Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS XV.

Porta Somni.

VI, 894. Sunt geminæ Somni portæ etc. Quum non facile eadem via, qua ad inferos deduxerat, reducere Eneam poeta posset, ingeniose satis exitum reperit per portas Somni, hoc est, Somniorum in noto loco Homeri Odyss, r, 562 sqq. Penelope ibi somnia admodum diversæ naturæ esse pronuntiat, alia vera exire per portam corneam, alia falsa per eburneam : Δοιαὶ γάρ τε πύλαι ἀμενηνῶν (levium) εἰσιν ὀνείρων· Αἱ μὲν γὰρ κεράεσσι τετεύχαται, αἱ δ ̓ ἐλέφαντι. Τῶν οἱ μὲν κ' ἔλθωσι διὰ πριστοῦ iiçarros (per fores ex sectili ebore factas), oi d' inequípovras, its' (res; male reddunt verba, ut innumeris Homeri locis) àxpáævra pépovres (ita declaratur, quid sint falsa somnia) : Oi dè dià Esotŵv xepawv (h. e. fores ex sectili cornu factas) indwi Júpale, Oï ¿' štuμa xpaívovoi (h. e. ferunt, nuntiant res, quæ vere eventum erunt habituræ) βροτῶν ὅτε κέν τις ἴδηται. Phantasma hoc forium eburnearum et cornearum ductum haud dubie ex prisca vita, et hominum sermone per rerum adumbrationes explicato, quo etiam sapientibus erat utendum, ut symbolicis rerum assimulationibus animorum sensa exponerent, rerum similitudine aliqua vel animadversa, vel excogitata. In eadem illa prisca vita eboris et cornu usus erat celebrior quam sequentibus temporibus; itaque fores quoque ebore vel cornu induebant. De ratione ejusdem eboris et cornu ad portas Somni translati varia sunt veterum et recentiorum interpretum ad Homericum et Virgilianum locum somnia. Verisimilior ex iis forte interpretatio est hæc, (apposita quoque a Macrobio ad So. Sc. I, 3.) quod ebur, etsi candore suo lucem promittit, tamen non transmittit visum, adeoque fallit, cornu contra pellucidum est. Nolo enim suspicioni locum dare, in quam, fateor, incidi, totum hoc commentum petitum esse a lusu verborum : sunt ὀνείροι, quorum est τὸ ἐλεφαίρεσθαι, itaque veniunt διὰ ἐλέφαντος; alii sunt, qui κραίνουσι, iique veniunt διὰ κεράων.

Usus est his Somniorum portis Virgilius ad dimittendum ex inferis heroem suum, quatenus Somniis in iisdem inferis locis sedes sua assignata est. vid. Not. ad h. v. et supra ad 282. Quod inventum, si ex animi sententia dicendum est, omnino parum felix et idoneum esse videtur, quum ne ad mythicam quidem veri probabilitatem quidquam in eo sit, ut Æneas cum Sibylla eadem via exeat ex inferis, qua Somnia evolant. Felicius Ovidius Met. XIV, 120, ubi h. 1. expressit, Æneam aversa porta redeuntem prodidit : Inde ferens lassos averso cardine gressus. Ferrem tamen, si satis habuisset, per Somni portas emittere. Enimvero, dum exornavit commentum suum, ea adjecit, quibus sua vineta ipse cecidisse dicendus est. Postquam enim eburnea porta falsa exire somnia dixit, subjicit : Æneam cum Sibylla ab Anchise eadem

porta eburnea esse emissum; quo necessario in eam sententiam adducere debet lectorem, quam jam a Servio expositam videas : velle eum intelligi, falsa esse omnia quæ dixit. Neque aliter accepisse videtur Ausonius, quantum ex imitatione intelligo Cupid. cruci aff. 99 $qq. Quæ si poetæ mens fuit, nihil unquam a quopiam poeta magis sinistrum profectum esse arbitror, cum omnis ex præstantissimo episodio percepta voluptas hoc uno versu perimatur et juguletur. Nec quicquam excogitari poterat absurdius. Quorsum enim pertinere potest, nos moneri, hæc, quæ adhuc tam egregie fuerant exposita, popularibus opinionibus ad philosophicas rationes attemperatis, omnia ea esse inania somnia, quibus lectoris hiantis animo illudere voluerit?

