Page images
PDF
EPUB

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenuis percurrens pectine telas.

Hinc exaudiri gemitus, iræque leonum
Vincla recusantum, et sera sub nocte rudentum;
Sætigerique sues, atque in præsepibus ursi
Sævire, ac formæ magnorum ululare luporum;
Quos hominum ex facie dea sæva potentibus herbis
Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quæ ne monstra pii paterentur talia Troes

15

20

13. odoratum Oudart. ad l. Leid. nocturno in lumine Medic. et Zulich. a m.

-

sec., quæ vulgaris est ratio. 14. Idem versus Ge. I, 294. 15. gemitus leonum : noli substituere velle fremitus. Nam et illud poetis sollenne : v. c. Lucan. VI, 688. Drak. ad Silium I, 425. — 16. rugentum pr. Moret. a m. sec., inscite.18. forma Franc. 19. sæva post sævire. Libri nil mutant. — 20. in abest tribus ap. Burm. et Hamb. sec. Induerat vultus Circe. Porro Montalb. in terga vultusq. Etiam et t. f. nonnulli Pier. — 21. patiantur Bigot.

16, 30. Priscæ vitæ, et Orientis nunc quoque, communes eæ lautiorum hominum delicia, quas vel laxiorum nimio æstu corporum effluvia suadere possunt, ut suffimenta vel odores accendant. Hoc itaque ad Nympham ab Homero bene traductum. Est autem et hoc ex eadem vita, ut posito in mediis ædibus foco ignis lumina per noctem præbeat. Sic v. c. Odyss. 7, 63, 64 et alibi. cf. Goguet. ( Origine des Arts, etc. T. III, p. 391, et T. I, p. 241 ). Urit in lumina, ut pro lumine esset, ita is, pro ad. Cedrus autem Græcorum et Romanorum, ut jam ad Georgica vidimus lib. II, 443, e Juniperorum genere est, etiam oxycedrus dicta. v. Bodæus a Stapel ad Theophr. H. Plant. III, 12, ubi Icones quoque visuntur, et post alios Celsius in Hierobot. P. I, p. 77, qui diligenter a cedro Libani, quæ ex abietino genere est, eam distin-" guit, etsi ne sic quidem satis ex

pedita res est. Sufficit, dúar, dúov, cedrum, esse aliam orientalem, aliam occidentalem, hanc quidem Theophrasti appellatam. Ex Homerico loco quoque versus 14 illustrandus : ἱστὸν ἐποιχομένη χρυσείη xspaid' quiver. telæ h. 1. pro stamine vel trama, quam textrix izoíχεται κερκίδι, percurrit pectine, ut subtemen inserat. De hoc v. Exc. I*.

1518. Admodum ornate singula, si cum Homericis compares Odyss. x, 212 seq. et Apollon. IV, 672 sqq. formæ luporum simpl. pro lupis, forma dicendi poetica, quam jam alibi vidimus; et præsepia paulo ante pro caveis. Sic jam Servius explicuit. Discessit autem ab Homero, qui mutatas has feras humanam mansuetudinem servantes exhibuerat l. c. v. 214 sqq.

19. 20. induerat in vultus ac terga, h. corpora, ferarum pro vulgari, induerat eos formis ferarum. cf. Ge. I, 187, 188.-21. Quæ ne

Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis inplevit vela secundis,
Atque fugam dedit, et præter vada fervida vexit.

Jamque rubescebat radiis mare, et æthere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis;
Quum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsæ.
Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum
Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amœno,
Vorticibus rapidis, et multa flavus arena,
In mare prorumpit: variæ circumque supraque

25

30

22. dura duo Burm. 26. in croceis conj. Schraderus ad Musæum. p. 289. Sed in roseis bigis non tam erat hærendum, quam in mira colorum temperatione: post rubescens mare, roseæ bigæ et lutea aurora. — 27. Tum ex Schol. Horat. et Statii laudat Burm. 28. luctatur Mentel. pr. 29. hinc Zulich. et Witt. ingenti Menag. sec. 30. et inter Dorvill.-31. Verticibus, cum aliis, antiquissimi Mediceus et Romanus; it. fragm. Vatic. 32. præcipitat pro div. lect. tert. Moret. superque Witt. suprema Gud. a m. pr.

[ocr errors]

monstra, rem monstro similem, ut mutarentur in feras. pii, dropAs adeoque diis curæ. sup. III, 265 Dii prohibete minas: dii talem avertile casum: Et placidi servate pios. Mox 24 fuga pro celeri cursu et navigatione, et : prætervexit eos per vada fervida, mare æstuosum, ut circa promontoria solet.

