dixit pharetram , ut solent

poetæ præstantius genus designare: sic, arcus Cretici. E myrto hastilia. vid. Georg. II, 447 et pastoralis myrtus de jaculo, quo pastores utuntur, et quod Gallice vocatur, la houlette.

EXCURSUS I.

De Caieta et Insula Circes.

Lrr. VII, 1. 2. Tu quoque litoribus nostris, Æneia nutrix, Æternam moriens famam, Caieta , dedisti 10 Proxima Circææ raduntur litora terræ etc. Quum Virgiliani carminis præstantia, etiam inventionis laus, inprimis in doctrinæ copia et sermonis poetici ornatu, spectanda sit, nos operæ pretium in hoc facere putamus, quod legentium animos ad hæc potissimum duo capita in interpretatione nostra advertere studemus. Exspectatur itaque a nobis, ut in his quoque posterioribus sex libris in iisdem rebus illustrandis præcipuam aliquam operam collocemus: idque eo magis, quo novum fabularum genus, Italiæ domesticum, parum a plerisque perspectum, et cum Græcis mythis in vulgari antiquitatis doctrina confusum, in iis tractatur. Ne vero legentium animos oculos que distineamus ac distringamus, rejectis ad librorum calcem disputationibus exspatiabimur interdum, et nonnulla excutiemus accuratius. Facient hæc ipsa diverticula ad recreandum animum ex commentandi et variz lectionis enotandæ tædio, quod quidem nonnunquam, quomodo reprimeremus, vix habere videbamur.

Caietæ memoriam non præteriit poeta, quandoquidem inter fabulas veteres de Æneæ erroribus ea occurrebat, nomenque promontorii, por. tusque, et urbis in Latii et Campaniæ finibus ab ea ductum vulgo ferebatur: ut taceam Formiis ædem Apollinis ac Caiete a Livio XL, 2, comincmoratam. Vid. Dionys. I, 53. Strabo VI, pag. 33o. Victor 0. G. R. 10. Adde Solin. 8. Ex quibus locis quoque discimus, a cremata Trojanorum classe (atotoū xaisv ) nonnullos, Cæsarem inprimis, et Sempronium, nugantes suo more in nominum originibus, nomen repetüsse. Cf. ad lib. V Excurs. VI. et Cerdam ad lib. VII, 2. Varie quoque tractatam esse fabulam ex eo apparet, quod alii Æneæ, alii Creusæ, ali Ascanii nutricem Caietam ediderant. Nutricis autem in vetere vita, ut educandis pueris præcipua opera, ita magna erat reverentia, ut parentali ea pietate coleretur. Res inprimis in tragicis obvia. Facit autem etiam hic justorum nutrici persolutus honos ad Æneæ pietatem declarandam. Hæc et similia cogitare debet is, cui hæc Caietæ memoratio nimis videtur esse tenuis, et epico spiritu indigna. Hoc tamen verum est , post similem de Miseno, et Palinuro narrationem, novitatem buic Caietæ commemorationi deesse. Nec hoc non sensisse videri potest poe ta , qui similem aliam de Baia , Euxini matre, fabulam (Victor 0. G. R. 10) non attigit: nec Leucosiam insulain, in sinu Pæstano, a consobrina Æneæ, aut Prochytam, ab ejus cognata ibi sepulta (v. Dionys. I, 53 ) appellatam memorare voluit. Nec sine judicio videri debet omisisse alia

errorum Æneæ in his locis vestigia vulgo credita, quæ poetica arte tractari vix poterant, ut Ænariam insulam, a statione navium Æneæ dictam apud Plin. III, 6 s. 12. Quid ? quod adeo ad Sardiniam Trojanos nonnulli veterum deduxerant; parum docte, puto, et ex Iolai nomine, de quo tot fabulæ in Sardiniæ originibus habentur , opinione ducta : Paus. X, 17, p. 837 extr. quam etiam Silius sequitur lib. XII, 363 sqq.

Ceterum totus ille litoris tractus fabulis priscis inclaruerat : ut tanto magis poeta noster decerpere de iis nonnihil potuerit. Non longe a Caieta aberant Formiæ , Læstrygonum, ferorum hominum, qui carne humana vesci solebant, sedes ab Homero nobilitatæ : unde adeo Silio VIII, 531 regnata Lamo Caieta dicta est. Nec male Ovidius Met. XIV, 158 sqq. unum ex Ulyssis sociis, Macareum, superstitem in his locis finxit Æneæ occurrere ; etsi Achæmenidis in Cyclopum antro relicti ex lib. III Æneidis exemplum, Nasoni ante oculos fuisse facile intelligitur. Est autem ad rerum fidem valde accommodatum, adhuc Trojanorum temporibus, homines feros et anthropophagos, Italiæ saltibus, lacubus et ignibus subterraneis horridæ, loca saltem nonnulla inhabitasse. Hinc et Caci memoria. cf. ad lib. VIII Excurs. II.

