Page images
PDF
EPUB

Velet honos levis humeros; ut fibula crinem

Auro internectat; Lyciam ut gerat ipsa pharetram,
Et pastoralem præfixa cuspide myrtum.

815

tius ostro. ut sit : honos regius velat ostro, purpura: quorsum igitur mutantur ea, quæ bene se habent, forte etiam melius! — 815. letos h. et f. Goth. sec. humerosque leves Ven. ut f. vestem pr. Menag. et duo Heins. pro div. lect. cum Goth. tert., scilicet tamquam magis obvium. Nam fibula in capilli ornatu nondum reperi; nec tamen probabile fit, vestem a librariis in crinem mutari potuisse. 816. aut g. duo Burm. ferat et illa alii ap. Pier. — 817. Ut pastoralem Oudart.

cum Goth. tert.

velat humeros ostro, dum ipse ex ostro est. Accipio fibulam de acu : v. Var. Lect.; in media fibula est acus, quæ mordet laciniam : potuit adeo et fibula pro acu dici : et Lyciam dixit pharetram, ut solent

poetæ præstantius genus designare: sic, arcus Cretici. E myrto hastilia. vid. Georg. II, 447 et pastoralis myrtus de jaculo, quo pastores utuntur, et quod Gallice vocatur, la houlette.

EXCURSUS I.

De Caieta et Insula Circes.

LIB. VII, 1. 2. Tu quoque litoribus nostris, Æneia nutrix, Æternam moriens famam, Caieta, dedisti — 10 Proxima Circææ raduntur litora terræ etc. Quum Virgiliani carminis præstantia, etiam inventionis laus, inprimis in doctrinæ copia et sermonis poetici ornatu, spectanda sit, nos operæ pretium in hoc facere putamus, quod legentium animos ad hæc potissimum duo capita in interpretatione nostra advertere studemus. Exspectatur itaque a nobis, ut in his quoque posterioribus sex libris in iisdem rebus illustrandis præcipuam aliquam operam collocemus: idque eo magis, quo novum fabularum genus, Italiæ domesticum, parum a plerisque perspectum, et cum Græcis mythis in vulgari antiquitatis doctrina confusum, in iis tractatur. Ne vero legentium animos oculosque distineamus ac distringamus, rejectis ad librorum calcem disputationibus exspatiabimur interdum, et nonnulla excutiemus accuratius. Facient hæc ipsa diverticula ad recreandum animum ex commentandi et variæ lectionis enotandæ tædio, quod quidem nonnunquam, quomodo reprimeremus, vix habere videbamur.

Caiete memoriam non præteriit poeta, quandoquidem inter fabulas veteres de Æneæ erroribus ea occurrebat, nomenque promontorii, portusque, et urbis in Latii et Campaniæ finibus ab ea ductum vulgo ferebatur: ut taceam Formiis ædem Apollinis ac Caiete a Livio XL, 2, commemoratam. Vid. Dionys. I, 53. Strabo VI, pag. 330. Victor O. G. R. 10. Adde Solin. 8. Ex quibus locis quoque discimus, a cremata Trojanorum classe (¿ò тou xaísi ) nonnullos, Cæsarem inprimis, et Sempronium, nugantes suo more in nominum originibus, nomen repetiisse. Cf. ad lib. V Excurs. VI. et Gerdam ad lib. VII, 2. Varie quoque tractatam esse fabulam ex eo apparet, quod alii Æneæ, alii Creusæ, alii Ascanii nutricem Caietam ediderant. Nutricis autem in vetere vita, ut educandis pueris præcipua opera, ita magna erat reverentia, ut parentali ea pietate coleretur. Res inprimis in tragicis obvia. Facit autem etiam hic justorum nutrici persolutus honos ad Æneæ pietatem declarandam. Hæc et similia cogitare debet is, cui hæc Caiete memoratio nimis videtur esse tenuis, et epico spiritu indigna. Hoc tamen verum est, post similem de Miseno, et Palinuro narrationem, novitatem huic Caieta commemorationi deesse. Nec hoc non sensisse videri potest poeta, qui similem aliam de Baia, Euxini matre, fabulam (Victor O. G. R. 10) non attigit : nec Leucosiam insulaın, in sinu Pæstano, a consobrina Æneæ, aut Prochytam, ab ejus cognata ibi sepulta (v. Dionys. I, 53) appellatam memorare voluit. Nec sine judicio videri debet omisisse alia