25-28. Valde operosum cultum adjecisse videtur poeta his versibus, primum colorum varietate, tum epithetorum copia, et verborum pondere, inprimis v. 28 in lento, immoto a ventis, mari luctantur remi: vento cessante qui navem ageret. Caussam tanti ornatus in eo invenire licet, quod de ortu memorabilis et magni istius diei agitur, quo primum Italiam illam a fatis promissam adibant Trojani. De v. 26 v. Var. Lect. posuere scil. se, quievere. X, 103

Tum Zephyri posuere. At sup. V, 681 flammæ atque incendia vires posuere. Porro marmor pro mari dici notissimum est; usus tamen caussas nusquam appositas vidi. A Græcis ductum esse manifestum fit. μαρμαρέην ἅλα dixerat Homerus; candidum, splendens sole. Dictum μαρμάρεις οι μάρμαρος, unde πόντος μάρμαρος, εἰ τὰ μάρμαρα πόντου· hinc Latini poetæ marmora pelagi fecere, ut Catullus, quia μaquapos πέτρος, h. e. λευκός latine est mar mor. Ita tandem marmor absolute pro mari, ut æquor, quia Græci dixere πλάκα πόντου; et quidem jam apud Ennium, sec. Gellium II, 26. Verrunt extemplo placide mare marmore flavo.

29-36. Simili cum judicio ornata sunt hæc, quum jam de rrum sumina, de accessu ad Italiam, agatur, itaque locorum fa

Adsuetæ ripis volucres et fluminis alveo,
Æthera mulcebant cantu, lucoque volabant.
Flectere iter sociis, terræque advertere proras
Imperat, et lætus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quæ tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Quum primum Ausoniis exercitus adpulit oris,
Expediam, et primæ revocabo exordia pugnæ;
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella;
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Major rerum mihi nascitur ordo;

35

40

34. Equora Serv. ad. IV Æn. 524. sonabant Diomedes III Instit. Grammat. 35. socios aliquot Pier. Mentel. pr. a m. pr.; et sic Ge. Fabricius scriptum viderat. — 38. antiquus Moret. pr., quod vulgare esset. fuerat libri Pierii et Giphanii, unde is faciebat, fueret, importuno archaismo. classe Goth. sec. — - 41. Tum Franc. dic h. b. dic a. alter Voss. — 42. aptosq. Goth. pr. —44. et major sec. Rottend. rerum

ciem exhibet poeta jucundissimam. lucoq. per lucum. flectere iter, cursum, navem. Facit vero hæc Eneas, ut ad ipsa Tiberis ostia cursum regat, ad Creusæ monitum lib. II, 781, 782 ad terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva Inter opima virum leni fluit agmine Thybris. Factus, escensus ad ripam fluminis in agro Laurentino; erat autem ille olim lauris consitus; unde lucus et fluvius opacus. Conf. Excurs. II pr. et II ad hos vers.

37 sqq. Ad legentium animos excitandos invocationem novam valere, nota in poetis res est. In Erato argutantur interpretes. Ponitur a poeta pro Musa qualicunque, ut recte Servius. Apollonii exemplum bene laudatur ab aliis lib. III, 1 Ei d' ¿ys võv, 'Hpara etc., ubi tamen Erato proprio suo jure ad amorem Medea exponendum

advocari putatur. Mox quæ tempora rerum fuerint, non tam, quibus temporibus Eneas advenerit, quam, ut solet tempus pro rerum conditione poni; in quæ Latii tempora inciderit hic accessus. Quod rerum adjectum, poetici sermonis est proprium. antiquo ornat h. 1. epitheton. Aliter in historiis Latium antiquum et novum dicitur. 39. exercitus pro populo, turba, navalibus copiis. Per Tónov Guell. et alii explicant. Sie Græcis tragicis στρατός, τάγμα, ráži (ut Æschyl. Prometh. 128) et alia. exordia pugnæ, venatione cervi, inf. 480. — 42. reges, Latinum, Turnum, Mezentium; hinc Tyrrhena manus. Sed quod sequitur, in majus auctum, totam Italiam coiisse ad arma. Ceterum de prisca Italiæ facie, populis, edrumque originibus ad h. 1. vid. Excurs. IV.

Majus opus moveo. Rex arva Latinus, et urbis
Jam senior longa placidas in pace regebat.
Hunc Fauno, et nympha genitum Laurente Marica
Adcipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.
Filius huic, fato divom, prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta juventa est.
Sola domum, et tantas servabat filia sedes,
Jam matura viro, jam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio, totaque petebant
Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis

Turnus, avis atavisque potens : quem regia conjunx
Adjungi generum miro properabat amore;

Sed variis portenta deum terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio, in penetralibus altis,

-

50

55

major Goth.pr.-46. placidus Dorvill. gerebat pr. Moret. in bella gerebat sec. Hamb. ·47. genitum et nympha Goth. sec. ex nympha Leid. unus. Larente Leid. alius. Mirica Bigot.48. P. patrisque parentem Parrhas. 50. hinc f. Ven. 51. est deest Bigot. et Goth. sec. -52. tantos f. nata penates laudat Schol. Stat. I Theb. 572. 53. v. et jam Witt. 54. jam pro illam tert. Rottend. a m. pr. e binis Burmann. deest, 55. ante omnes p. unus sec. Moret. 57. magno p. Bigot. p. honore Goth. tert.- 59. in abest Erf. in medio, in p. quatuor Burm. et Goth. tert.

