Page images
PDF
EPUB

:

quam Diodorus memorat, in orbis modum facta, qua per æreum pontem tracta, fragor cæli reddebatur. Ita forte esset orbe pontibus imposito. Faces ardentes etiam Hygin. 1. c. memorat, quas in populum mitteret, et cives. An excidit : et cives terreret? Jacobs in Animadverss. p. 203 conj. in cœlum, et nunc in Comment. in Antholog. Vol. II. P. II. p. 311, in polum ad Tullii Gemini epigramma in Salmonei imaginem pictam fulmine percussam. Agnoscis luxurians poetarum veteres fabulas ornantium ingenium. Aliter ornatur fabula apud Servium ad h. 1. Adde Diodor. in Exc. Virt. p. 546. Accessit tandem et illud, urbem Salmoneam ab eo conditam, fulmine conflagrasse ap. Apollod. 1. c., et not. p. 146. Notabile tamen hoc, quod Virgilius maluit Salmoneum laudare, quam Remulum, Albanorum regem, similis impietatis reum. v. Victor O. G. R. 18, et ibi Not. Dionys. I, 71. Scilicet obscurioris hic erat nominis ; et poeta fabulas melius laudat e Græca antiquitate, quam ex Romana: quippe quæ nec parem auctoritatem, nec gratiam aut venustatem habent.

Ceterum divinis honoribus, quos imperatoribus adulandi studium de tulit, obtrectare his versibus poetam sine dubio pronuntiat Jos. Wartonus. Infinitum esset, si similes interpretum argutias enumerare vellem omnes; itaque prætermittere plerumque soleo. Sed, si semel ad hæc descendere velis, non tam hoc, quod a Maronis ætate adhuc alienum erat, quam potius illud monendum erat vel ex hoc loco satis patere, divini honoris conferendi morem nihil commune habuisse cum opinionibus de divina natura, deorumque numine; quod vulgo putant. Civilis seu politica erat institutio, quum summis aliquem honoribus afficere vellent, quandoquidem ille summo inter mortales erat loco, adeoque nihil, quod quidem humanum esset, addi poterat, nisi ut honorem, modo ab heroum ordine, modo a deorum loco et nomine ei peterent; nihil amplius ea re quæsitum. De hujus igitur honoris, qui nobis adeo insolens videtur esse, vi et significatu, nemo facile dubitare, aut philosophicas et theologicas notiones cum eo honore conjungere potuit. Iidem illi, qui honores divinos magnis viris vel potentibus deferebant, agnoverunt impietatem in eo, qui Jovi se assimulare vellet, ut in hac ipsa de Salmoneo fabula patet. Nec tamen inficiandum est, vulgus id passim credidisse, ratum viros magnos sublatos in cælum, ad deos abiisse. Ita de Casare Sueton. Jul. 88: in deorum numerum relatus est non ore ( vel honore) modo decernentium, sed et persuasione vulgi. Adde de Romulo Dionys. 11, 56. Aliter censuit Agesilaus, apud Plutarch. Apophthegm. Lac. p. 210 D.

EXCURSUS XIII.

Animarum origines et fata.

VI, 724-751. Hic jam manifeste poeta veterum philosophorum, inprimis Pythagoreorum et Platonicorum doctrinam (indoctum enim

est commentum, quod ex Servio afferunt, ab Epicuro hæc esse petita. cf. Not. ad v. 265), sed suo ingenio et ad poetices naturam accommodate, exponit. Sed ne Maroni inferamus aliena, ante omnia ejus mentem exquiramus, quamquam id interpretatione maxime factum jam est (1).

:

In vss. 724-727 animam mundi omnia permeantem describit; quam æthereæ et igneæ naturæ credidisse videtur ( certe Tò vontov æthereo corpore tanquam vehiculo indutum alienum a Maronis mente est) cum Stoicorum parte; nam v. 730 subjicit: Igneus est illis vigor et cœlestis origo (Eadem opinio exposita in Somn. Scip. ap. Cicer. c. 3: hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quæ sidera et stellas vocatis divinis animatæ mentibus etc. ). Ductæ ex hac mundi anima - quæ vitæ animantum hominumque, v. 728, 729 ( tanquam particulæ decerptæ divinæ particula auræ; ut adeo per hanc ipsam ex divina natura emanasse videri debeant ). Ab hac origine animæ vitales (multoque adeo magis animæ hominum ratione præditæ; quibus purioris ætheris pars inesse debet) habent naturam ætheream (conf. Ge. IV, 218 sqq., ubi idem dogma, sed aliter deflexum in illam sententiam, ut animæ corpore sejunctæ heroum, puta, sapientum et bonorum virorum, tanquam ex hujus vitæ sanctitate jam satis puræ, in sidera ac cælum recipiantur; quæ jam Egyptiorum fuit doctrina de puris animabus, secundum sollennia verba ex Euphanto, apud Porphyr. de Abstin. IV, 10; ea enim in hanc sententiam accipi debere probabiliter Jablonskium docuisse video Panth. P. 32 sqq.), sed corporis contubernio ætherea vis obtunditur ac debilitatur v. 720, 722, unde animorum perturbationes et cupiditates, v. 733, 734. Vitia vero hæc a corporis contagio contracta animæ sese tam alte insinuant, ut ne tum quidem, quum a corpore morte sejuncta est (et hoc genuinum Platonis dogma. v. Phædon p. 61 C. D.), ex anima excedant ( nam iliud poeta non attingit, quod jam in hac vita purgatio expleri, saltem inchoari, potest, quum per philosophiam, tum per teletas) v. 735—738; Itaque in inferis locis purgatione opus est, qua vitia ista (animorum cupiditates et perturbationes, curæ, iræ, libidines) eluantur et eximantur 739, 740 (neque enim parti rationali plenam et perfectam felicitatem contingere posse videbant, nisi ab istis morbis ac vitiis liberatæ : cf. Brucker. T. I, p. 713-719). Fit purgatio aere, aqua, igni v. 740, 741, 742 et ibi v. Not. (nec definit poeta, qua in inferorum parte. Scilicet is Hades est, Ægyptiis jam olim Amenthes, v. Plutarch. de Is. et Osir. p. 362 D.; ubi interpretatio, esse eum τὸν λαβόντα καὶ διδόντα, referenda videtur ad descensum animarum, et reditum in nova corpora ). Purgatio porro subeunda est omnibus v. 743. Nam, de heroum, philosophorum, et bonorum animabus quæ Plato addit, poeta tacet; nec adjicit, quid de iis fiat, quibus tam alte labes ista insidet, ut elui nequeat, qui tamen plures numero esse debent; scilicet hi jam ante in Tartarum erant detrusi. Hoc vero, si modo a

(1) Disputatum est de his a Wyttenbach, in Diss. quæ fuerit veterum philo

sophorum doctrina de vita et statu animarum post mortem. 1787.

241

poeta est, addit: a crassioribus sordibus liberati, ad Elysium mittuntur, sed pauci, ii scilicet, quibus inusta vitia elui possunt, eo perveniunt. 743, 744. Absolvitur hic, si poetæ versus hi sunt, purgatio, animæque in pristinam puritatem æthereæ naturæ restituuntur. 745, 746, 747. Post mille annos (non definitur, purgationisne, an, ea peracta, mille annis inter Elysii delicias exactis) animabus his omnibus (748) nova corpora sunt ingredienda; quod antequam fiat, Lethe bibenda est, 748-751; qui amnis Elysii fines præterlabitur (705). Illud igitur non declarat poeta, si, post reditum hunc in corpora, iterum in inferna loca descenderint, iterumque purgatæ fuerint, semperne idem rerum orbis, eædem vices subeundæ sint, an, quod commune fuit Platoni (v. inpr. Timæum; tum in Phædro p. 1222. Phædon. p. 84 D. de Rep. p. 761 D. E. ) cum Ægyptiis et Pythagoreis placitum, etsi variis modis passim illustratum, animæ illæ post satis multas migrationes in corpora; et repetitas purgationes, tandem ita omni labe abstersa uiteant, ut divinæ naturæ iterum assimulentur, in hanc revolvantur, dii, seu dæmones fiant, saltem in eorum commercium admittantur; aut, ut alii exprimunt, in solem, in sidera, in cælum, in beatam sedem traducantur, h. e. ad animam mundi cognatam, tanquam ad fontem suum, redeant. Hoc idem Pindarus dixit Olymp. II, 123 sqq., post trinas migrationes eum, qui juste vixerit, in Elysium pervenire; aut, ut in fragmento ap. Plat. in Menone T. II, p. 81 Opp. est, inter heroes referri; quod idem Empedocles sequutus erat, ut ex ejus fragmento intelligitur ap. Clement. Alex. Strom. IV, p. 633 Oxon.