errorum Æneæ in his locis vestigia vulgo credita, quæ poetica arte tractari vix poterant, ut Ænariam insulam, a statione navium Æneæ dictam apud Plin. III, 6 s. 12. Quid? quod adeo ad Sardiniam Trojanos nonnulli veterum deduxerant; parum docte, puto, et ex Iolai nomine, de quo tot fabulæ in Sardiniæ originibus habentur, opinione ducta: Paus. X, 17, p. 837 extr. quam etiam Silius sequitur lib. XII, 363 sqq.

Ceterum totus ille litoris tractus fabulis priscis inclaruerat: ut tanto magis poeta noster decerpere de iis nonnihil potuerit. Non longe a Caieta aberant Formiæ, Læstrygonum, ferorum hominum, qui carne humana vesci solebant, sedes ab Homero nobilitatæ : unde adeo Siho VIII, 531 regnata Lamo Caieta dicta est. Nec male Ovidius Met. XIV, 158 sqq. unum ex Ulyssis sociis, Macareum, superstitem in his locis finxit Æneæ occurrere; etsi Achæmenidis in Cyclopum antro relicti ex lib. III Æneidis exemplum, Nasoni ante oculos fuisse facile intelligitur. Est autem ad rerum fidem valde accommodatum, adhuc Trojanorum temporibus, homines feros et anthropophagos, Italiæ saltibus, lacubus et ignibus subterraneis horridæ, loca saltem nonnulla inhabitasse. Hinc et Caci memoria. cf. ad lib. VIII Excurs. II.

Circes insulam, quam adeundam esse Helenus jam prædixerat, (lib. III, 386 Ante et Eææque insula Circes lustranda), non magis prætermittere debuit poeta, quum illa ab heroicis inde temporibus tantopere fabulis frequentata et celebrata esset, inprimis ab Homero Odyss. x. Circeii quidem notum est Latii promontorium : Homerus tamen narrat de eo, tanquam de insula. Circeii, ut Plinii verbis utar ( lib. III, 5, 9), insula quondam immenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, at nunc planitie ( cf. II, 85 s. 87 ). Nata hinc opinio, aggesta fluminum alluvie terra, insulam aliquando factam esse continentem; v. Theophrast. Hist. Plant. V, 9, quem locum Plinius expressit 1. c. Nec multum dissidet, quod Varro tradiderat, ut e Servio ad lib. III, 386; VII, 10; discitur, fuisse Circen insulam, nondum siccatis paludibus, quæ eam dividebant a continenti. Quod in prisca Italiæ silvestri habitu quis miretur, quum tales lacus multi adhuc sint in vicinis locis, hiberno tempore aqua stagnantes, quumque inde procedant Pomtinæ paludes ! cf. Corradin. Latio vet. Tom. II, pag. 242. Itaque Strabo inter loca maritima palustria et morbosa etiam Circeios numerat lib. V, p. 353 C, et ipse Circeius mons ipsi est, quem mare et paludes insulam faciunt : τὸ Κιρκαῖον — ὄρος νησιάζον τῇ θαλάττη τε καὶ ἕλεσι, p. 355 Β.

Exam appellat insulam Homerus, hincque Maro sup. lib. III, 386 Exæ insula Circes. Fuit quoque To Kipaziov in Colchide v. Apollon. III, 200. II, 402. Quomodo autem veteres in hoc incidere potuerint, ut Circen ex Ea, Colchorum urbe, Æetæ regis sororem ex Sole et Persa, translatam in insulam hanc collocarent, vix assequatur aliquis, nisi antiquioris Græciæ ignorantiam geographiæ animo teneat. Occidentis faciem et fines, ante Trojana tempora prorsus ignorabant Græci, nec ante Homerum, nisi fabulosas narrationes, de eo vulgo audiverant. Itaque pone Siciliam magnum Oceanum circumductum usque ad septem

