Page images
PDF
EPUB

bus, continent animas piorum et impiorum promiscue: ut ex Necyia Homeri constat : in qua iisdem locis heroes habentur, et simul Orion, Tityus, Tantalus, Sisyphus, et cum iis Hercules. Multo magis mirum in modum miscuit ea, quæ in Orco collocaverat, Polygnotus in tabula Delphica, ap. Pausan. X, 28. sq. Idem v. c., Eurynomum Genium apposuerat, qui mortuorum carnes ad ossa usque arroderet : ut adeo, ex ejus opinione, non umbræ, sed carne vestitæ animæ ad inferos descenderent. Etiam Ocnum cum asino ille iisdem in locis pinxerat. Tam parum subtilioris judicii antiquiores in fingendis rebus hisce adhibuerunt, quibus satis erat, monstrorum terrores cumulare. Mireris ipsum Horatium, ubi loca infera omnino nominanda erant, ad quæ omnibus migrandum est, memorare Cocytum, Danaïdes, Sisyphum, et paullo ante Geryonein cum Tityo: Carm. II, 14, in quorum consortium venire nemo optet. Nunc diversa loca videmus esse Elysium et Tartarum. Etiam in scelerum recensu disertior est poeta, quam antiquiores: qua de re vid Not. ad VI, 608. Omnino, quo magis expoliti philosophia fuere animi, eo melius dispescuere narrata de rebus inferis. Accommodari enim hæc solent ac debent populorum, ætatum, et singulorum hominum ingeniis.

Jam ad Plutonis regiam perventum est. Sapienter hanc omnino prætermisit poeta, nec in illam, sive ornatus, sive narrationis quicquam consumsit, præter paucos versus v. 630 sq. Nam rem a consilio alienam tractasset, et in summas angustias sese immisisset poeta, si Jovem inferum exhibere voluisset; nec majestatem dei quomodo satis tueretur, in promtu habuisset. Integrum itaque reliquit hoc argumentum Claudiano, Tasso, Miltono, Messiadisque auctori. Intrat tamen Æneas vestibulum regiæ, lustrat se, et ramum aureum in foribus figit, v. 634 — 636, ubi cf. Not.

Præter regiam Plutonis, via ad Elysium ducit. Apud Aristophanem, Ran. 162, 163 de initiatis : Οὗτοι γὰρ ἐγγύτατα παρ' αὐτὴν τὴν ὁδὸν Ἐπὶ ταῖσι τοῦ Πλούτωνος οἰκοῦσιν θύραις. Sunt autem initiatorum sedes nulla aliæ quam Elysium. Hoc itaque non longe a Plutonis regia abesse traditum forte in Eleusiniis, ut colligere licet ex scurrili Aristophanis insectatione initiorum. Hesiodus Plutonis regiam in vicinia Tartari collocaverat. Nam ante Tartarum, Atlas stat cælum sustentans; ibidem Diei et Noctis ædes, circa quam Noctis liberi habitant, Somnus et Mors. Ενθα, pergit, θεοῦ χθονίου πρόσθεν δόμοι ἠχήεντες Ιφθίμου τ' Αίδεω καὶ ἐπαινῆς Περσεφονείης Εστᾶσιν, ante has Plutonis et Proserpinæ ædes excubat Cerberus. Nec procul hinc antrum incolit Styx. Theogon. 767 $99.

De Elysio satis dictum est ad ipsum poetam, v. 637 sqq. In ejus convalle Lethe est, ad quam convocantur animæ novum corpus ingressuræ, v. 675, 679 sqq.

Secundum ea, quæ poeta, v. 739 sqq., de purgatione animarum narrat, locum aliquem in inferis requiras, quo illa purgatio instituatur. Sed de hoc nihil commemoravit Maro.

Aditum ad inferos supra vidimus. Exitum per Somni portas monstrat Æneæ Sibylla sub f. lib., ubi de eo vide.

EXCURSUS IX.

De fluminibus inferorum.