Nec tamen defuere qui, quum consilium hoc poetæ propositum fuisse putarent, eum non modo defenderent et interpretarentur, inter quos nemo ingeniosior Aurato in elegis ad Guellium, verum adeo laudarent et egregie commendarent, quippe qui tam perspicacis animi fuerit, ut Manes et Orcum fabulas esse videret. Alii vulgarem de poetæ studio philosophiæ Epicureæ opinionem in partes vocarunt, ut post alios vir alioqui sagacissimus, Jortinus Diss. VI, p. 305 sqq. Nolo in refellendis aliis otium consumere; sed tota ista opinio Grammaticorum commentum est inane, et fundamento idoneo destituitur. vid. Argument. Ecl. VI. Si poeta, Ge. II, 490 sq. versus ex Lucretio adumbravit, non propterea Epicuri sectæ adscriptus haberi potest. Exordium autem Ciris v. 3 nullam habet probandi vim et auctoritatem.

Warburtonus, vir ingeniosissimus, in Diss. supra laudata ex hypothesi sua de mysteriis Eleusiniis a poeta expressis, rem non male expedire videri poterat, quum initiatos, post ista rerum inferarum mythica spectacula, porta emissos esse asseveraret affabre efficta adeoque eburna; sed unde istud probari possit, monere insuper habuit.

Multis aliorum auctorum locis hæ eædem Somni portæ memorantur; quippe quæ in proverbii tandem formam abierunt, præeunte Platone in Charmide pag. 475 E; nec tamen in iis locis quicquam animadvertere potui, quod ad poetam illustrandum lucis aliquid afferret. vid. congesta ad Propert. IV, 7, 87, ubi piæ portæ, h. e. qua pia somnia veniunt, nullæ aliæ sunt quam corneæ. Ausonius in Cupid. crucif. sub f., loco jam laudato, et in Ephemer. sub f. vulgatam interpretationem secutus videri potest. Nec Statius quicquam juvat lib. V Silv. 3, 289, ubi, ut Umbra patris ex inferis redeat, precatur : Inde tamen venias, melior qua porta malignum Vincit ebur, somnique in imagine · δοιὰς δὲ πύλας αιξεν ὀνείρων, monstra, Quæ solitus. Coluth. 311 Nox Τὴν μὲν ἀληθείης, κεράων δ' ἀπελάμπετο κόσμῳ· Ενθεν ἀναθρώσκουσι θεών για μερτέες εμφαί. Τὴν δ ̓ ἐλεφαντίνην, κενεῶν θρέπτειραν ονείρων. quæ ex Homericis expressa sunt. At ipse Homerus alio loco etiam obscurasse rem videri potest, ubi Odyss. ♪ 809 Penelope dormire narratur in Somnierum portis : ἡδὺ μάλα κνώσσουσ' ἐν ὀνειρείησι πύλησι. Forte ita hoc expedias : porta Somniorum dicta pro domo, sede, Somniorum; in qua quis versari dici potest, qui somniat. Dormire igitur illa in media Somniorum domo dicta, ut nos aliquem in Somni regiam abreptum diceremus.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Nolim equidem poetæ caussam defendendam suscipere; hoc tamen mihi sic satis intelligere videor, acumen illud, quod Virgilio nimis liberaliter de suo tribuunt viri docti, ut callide monere voluerit, ista omnia de inferis narrata pro somniis et fabulis se habere, ab eo esse alienissimum. Nec in verbis quicquam est, quod eo nos adducat, nec in sententiis, nec in poetæ consilio. Sed ipsa res deduxit eum in talem locum, unde pedem referre non tam facile erat. Educendus erat Æneas ex locis inferis per aliam portam, quam qua subierat. Incidit poeta in portas Somni. Jam ex duplices sunt, altera, per quam veris umbris exitus datur; per hanc Æneas et Sibylla, quæ non erant veræ umbræ, emitti nequibant; restabat itaque, ut per alteram portam dimitterentur. Atque hoc poeta posuit, aut parum memor, quid inde sequeretur, si eadem illi porta cum Somniis vanis et falsis educerentur, aut fuit hoc inter ea, quæ Maro emendaturus erat, si licuisset (1), aut, quod ponere malim, poetam tenuise Aristoteleam λύσιν τοῦ προβλήματος (de Poetice c. 25) esse hoc inter paprías narà ouμßefnxès, h. e. non ad artem poetæ, et carminis œconomiam hoc spectare; sed reprehensionem peti a re et cogitatione, et cum aliis rebus comparatione, quæ extra carminis argumentum posita sit.