trionem patere credidisse videntur (1). Jam fuit fabula aliqua perantiqua de Circe Solis filia, cui insula in hoc mari assignari cœpta : eamque adiisse narrati sunt Argonautæ, quorum, seu Tanain, seu Istrum invectorum, ex Colchide reditus per talem Oceanum, qualem tunc sibi finxit antiquitas, factus facile credi potuit. Temporum successu orbis hie priscæ Græciæ ignotus adiri navibus cœpit, sensimque Italiæ, Galliæ, Hispaniæ notitia aliqua verior ac certior inter Græcos increbrescere. Accommodarunt itaque poetæ, pro suæ quisque ætatis et pro suæ scientiæ modulo, veteres fabulas ad novas notitias occidentis, cujusmodi forte tum erant : atque hinc illa fabularum diversitas, inprimis in Argonauticis, nata. Nec facile est quicquam aliud, quod Orphicorum Argonauticorum haud infimam antiquitatem, si non verborum, argumenti tamen, æque arguat, quam avioropnsía locorum in occidentalibus terris; et hoc, cum ejusmodi aliis veteris geographicæ notionis vestigiis, est, quod in eo carmine inprimis spectandum veniet, si quis ad illustrandum illud accedet in posterum. Orphicorum igitur auctor jam notitiam aliquam acceperat de procurrente in occidentem Europa, isque Circes insulam extra fretum Gaditanum in Oceano occidentali quidem collocavit (v. 1205 sqq. coll. 1239 sqq. ), Lycæam tamen ad terram : Kişxas δόμον Aunatov Tori Xépoor in qua Ligures, populum mythica geogra phia celebratum, latere nullus dubito, adeoque præfero cod. Voss. Leid. lectionem, quæ in aliis quoque locis recipi in contextum debebat, Λιγγαῖον, quæ propior est ad vulgarem sonum Λίγνες. Apollonius IV, 646 de Argonautis : δὲ ἔθνεα μυρία Κελτῶν καὶ Λιγύων περιῶντες ἀδήϊοι. Εrrori autem locum fecit hoc, quod Ligures olim, Iberica gens, late tenebant maritima loca, non modo Galliæ et Italiæ, sed et Iberiæ. Itaque ipsæ Gades in Liguribus memorantur, et Aivoríva prope Gades ap. Steph. Byz. h. v. ex poeta puta antiquo; et apud Avien. Ora marit. 284 Ligusticus lacus, et magis fabulosa 131 sqq. 196 sq. (cf. Wernsd. p. 1443). Traduntur certe Ligures Sicanos, Ibericam gentem, ex Hispania pepu lisse (vid. Thucyd. VI, 2. Dionys. I, 22. Diodor. V, 6. Silius Ital. XIV, 34, 35, loca excitata olim a nobis ad Guthrianum opus Tom. III, pag. 73 ). Permixti mox iidem Ligures cum Celtis passim habitarunt, ex quo genere Salyes erant. v. Strabo IV, p. 311 A; itaque loca circa Massiliam et Rhodanum ad Ligures referuntur : sic ap. Apollod. II, 5, 10 et in loco Eschyli ex Prometheo liberato ap. Dionys. I, 41. cf. Aristot. de Mirab. audit. T. II Opp., p. 725. (c. 91.) et Strabon. IV, p. 277 B. Intra Alpes tamen et Apenninos, a Celtis diversi, coluerunt. v. Strabo lib. II, p. 190 C. In Homericis quidem Ligures non memorantur; at in Heracliis multa de iis fuit memoratio. Itaque, antequam Italia superior Græcis penitius innotuerat, per Ligures eam universe declarare solebant. Tenendum hoc est propter multa poetarum loca. Ita Circes quoque insula ad Ligures referri : Λιγυστὶς ἡ συῶν μορφώτρια

(1) Scripta hæc a me esse memineris jam in prima editione, adeoque ante

annum LXXV, ut me mihi constare intelligas.