Totum hunc locum non tam ex philosophis, quam ex vulgaribus opinionibus esse concinnatum, contendebat Moshemius ad Cudworth. p. 1043 §. 9. Illud quidem satis liquere puto, ex vulgari vetustiorum theologia, ab Ægyptiis, ut probabile fit, primo petita, et symbolice, ut prisco ævo fieri necesse erat, expressa, Pythagoricorum Platonicorumque non minus quam mysteriorum Eleusiniorum placita de inferis esse ducta; nec tamen intelligo, quomodo mille anni et Lethe pota inter vulgi mythos referri possint, quæ quidem manifeste sunt Platonica commenta. Sed omnino vir ille summus, in subtilibus quæstionibus solvendis sagacissimus, poetarum interpres erat parum idoneus, ut ex tota illa disputatione Homerica satis intelligas; item in quæstione de stigmatibus animorum (v. Not. ad v. 735-739). Hoc sibi omnino persuasum habeant, necesse est, vetustiores philosophiæ interpretes, fieri plane non posse, ut quicquam proficiant in antiquissimorum et eorum, qui eos sequuntur, philosophorum dogmatibus intelligendis et eruendis, nisi vim et rationem poeticam antiquissimam, mythica et symbolica eorum, quæ excogitaverant, ad sensum expositione et repræsentatione omnia enuntiantem, familiarem sibi reddiderint. Quum ea ætate sermonis nondum esset subtilitas ea, ut proprie efferre possent res intelligibiles, utque adeo ne cogitarent quidem sine symbolica aliqua repræsentatione, fieri aliter non poterat, quam ut mythicis involucris, non arcane doctrinæ studio, quod vanum est credere, sed

necessitate coacti, philosophemata sua obscurarent. Habuit profecto ea res plurimum molestiæ et incommodi; accurate satis, subtiliter, et definite potuit vix tradi quicquam; verum, si ad intelligentiæ subtilitatem parum accommodata fuit illa ratio, tanto potentior et efficacior ea credenda est fuisse ad animos movendos, ad phantasmata præclara mentibus objicienda, ad voluntates tenendas et inclinandas, adeoque ad imbuenda religionis et pietatis sensu pectora. Ita enim attemperatæ sunt ab æterna et summa Mente res, ut in omni ætate et generis humani conditione, sive rudis ætas sit, seu magis magisque expolita, præsidia in promtu sint ad recte feliciterque agendum, modo a solo corporis animique sensu, modo ab intelligendi acriore et subtiliore vi, a rerum multarum cognitione, ab artibus et scientiis, profecta; utque cum his ipsis bonorum malorumque nova genera succedant, quibus animi et corpora exerceantur. Illa tamen antiquiora philosophemata accipere velle proprie, et subtiliter, et ad sequioris Græciæ usum, forte adeo ad nostri sermonis genium; id vero est, Pythagore, Empedoclis, Heracliti, Platonis Manibus injuriam facere (1).

Sæpe ad hanc cogitationem deductus est animus, quum in hoc libro interpretando Cudworthum, cum doctiss. commentatore, Bruckerumque inspicerem. Ita Cudworthus, qui, præter crassius, aliud tenuius corpus animæ indui a Platonicis viderat, hoc interius aerium et spirituale corpus in Virgilium inferebat, ut crassius illud integumentum esset id, quod admissorum scelerum pœnas post mortem luat, purgata vero anima defluat, ut anima nunc corpus æthereum illud et auzoudis ostentet. Subtilitatem hanc recte retudit Moshemius, pag. 1031, 1045. At idem alia non minus subtiliter super side in inferis locis argutatur ad v. 292 h. 1., dum corpus illud subtile et tenue, quod animæ manet implicitum, etiam a corpore sejunctæ, per animum sentientem interpretatur. Atqui apud poetas, multo magis apud Homerum, ultra corpus tenue, ex vetere et poetica ratione nihil est cogitandum, quoties sidwλov, umbram, audias. Multo melius hæc Jortinus exposuit (Six Dissertations upon different Subjects pag. 216 sqq.), qui nihil ipse ab initio statim ponit, sed annumeratis locis Homericis, quid inde efficiatur, docet. Animum incorporeum, aut corpus, quod animis pro vehiculo sit, cogitare, eorum temporum hominumque inventum est, qui de animorum naturis jam ab aliquo inde tempore subtilius disputare, et ad majorem verborum subtilitatem orationem acuere didicerant. At veteres isti contenti erant, res ad sensum revocare, sensui oculorum et animorum subjicere, mythis pro dogmatibus uti. Multo minus, per sermonis, quo utebantur, rationem et naturam, in illam doctrinam incidere potuit vetere ævo quisquam, ut animum incorporeum cogitatione conciperet. Expeditior et facilior fuit via post ideas Platonicas illatas. Quandoquidem autem ii, qui post principes illos sapientes philosophati