Non quidem aliquis in numerato habere potest ea, quæ Maronis, dum hæc scriberet, animo sunt obversata; hoc tamen summis nonnunquam ingeniis evenire solet, ut, quum semel se laqueis certis induerint, et caliginem sibi offundi passi sint, ita cæcutiant (interdum xas xoxovas nav dixeris cum Comico), ut etiam id, quod aliis minus acutis aut ingeniosis in oculos incurrat, animadvertere nequeant: qua quidem re vanitati horum hominum tanquam alæ addi solent, quibus illi evolantes summa ingenia infra se posita, et humi repentia despectui habeant. Quidni enim poeta Eneam educebat eadem porta, qua puræ animæ in corpora nova sunt exituræ ? Cujus portæ omnino nulla facta est mentio. Atqui Plato ea in re figmentis suis præire poterat; aut si duas portas commemorasse opus erat, quidni illas piorum vel impiorum Manium exitui destinabat? fere ut pia et impia somnia, h. e. umbras, memorat Propert. IV, 7, 87 sqq. Ita quoque Valer. Fl. I, 833 sq. duas portas Orci facit, quarum una vulgus animarum, altera pii, ad inferos descendunt. Homeri quoque duæ portæ in Nympharum antro Odyss. v, 109 sqq., altera ad boream versa, et hominibus frequentata, altera ad austrum, et diis tantum adeunda, novas rerum imagines subjicere potuisse videntur. Sed satis de his, ne et ipsi ovap di' ἐλέφαντος ἐληλυθὸς narrare videamur (2).

(1) Hoc aut simile quid obversatum esse video animo elegantissimi Britanni, qui nuper Warburtoni sententiam excussit (Critical Obss. on the Sixth Book of the Eneid. p. 55 ).

(2) Paullo licentius me mihi in Excursibus hujus libri indulsisse, et non

nulla luxuriantius persequutum esse, lubens agnosco, ejusque rei veniam ab æquo lectore postulo. Mirifice me, et quem non alium? inde a puero detinuere disputationes illæ veterum de rebus inferis, et opinationes de iis, qua post mortem obventura sunt.

ENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

ARGUMENTUM.

CAIETAM, nutricem suam, Æneas sepelit, locumque ipsum ab ejus nomine Caietam appellat—5. Inde Circes sedem prætervehitur 24, secundoque vento ad Tiberis ostia defertur: adversoque flumine subvectus, in Laurentem agrum egreditur-36. Digressione de prisco Latii statu, et de prodigiis, quibus Trojanorum adventus denuntiatus fuerat, facta-106, pergit narrare poeta aliud ostentum comesarum mensarum; quum Æneas ex Ascanii verbis cognovisset, eam esse terram fatis sibi debitam; ad Latinum regem, qui ejus tractus regnum obtinebat, centum oratores mittit, qui et suo nomine illi munera offerrent, et urbis condendæ locum peterent. Interea castra metatur - 159. Latinus, legatione benigne audita, præter postulata, Laviniam filiam suam, quam, ex Fauni, patris sui, oraculis et ex augurum responsis, externo viro tradere jubebatur, ultro Eneæ conjugem offert - 285. Interim Juno, prosperis Trojanorum rebus offensa, Alecto ad disturbandam pacem ab inferis evocat - 340: quæ primum Amatam, Latini uxorem 405, deinde ipsum etiam Turnum furiis suis implet 434: atque inde ad Trojanorum juventutem conversa, quæ tum forte venationi operam dabat, mansuetum illis cervum objicit, Tyrrhi, armentarii regii, liberis inprimis carum; quem quum Ascanius sagitta vulnerasset, rustici, arreptis armis, in Trojanos impetum faciunt 510. Alecto ex superiore loco classicum canit: cadunt in eo tumultu Almon, Tyrrhi filius natu maximus, et Galesus, agricola regionis totius locupletissimus : qui quum in urbem mortui essent relati, Turnus et Amata regem Latinum ad bellum suscipiendum, injuriamque manu vindicandam exstimulant

[ocr errors]
« PreviousContinue »