Circe ap. Eurip. Troad. 437. Atque adeo Cytæam Colchidis Ay ab ea dixit Lycophr. 1312, unde perperam Eustath. ad Perieg. 76, coloniam Ligurum in Colchidem ductam effinxit. Itaque Padi quoque ostia, fabulam de Phaethonte et Cycno inf X, 185 sq. et succinum ad Ligures referebant veteres, conf. Plin. XXXVII, 3, s. 11, et hinc corruptum nomen Lingurii v. c. apud Strabonem lib. IV, pag. 310. B. πλεονάζει δὲ καὶ τὸ λιγγούριον παρ' αὐτοῖς ( τοῖς Λίγυσιν), ὅ τινες ήλεκτρον προσayofscovos. Lingurium ex ea, quam supra posuimus, Age, pronuntiatione nasci potuit; factum adeo Lyngurium et Lyncurium, quod nomen ad lapidis genus translatum, et nata ex etymo fabula de nato lapide ex lyncum urina. Accidit autem nomini Ligurum, ut multis in locis corrumperetur. Ita ap. Apollod. I, 9, 24 et II, 5, 10, ubi v. Not. pag. 210, 398; porro ap. Aristot. H. A. I, 15, ubi post Reines. Var. Lect. p. 74, restituit Schneider. Etiam planta Ligustica, Arvotinov, mutata in Λιβυστικὸν ν. Salmas. ad Solin. p. 899. In Avieni O. M. 196 pernix lucis præclare pernix Ligus emendabat Schrader Emendatt. præf. pag. XXIX. Latere quoque Ligures Aiguas arbitror in Lyncei nomine apud Lycophr. 1240, ubi Eneam dicitur exceptura esse Tuponvía Avyxsús σε θερμὸν ῥεῖθρον ἐκβράσσων ποτῶν, Καὶ Πίσσ', Αγύλλης θ' αἱ πολύῤῥηνοι νάπαι. Audiverat Alexandrinus poeta de thermis Etruriæ et Liguriæ; estque ei fuvius aliquis Ligur, Λιγύς, vel Αιγεύς, et corrupte Λιγγες, ut ibidem in aliis scribitur, et excudendum erat. Apud eundem ab Æneæ posteris urbs exstruenda narratur circa Circæum : tam late Latii locus, quo Roma condita, designatur: v. 127 Ἐν ὀψιτέκνοις ὀλείαν διμήσεται Τύρσιν, μακεδιὰς ἀμφὶ Κιρκαίου νάπας etc. Cujus loci perdoctam interpretationem dedit Cluverius Ital. ant. p. 762, sqq. Homerus, qui locorum nonnullorum situs per Siciliam et Italiam, litoralem saltem, audierat, servato Oceani vocabulo, (cujus notio una eademque nec fuit, nec esse potuit, variata illa jam ante Homerum, ut paullo ante diximus) Ulyssis errores ad Italiæ oram retulit ac disposuit, Circesque adeo insulam ei loco assignavit, qui Circæi promontorii et portus nomen, seu tunc jam habuit, seu inde accepit. Nomina, jam in Argonauticis obvia, esse comment.tia, ipsa etyma docent; nam Ala est antiquum nomen Terræ; frater Airas, terrigena; pater Sol, et mater Perse Oceanina; quoniam insula in Oceano occidentali sita ferebatur.

Circe veneficiis celebrata est inde ab Homero. Fuit hoc antiquorum temporum, ut etiamnum inter populos barbaros res est satis frequens, ut passim in minus notis locis crederentur esse populi, vel familiæ, vel homines, qui veneficiis et magicis artibus pollerent. Ex Strabone 1. c. lib. V, p. 355 B, apparet, herbarum copiam ac frequentiam in his locis memorabilem nonnullos prodidisse: quod tamen ipse potius ad Circes fabulam accommodatum putavit: φασι δὲ καὶ πολύῤῥιζον εἶναι, τάχα τῷ μεθο τῷ περὶ Κίρκης προσοικειοῦντες. De veneno mortifero in monte Circæo obscura est narratio in Audit. Mirab. s. 79. Arboribus frequentissimum esse promontorium Circæum, diserte narrat Theophrastus, Hist. Plant. V, 9, inprimis myrtis, quarum genus aliquod humile, et generi coronario proxi

« PreviousContinue »