Circes insulam, quam adeundam esse Helenus jam prædixerat, (lib. III, 386 Ante et Æææque insula Circes lustranda), non magis prætermittere debuit poeta, quum illa ab heroicis inde temporibus tantopere fabulis frequentata et celebrata esset, inprimis ab Homero Odyss. X. Circeii quidem notum est Latii promontorium : Homerus tamen narrat

tanquam de insula. Circeii , ut Plinii verbis utar ( lib. III, 5, 9), insula quondam immenso quidem mari circumdata , ut creditur Homero, at nunc planitie ( cf. II, 85 s. 87). Nata hinc opinio, aggesta fluminum alluvie terra, insulam aliquando factam esse continentem; v. Theophrast. Hist. Plant. V, 9, quem locum Plinius expressit I. c. Nec multum dissidet, quod Varro tradiderat, ut e Servio ad lib. III, 386; VII, 10; discitur, fuisse Circen insulam, nondum siccatis paludibus, quæ eam dividebant a continenti. Quod in priscæ Italiæ silvestri habitu quis miretur, quum tales lacus multi adhuc sint in vicinis locis, hiberno tempore aqua stagnantes, quumque inde procedant Pomtina paludes ! cf. Corradin. Latio vet. Tom. II, pag. 242. Itaque Strabo inter loca maritima palustria et morbosa etiam Circeios numerat lib. V, p. 353 C, et ipse Circeius mons ipsi est, quem mare et paludes insulam faciunt : το Κιρκαϊον - ορος νησιάζον τη θαλάττη τε και έλεσι, p. 355 Β.

Ææam appellat insulam Homerus, hincque Maro sup. lib. III, 386 Æææ insula Circes. Fuit quoque tó Koprsioy in Colchide v. Apollon. III, 200. II, 402. Quomodo autem veteres in hoc incidere potuerint, ut Circen ex a, Colchorum urbe, Æetæ regis sororem ex Sole et Persa, translatam in insulam hanc collocarent, vix assequatur aliquis, nisi antiquioris Græciæ ignorantiam geographiæ animo teneat. Occidentis faciem et fines , ante Trojana tempora prorsus ignorabant Græci, nec ante Homerum, nisi fabulosas narrationes, de eo vulgo audiverant. Itaque pone Siciliam magnum Oceanum circumductum usque ad seplem

de eo,

trionem patere credidisse videntur (1). Jam fuit fabula aliqua perantiqua

de Circe Solis filia, cui insula in hoc mari assignari cæpta : eamque adiisse narrati sunt Argonautæ, quorum, seu Tanain, seu Istrum invectorum, ex Colchide reditus per talem Oceanum, qualem tunc sibi finxit antiquitas, factus facile credi potuit. Temporum successu orbis hic priscæ Græciæ ignotus adiri navibus cæpit, sensimque Italiæ, Galliæ, Hispaniæ notitia aliqua verior ac certior inter Græcos increbrescere. Ac commodarunt itaque poetæ, pro suæ quisque ætatis et pro suæ scientiæ modulo, veteres fabulas ad novas notitias occidentis, cujusmodi forte tum erant : atque hinc illa fabularum diversitas, inprimis in Argonauticis, nata. Nec facile est quicquam aliud, quod Orphicorum Argonauticorum haud infimam antiquitatem, si non verborum, argumenti tamen , æque arguat, quam divotopuoia locorum in occidentalibus terris ; et hoc, cum ejusmodi aliis veteris geographicæ notionis vestigiis, est, quod in eo carmine inprimis spectandum veniet, si quis ad illustrandum illud accedet in posterum. Orphicoruin igitur auctor jam notitiam aliquam acceperat de procurrente in occidentem Europa, isque Circes insulam extra fretum Gaditanum in Oceano occidentali quidem collocavit ( v. 1205 sqq. coll. 1239 sqq.), Lycæam tamen ad terram : Kişxas dówer - Aurdov mori répoor. in qua Ligures, populum mythica geographia celebratum, latere nullus dubito, adeoque præfero cod. Voss. Leid. lectionem, quæ in aliis quoque locis recipi in contextum debebat, Anggaños, quæ propior est ad vulgarem sonum Aigues. Apollonius IV, 646 de Argonautis : δι έθνεα μυρία Κελτών και Λιγύων περοώντες αδiοι. Errori autem locum fecit hoc, quod Ligures olim, Iberica gens, late tenebant maritima loca, non modo Galliæ et Italiæ, sed et Iberiæ. Itaque ipsa Gades in Liguribus memorantur, et Aguotion prope Gades Byz. h. v. ex poeta puta antiquo; et apud Avien. Ora marit. 284 Ligur ticus lacus, et magis fabulosa 131 sqq. 196 sq. (cf. Wernsd.