VI, 296-298 Hinc via Tartarei quæ fert Acherontis ad undas; Turbidus hic cœno, vastaque voragine gurges Estuat, atque omnem Cocyto eructat arenam. Mox in eadem re, 323: Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem. Et unda Stygia, 385, 391. Et sup. v. 107: quando hic inferni janua regis Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso. 132: Tenent media omnia silvæ, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor, si tanta cupido est, Bis Stygios innare lacus. Mire, seu turbant, seu variant in fluminibus inferis poetæ. Etsi non facile aliquis ad historicam veritatem hæc, quæ ingenii poetici commenta et narrationis ornamenta sunt, exigat; de Virgilio tamen videndum, temerene ille fluminum nomina posuerit; an certam rationem sequutus sit. Jam Cerdæ aliqua hanc in rem nota est non indocta, ad v. 295; sed in plerisque argutias captat.

Duo omnino duces hoc in loco habuit Virgilius, Homerum et Platonem: qui trajecto Oceano, Haden adiri narrant; cum aliis descensus per specum profundum ad loca infera narretur, ita ut in primo e specu egressu, amnis objectus sit. Alter Odyss. x, 513-515: Phlegethontem cum Cocyto, quorum hunc quidem Stygis facit partem, in Acherontem deferri narrat, et esse petram eo loco, quo duo fluvii committantur. Platoni autem, in Phædone, vetustiorum Theologorum exemplo (vid. Hesiod. Theog. 740 sqq. 807 sqq.), Tartarus vorago est, in quam omnia flumina aquarum confluunt, et inde rursus effluunt. Sed tamen quatuor inprimis orbem terrarum circumfluunt, Oceanus unus in extima parte; huic ex adverso Acheron, qui in paludem Acherusiam defertur, interque duo illos interfluit Pyriphlegethon, qui paludem igneam emensus post multos flexus, ubi Acherusiam paludem et ipse ambiit, infra Tartarum dimittitur; et alter, huic ex adverso fluens, Cocytus, qui primum in Stygiam paludem ingressus, mox, ubi post multos flexus ad Acherusiam paludem pervenit, hanc et ipse ambit, et in Tartarum se præcipitat. Ita Acherusia palus, quam Acheron facit, in medio est, in quam impii deferuntur, et sic porro. Notionem me non satis claram talis locorum situs habere, lubens fateor. Commentum, a Socrate expositum, ab antiquioribus haud dubie acceptum erat; nam in initiis simile dogma seu mythus frequentatus esse debuit. Nempe quod eorum, qui initiati non essent, animæ ir kopfópo niïodai apud Platonem, et alios (conf. Menag. ad Diog. Laert. VI, 39) dicuntur, ad hanc ipsam paludem, cui innatant animæ, erat referendum a Moshemio ad Cudworth. p. 1039. Ex

[ocr errors]

Platonicis autem istis fluminum anfractibus natum videtur, ut loca infera, in regni et provinciæ formam redacta, fluviis ambita et inclusa esse vellent poetæ pluribus; etsi Homerus id non habet. In altero Socratico dialogo, Axiocho, qui Æschini tribui solet, sub f. Plutonis regnum adeunti primo loco objicitur fluvius Acheron, tum Cocytus, quibus trajectis ad Minoem et Rhadamanthum via ducit.

in

Ad hoc itaque aut simile exemplum poeta, etsi alias nomina ab eo temere poni non negem, hac tamen in narratione, qua descriptionem locorum edit, primo loco videtur Acherontem ponere adeundum, vorticosum fluvium, qui ex imo fundo erutam æstu suo arenam omnem Cocyto eructat, ita ut in Cocytum egeratur illa, Acheronte in Cocytum se exonerante. Verba Virgilii imitatur Silius XIII, 571, 572: Tristior his Acheron sanie nigroque veneno Estuat, et gelidam eructans cum murmure arenam Descendit; sed in summa rei a Virgilio discedens. Alter igitur fluvius Cocytus est, qui et ipse ambit regna infera; unde sup. 132 de aditu ad infera loca: tenent media (inter iila et has superas oras) omnia silvæ, Cocytusque sinu labens circumvenit atro; tertia et interior Styx est, tarda et paludi similis; unde passim palus, lacus: vide VI, 134, 369, item 416; etsi omnes illi amnes, quatenus multos errores faciunt, et in orbem regna infera circumfluunt, etiam hactenus stagna et lacus facere videri possunt. Styx autem novies, h. e. sæpius, flexus suos repetere dicitur, VI, 438, 439. Georg. IV, 478–480, ubi Cocytus cum Styge memoratur.