(1) Meliorem viam ingressi sunt, qui post ista seculi LXX anno scripta vete

rem philosophiam subtilius exposuere, inprimis VV. CC. Meiners et Tiedeman.

sunt, etiam quum subtiliore et sermone, et cogitatione uterentur, tamen vel secundum antiquos illos vel adversus eos disputabant, mirum non est in Socratis sermone, in Platonicis et reliquis libris philosophicis tot superesse poetici alicujus sermonis, aut mythicæ, vel allegoricæ narrationis pro demonstratione vel illustratione vestigia ac fragmenta (1). Quod multo magis in loco de rebus inferis accidere debuit, quum a sequioribus philosophis de sede, sorte ac conditione animorum post mortem, nihil subtilius, exploratius, ac disertius afferri posset. Rerum enim in alio orbe et vita futurarum speciem et conditionem nemo mortalium aliter constituere potuit, aut potest, quam ex vitæ suæ notionibus rerumque conditione. Nec aliter a vatibus Hebræis de iis rebus actum est; nec aliter unquam agi poterit.

p.

Exemplum hujus rei esse poterat ipse Plato in hoc de inferis rebus loco. Ter vel quater hunc sermonem instituit, diversis quidem modis, at ubique mythum se afferre profitetur. Mirationem sane hæc res facere poterat ac debebat. Non modo hoc ita fit in notissimo Phædonis loco 80 seqq. de mundo æthereo, bonorum sede, et, terræ voragine Tartaro; ubi sub f. adjicit : « hæc ita se habere, nemo sanus asserat tamen ut vel sic, vel alio modo, res se habitura sit cum nostris animis eorumque sedibus, quum illi immortales sint, hoc dignum et con⚫sentaneum est, ita sentire. » Verum hoc idem præ se ferre videa S philosophum, ut mythos ac veteres fabulas apponat, de Rep. X, sub f. ubi de animarum accessu ac discessu, ascensu ac descensu, præmiis ac' pœnis decuplis, Eris Armenii fabulam afferre se fatetur; et in Gorgia sub fin. de tribus judicibus a Jove constitutis, deque animis nudis inspiciendis, veterem fabulam se memorare velle monet. Quo etiam mythus de animorum alis pertinet in Phædro p. 1123 Frf. Sic et in Axiocho sub f. ex Hyperboreorum tabulis in Delo servatis petita dicitur afferri narratio.

Etsi vero Virgilii animo Platonica placita insedisse supra haud negaverim, non tamen ille putandus est Platonis philosophiam nobis tanquam trutina appendisse, aut annumerasse, ut adeo ad illam omnia revocari possint; verum miscuit ille Pythagorea Platonicis, tum tenendum est, philosophemata illum cum dilectu et poetica lege tractasse, et ad vulgares opiniones et popularem philosophiam deflexisse, tum alia ex superstitione vulgari, cum qua convenisse videntur nonnulla in teletis, immiscuisse, quod poetam epicum facere fas erat. Eo purgationum modos, quos supplicia appellat, refero, v. 739 -- 742, ubi v. Not. Eosdem in vasis pictis, Etrusca vulgo vocabant, expressos esse suspicio erat Gorii Mus. Etrusc. T. II, p. 148, 132 sqq. et Passerii Paralip. p. 139 Vas. Etrusc. T. I, p. 50. Aliter de his suppliciis disputatum a Platone in Gorgia p. 357 E., qui sedes doctrinæ est. Alia, admo

(1) Ab hoc principio, unde profecta fuerit oratio, tum illa deduci tandem potest ad ea quoque, quæ Garnerius

exsequutus est (Mém. de Littérat. tom. XXXI, p. 164), quum ostendere vellet, quo consilio Plato fabula usus sit.

« PreviousContinue »