p. 1443) Traduntur certe Ligures Sicanos, Ibericam gentem, ex Hispania pepulisse (vid. Thucyd. VI, 2. Dionys. I, 22. Diodor. V, 6. Silius Ital. xiv, 34, 35, loca excitata olim a nobis ad Guthrianum opus Tom. II, pag. 73). Permixti mox iidem Ligures cum Celtis passim habitarunt, ex quo genere Salyes erant. v. Strabo IV, p. 311 A; itaque loca circa Massiliam et Rhodanum ad Ligures referuntur : sic ap. Apollod. II, 5, 10 et in loco Æschyli ex Prometheo liberato ap. Dionys. 1,41. cf. Aristot. de Mirab. audit. T. II Opp., p. 725. (c. 91.) et Strabon. IV, p. 277 B. Intra Alpes tamen et Apenninos, a Celtis diversi, coluerunt. v. Strabo lib. II, p. 190 C. In Homericis quidein Ligures non memorantur; at in Heracliis multa de iis fuit memoratio. Itaquc, antequam Italia superior Græcis penitius innotuerat , per Ligures eam universe declarare solebant. Tenendum hoc est propter multa poetarum loca. Ιta Circes quoque insula ad Ligures referri : Λιγυστίς η συών μορφώτρια

ap. Steph.

(1) Scripta hæc a me esse memineris jam in prima editione, adeoque ante

annum LXXV, ut me mihi constare intelligas.

Circe ap. Eurip. Troad. 437. Atque adeo Cytæam Colchidis Ayu TiX'Y ab ea dixit Lycophr. 1312, unde perperam Eustath. ad Perieg. 76, coloniam Ligurum in Colchidem ductam eftinxit. Itaque Padi

quoque Ostia, fabulam de Phaethonte et Cycno inf X, 185 sq. et succinum ad Ligures referebant veteres, conf. Plin. XXXVII, 3, s. 11, et hinc corruptum nomen Lingurii v. c. apud Strabunem lib. IV, pag. 310. B. πλεονάζει δε και το λιγγούριον παρ' αυτοις ( τους Λίγυσιν ), δ τινες ηλεκτρον προσazopatouer. Lingurium ex ea, quam supra posuimus, Aggers, pronuntiatione nasci potuit; factum adeo Lyngurium et Lyncuriųm, quod nomen ad lapidis genus translatum, et nata ex etymo fabula de nato lapide ex lyncum urina. Accidit autem nomini Ligurum, ut multis in locis corrumperetur. Ita ap. Apollod. I, 9, 24 et II, 5, 10, ubi v. Not. pag. 210, 398; porro ap. Aristot. H. A. I, 15, ubi post Reines. Var. Lect. p. 74, restituit Schneider. Etiam planta Ligustica, Aig vertindo, mutata in Aikuotixor v. Salmas. ad Sulin. p. 899. In Avieni 0. M. 196 pernix lucis præclare pernix Ligus emendabat Sehrader Emendatt. præf. pag. XXIX. Latere quoque Ligures Migues arbitror in Lyncei nomine apud Lycophr. 1240, ubi Æneam dicitur exceptura esse Tuponvice Augxsús το θερμόν ειθρον εκβράσσαν ποτών, Και Πίσο', 'Aγύλλης θ' αι πολύρηνοι νάπαι. Audiverat Alexandrinus poeta de thermis Etruriæ et Liguriæ; estque ei fluvius aliquis Ligur, Age's, vel nogeus, et corrupte Aggeus, ut ibidem in aliis scribitur, et excudendum erat. Apud eundem ab Æneæ posteris urbs exstruenda narratur circa Circæum : tam late Latii locus, quo Roma condita, designatur : ν. 127 'Εν όψιτέκνοις όλείαν δαμήσεται Τυρσιν, μακεδνας αμφί Κιρκαίου νάπας etc. Cujus loci perdoctam interpretationem dedit Cluverius Ital. ant. p. 762, sqq. Homerus, qui locorum nonnullorum situs per Siciliam et Italiam, litoralem saltem, audierat, servato Oceani vocabulo, (cujus notio una eademque nec fuit, nec esse potuit, variata illa jam ante Homerum, ut paullo ante diximus ) Ulyssis errores ad Italiæ oram retulit ac disposuit, Circesque adeo insulam ei loco assignavit, qui Circæi promontorii et portus nomen, seu tuuc jam habuit, seu inde accepit. Nomina, jam in Argonauticis obvia, esse commenttia, ipsa etyma docent; nam Aia est antiquum nomen Terræ; frater Aittas, terrigena; pater Sol, et mater Perse Oceanina; quoniam insula in Oceano occidentali sita ferebatur.

Circe veneficiis celebrata est inde ab Homero. Fuit hoc antiquorum temporum, ut etiamnum inter populos barbaros res est satis frequens, ut passim in minus notis locis crederentur esse populi, vel familiæ, vel homines, qui veneficiis et magicis arubus pollerent. Ex Strabone l. c. lib. V, p. 355 B, apparet, herbarum copiam ac frequentiam in his locis memorabilem nonnullos prodidisse : quod tamen ipse potius ad Circes fabulam accommodatum putavit : φασι δε και πολύβριζον είναι, τάχα τα μυθο τα περι Κίρκης προσοικειούντες. De veneno mortifero in monte Circro obscura est narratio in Audit. Mirab. s. 79. Arboribus frequentissimum esse promontorium Circæum, diserte narrat Theophrastus, Hist. Plant. V, 9', inprimis myrtis, quarum genus aliquod humile, et generi coronario proxi

« PreviousContinue »