etsi

Ternos hos fluviorum anfractus trajectu opus, antequam ad ulteriora pervenias; etsi, ubi de Charontis transvectione agitur, non facile poetæ de triplici amni terras inferas ambiente cogitant, et melius unum tantum fluvium nominant: plerumque Stygem aut Acherontem. Nec aliter ipse Maro, VI, 107 et al. 374, 391. Sic et unus in Polygnoti tabula Acheron apud Pausan. X, 28. Vectorem autem Charontem, post Homerum, facile commenta est antiquitas, quum semel hoc probasset, ut flumina trajicienda essent adeuntibus loca infera. Neque adeo ex Egyptia religione, et lacu Moride illum adumbratum esse necesse est; quin potius Græculi seriores Ægyptiam priscam religionem in hanc partem interpretati esse videntur.

Ceterum in Acheronte ad loca circa Cumas respexisse poeta recte existimatur, et spelunca Cumana duxisse fertur ad paludem Acherusiam sub Miseni promontorii extrema ora. Ejus paludis vulgo vestigia habere creditur Lacus Coluccius; sed probabilior est Paoli sententia, qui ad Mare mortuum refert paludem Acherusiam, fol. 28. Alii poetæ Virgilium auctorem in his inferorum amnibus deseruerunt. Conf. v. c. Senecam Herc. fur. 680, 686, 709 sqq. Silium X, 116-121, qui Cocytum in Lucrino, et Stygem in Averno quærit, viam autem ad inferos per Acherusiam paludem. De fluviis inferorum locus etiam præclarus est Miltoni lib. II, 574 sqq., dignus qui comparetur; at de etymologia nominum, quæ his amnibus indita sunt, v. loc. Apollodori apud Stobæum : in Fragmentis Apollod. pag. 1047 sqq., ubi p. 1050, locus Sophoclis e

Polyxena sic videtur constituendus, ut pro res legatur 'Axrds et altero versu λιποῦσα λίμνης ἦλθον ἠχούσης γίους ̓Αχέροντος ὀξυπλῆγας άρσενας χίας. p. 1ο5ι: ἀπὸ τοῦ γοργῶς φαίνεσθαι leg. γοργά φ., et pag. 1053, 1. 3. στερεμα váðn, et 1. 5 naμóvrav; ultima e Cod. Stobæi Escur. suppeditavit doctiss. Tychsen.

EXCURSUS X.

Descensus ad inferos an ex initiis Eleusiniis sit adumbratus.

Dum in loco hoc nobilissimo de descensu Æneæ ad inferos versamur, etsi, unde poeta materiam ejus ornatumque petierit, satis declaratum esse videtur; tamen Warburtoni, Viri summi, Glevi seu Glocestria Episcopi, sententia prætermittenda a nobis non est, quæ in Commentariis de Mosis divina legatione ( Tom. I, lib. II, S. 4 ), olim exposita, præfixa quoque est Tom. III Virgilii Wartoniani. Redit autem illa huc, nihil ut aliud hoc ad inferos descensu repræsentari a poeta contendat, quam initia Æneæ, et descriptionem pompæ ( drâs ) Eleusiniæ eorum, qui initiarentur, oculis exhiberi solita. Placere poterat doctrina hæc vel novitate sua, vel ingeniosa viri doctissimi exornatione, vel ipsa veri fiducia, cum qua ab eo exposita est. Neque id negari velim, nihil omnino narrationi Virgilianæ cum Eleusiniis initiis esse commune. Illud enim ex multis passim veterum locis, maxime ex Aristophanis Ranis, loco, quo Bacchi ad inferos descensus exhibitus est, Claudiano de R. Proserp. lib. I, 619, Pausania lib. X, p. 876, Luciano in Cataplo, Themistio apud Jo. Stobæum et al. satis constare videtur, iis, qui initiarentur, symbolica aliqua repræsentatione, piorum impiorumque præmia ac pœnas post hanc vitam fuisse propositas, resque inferas, Tartarum cum Elysio, monstratas, eadem fere specie, qua in sexto Eneidis libro exhibentur. Etsi vero hoc manifestum est, quum tamen repræsentatio illa Eleusinia, ut ex iisdem locis intelligas, ad vulgares fabulas, philosophorum vetustiorum doctrina primum in Græciam illatas, attemperata fuerit; non minus demonstrari posse velis quoque hoc, Virgilium non aliunde suam inferorum locorum descriptionem petiisse, eumque Eleusinias ceremonias vulgare aut voluisse, aut potuisse, quum nec ipsum iisdem sacris initiatum esse constet, nec, si hoc constaret, talis impietas in castissimum poetam cadat, ut arcana, quod nefas erat, ad profanos efferre voluerit. Sed ne in ingeniosa hac summi Viri hypothesi retexenda immorandum sit, otium fecit vir doctus (1), qui eam in singulari libello ( Critical Observations on the sixth