--

45-49. Latini genus ad Saturnum refertur, deum Aboriginum indigetem, mox.cum Crono comparari solitum. Ab hoc Picus procreatus, ex hoc Faunus, Latini pater. Faunus numen antiqui Latii fatidicum, v. inf. VII, 82 seq. Marica nympha Latii, cujus religio apud Minturnenses servata est, luco ad Lirim fl. consecrato. Quod eam poeta Laurentem appellat, poetico more facit, nomine a vicinis locis petito: nam ad Lirim usque Laurentes non habitarunt; etsi nomen Latinum, novum certe Latium, eo usque pertingere potuit. De reliquis vid. Excurs. V.

5258. Lavinia servabat sedes

exquisite, tenebat, possidebat, et hoc simpliciter pro, erat in domo paterna unica filia et heres; nihil amplius. petere sollenne pro procare; v. Cerda, ut airsiv. Bene autem ad prodigia et deorum ostenta rem revocavit poeta; primum, ut totius carminis colori et indoli a religione ductæ etiam hæc pars conveniret; tum ut Turnum præstantissimum adolescentem cum ratione aliqua Æneæ posthabitum narraret. Sed haud dubie fuere quoque veteres fabulæ super his prodigiis, quæ in seqq. exponit.

59 sq. Revocandæ in animum arbores et luci in impluviis veterum, de quibus passim commen

Sacra

comam, multosque metu servata per annos.
Quam pater inventam, primas quum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Hujus apes summum dense (mirabile dictu)
Stridore ingenti, liquidum trans æthera vectæ,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, « Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce. »>
Præterea, castis adolet dum altaria tædis,

-

бо

65

70

in medio p. Oudart. alto pr. Moret. 60. S. coma aliquot Heins. cum Nonio, sed præstat græca ratio. 63. Laurentesque Gud. a m. sec. cum aliis, sed recentt.; et sic Arusianus Messius. Neque vero aliter quam quarto casu accipiendum Laurentis. 64. Pro summum Medic. a pr. m. talamum, et Vratisl. lauri dense. densæ summum Parrhas. dense Witt. m. visu Bigot. 65. super æ. Zulich. a m. pr. trans æquora quatuor Burm. cum Goth. pr. 66. Consedere sec. Moret. sub mutua D. Heins. ed. 69. p. p. agmine Rom. cum aliis Pier., minus bene. eisdem Dorvill. —71. e castris pr. Hamb. quum a. Nonius ternis locis. De adolere

tati sunt viri docti; cf. Tibull. III, 3, 15 et tecto interiore sup. IV, 494. Sacra comam, frondibus intactis. metus pro religione, ut horror et similia: v. Cerda. 61 -63. Laurentes dicti Aborigines, qui hæc loca ad orientalem Tiberis ripam incolebant, rege Latino. Inde Laurentum, Latini regia; et ager usque ad mare ac Tiberim Laurens vel Laurentinus, silvis et paludibus frequens. Translatum interdum nomen ad totum Latium a poeta: ut modo in Laurente nympha vidimus. Alia vid. Excurs. laud. III. primas arces, quum primum urbem conderet. Secundum poetam adeo Latinus urbem Laurentes condidit et nomen imposuit a lauro: facile adeo intelligitur, Picum, qui ante Latinum vixit,

70.

Laurentem v. 171 appellari poetico epitheto, non nomine historico. Quod laurum Phœbo consecrat, ingeniose poeta adjicit, respectu ad suorum temporum religionem habito. 6471. Apes vectæ, ab orientali parte, ut ex vs. 70. intelligitur, advolantes. Examen apum, laurum forpudor insidens, præclare ornavit vers. cf. Georg. IV, 656, 657, 658. Est autem illud inter dira omina; vide vel Plin. IX, 17, 18. Alia loca vid. apud Cerdam, superstitione, ut probabile fit, ab incursus magnæ multitudinis ingruentis opinione profecta. partibus ex iisdem, mari infero.

a

71-80. Prodigium hoc flammæ frequens: supra vidimus lib. II, 680 sq. Alia apud Cerdam. Cogita

« PreviousContinue »