(1) Fuit is, clarissimus Historiæ Romanæ seriorum temporum conditor, Ed. Gibbon, quod ipse professus est, cum memoratione hujus censuræ nostræ: v. Miscellaneous Works of Ed. Cib

bon, 1796. Vol. II. Nuper ingeniosus vir, Erasmus Darwin, in notis ad Carmen didacticum, the botanic Garden, nobile vas Portlandium ex Virgilio ita interpretatus est, ut anaglyphum að

Book of the Eneid, Lond. 1770.) paullo acrius quam velis, perstrinxit. Hoc equidem inter cetera doctissimum Præsulem posuisse nolim, quandoquidem id alienissimum est ab Æneidis, omnisque carminis epici, natura et consilio, poetam, Platonis ac Ciceronis exemplo, rempublcam carmine epico condere, Æneamque legumlatoris perfecti exemplar proponere voluisse; quoque modo Homerus ethicum, ac Miltonus religiosum ediderint, ita a Virgilio civile seu politicum epos conditum esse. Nec minus leve et infirmum est, quod altero loco posuit, nullum legibus ferendis idoneum virum olim fuisse, quin arcanis sacris initiatus esset. Quotus enim quisque inter Minoes, Charondas, Zaleucos est, quem Eleusiniis initiis imbutum esse quisquam tradiderit? Quæ omnia quum sine auctore prodita sint, tum Eleusinia initia ab Æneæ temporibus et ætate aliquantum sunt remota, ad Avernum autem Necyomantium quidem aliquando inclaruisse narratum est, initia autem ulla in his locis fuisse, nec traditur, nec probabile fit. Perit tandem omnis epica vis, et poetica suavitas, si res a poeta narrata ad allegoriam

revocetur.

EXCURSUS XI.

De judicibus apud inferos.

VI, 431 - 433. Nec vero hæ sine sorte datæ, sine judice, sedes. Quæsitor Minos urnam movet: ille silentum Conciliumque vocat, vitasque et crimina discit. Minos itaque, e Maronis mente, in primo statim ad inferos aditu, cognoscit de advenientium animarum caussa, sorte, ac sede assignanda: fere ut apud Platonem in Gorgia est is, qui ceterorum judicia inspicit ac regit: v. paullo post dicenda. In judicibus, seu quæsitoribus locorum inferorum poeta peculiarem rationem sequitur, quod non omnes in uno loco constituit, sed singulos in diversis partibus : in primo septo Minoem v. 432, at Rhadamanthum in Tartaro v. 566. Mythus hic omnino aliter post Homerum tractari cœpit, aliter ab ipso Homero. Nam is Minoem obiter inter ceteras ab inferis excitatas animas nominat ; Θεμιστεύοντα tamen νεκύεσσιν ἥμενον, adeoque judicem ; eo scilicet, ut id agat apud inferos, quod in hac vita persequi erat solitus : ut alii heroes alia: dum equos agitant, armis certant, et sic porro. At Rhadamanthus in Elysio versatur, tanquam pius heros, Odyss. ♪, 564. Apud Pindarum autem idem est Kpivou úpedpos, Olymp. II, 137 sq., et quidem, ut ex loco apparet, assessor juris dicendi caussa; scilicet heroico ævo ipsi reges jus dicebant. Itaque Homerus in locis inferis unum

mysteria Eleusinia referret. Ita sane res se habet: multa passim in operibus priscæ artis, in cælatis maxime et scalp. tis, occurrere, symbolica et mystica,

quæ ad vitam animarum in inferis probabiliter referri possint: etsi difficile est, in his satis sibi cavere, ne ingenii lusui indulgeamus.

« PreviousContinue »