Page images
PDF
EPUB

v. 258 sqq. ad f. Ad tam incommodam rationem deducti esse videntur viri docti inter alia maxime v. 258 adventante dea, quod de Sibylla acceperant. Quod si nonnulla satis commode in istam virorum doctorum sententiam accipi possunt, tamen alia in multo duriorem, quam vulgaris est , rationem deflectuntur, ut vix ita videatur poeta obscuritalis reprehensione liberari posse. Nam v. 45 seqq. satis manifestum fit, ipsam sacerdotem a deo aftlari et agitari : cum virgo,

-- CUI talia fanti Ante fores subito non vultus , non color unus. Continuatur de ea narratio ; necesseque adeo est v. 77 nullam aliam intelligi posse, quam illam ipsam a deo furore percitam Deiphoben. Quis itaque dubitet ejus esse vaticinium v. 83 sq., neque aliam, et diversam ab ipsa Sibyllam Cumanam esse v. 98 ! Nec in seqq. quicquam occurrit, quod nostris rationibus adversetur v. 102 sqq. 115. sqq. 125. Editur a sacerdote Sibylla responsum, ut Delphis a Pythia furore correpta , postquam adytum ingressa est. Etiam apud Ovidium Met. XIV, 104. 106 sqq., qui locum hunc Virgilii expressit, ad unam feminam omnia referuntur. Quod autem inter Sibyllas ex Varronis recensu apud Lactant. Inst. Div. I, 6 Deiphobes nomen non legitur, nolim adversus poetam urgere, qui alios auctores, quam quos Varro legerat, habere potuit, quos sequeretur; ut sæpe factum vidimus in aliis, dum reconditam aliquam expromeret doetrinam Maro. Summa quoque omniuo in nominibus Sibyllarum recitandis inter veteres est diversitas, ut ex iis ipsis , quæ ab Holdswortho congesta sunt, et jam olim a Salmasio Exercit. Plin. p. 52 et ab aliis, satis apparet; et in Sibylla Cumana parum sibi veterum historiarum fides constat. Vulgari errore illa Cumis qÆolidis oriunda dicebatur; at Æolidis Cume est, Kóun, non Cumæ : quum contra Italiæ Cumæ hæ etiam Cyme, Cume, poetis dicantur. Erythris eam Cumas Italiæ venisse, unde etiam Eryihræa est appellata, in libro de admir. §. 90. (c. 97) traditum est. Apud Tibull. II, 5, 19 ea Æneæ, ante quam a litore Trojano solveret, vaticinatur. Quod si cum iis , qui in coloniam exierant, ad Italiam accessit, multo utique serior illa Trojanis est temporibus ; ut recte Livius I, 7 dixerit fatiloquam Carmentam ante Sibyllæ in Italiam adventum. Itaque Erythræa seriorem Cumanam fecere alii, Demo vero nomine dictam apud Paus. X, 12, p. 828. Poetæ tamen omnia hæc, temporibus adeo remota , in unum cogere licuit; ut etiam, relicta omnino defunctorum evocatione , ad Delphici oraculi exemplum Sibyllam templi sacerdotem et vatem constitueret. Quid ? quod præterea tertia aliqua muneris parte eam impertiit, dum luco circa Avernum , quem Triviæ dixerat , tum ipsi Averno, et aditui ad loca infera eam præfecit, ita ut pro duce descensus ad ea loca esse posset Æneæ v. 109. 117. 118 et 564 Sed, me quum lucis Hecate præfecit Avernis, Ipsa deum pænas docuit, perque omnia duxit. Constans saltem erat in Italia vetere narratio de Sibylla Cumana, et fonamos xatuz eros ejus Cumis monstrabatur , h. e. antrum, quod pro

domo fuerat , apud Auct. de mirab. Audit. I. c., ubi et nomen ejus editum ab aliis Melachrana f. ustez incivz. Hydrian, s. urnam , in qua ejus ossa condita essent , servatam Cumis in Apullinis templo, memorat l. c. Pausanias.

EXCURSUS VI.

Ramus aureus.

VI, 136 sqq. Rami hujus aurei caussas varias, mysticas quoque , veteres et recentiores excogitarunt. v. Servianam notam ad h. I. Metalli mutandi rationes hic quæsivere nonnulli, Borrichius et alii, inter quos Wedelius a Burmanno laudatur. Xpuroở ofos educes, qui in Timæo Platonis (pag. 1066 B. ed. Frf.) memoratur , poetæ ad talem rei imaginem nihil prodesse potuit: ex aqua condensata metalla et primo loco aurum, tum adamantem, porro æs, tum cetera genera enasci narrat philosophus. A Dianæ Aricinæ sacris res repetitur apud Sera vium, ante cujus templum fuisse arbor narratur, unde si fugitivus potuisset ramum decerpere , sacerdoti cum homine pugnare necesse esset. Ritus pugnæ notissimus, vel ex Ovidii Fast. III, 263 sqq. At de arbore solum Servium tradere memini. Nec tamen id quicquam commune cum Avernalibus locis, et ramo aureo Proserpinæ habere videtur. Latere aliquid occultæ religionis ex initiis Eleusiniis, si cum Warburtono conjectare velis, saltem ad sacrum ramum, quem mysta præfert, aut ad ramum lustralem, non ad myrteam coronam referri res debet; nam, ubi ad Proserpinæ domum accessit, Æneas corpus recenti Spargie equa, ramumque adverso in limine figil v. 635. 636, ut suspicari liceat, ad lustrationem in sacris deorum inferorum et Manium faciendam eum respexisse. Enimvero, ramo eodem aureo aquam sparsam et lustrationem factam, poeta non narrat; narrat tantum hoc: ramum in limine figi, et eum Proserpinæ munus ferri ex arbore ipsi sacra : v. 137. 142. 408. Qui poma aurea in Junonis nuptiis cum Jove memorata (v. Not. ad Apollod. p. 410) meminerit, intercedere in his, seu cognationem, seu similitudinem aliquam intelliget, ut Proserpinæ, tanquam Junoni inferæ , pro dono ramus aureus feratur, ut Junoni malum aureum. In Heracliis hoc ipsum malum forte eduxerat arborem Hesperidum, unde poma aurea decerpenda, et ad Eurystheum, Junonis jussu , ab Hercule erant afferenda. Altera ex parte in Proserpinæ fabulis est comestio mali Panici , qua illa commisit, ut in Plutonis contubernio sibi manendum esset : v. c. Ovid. Met. V, 535 sqq. Hymn. in Cer. 371. Ceterum, nisi poeta noster ipse doni Proserpinæ ferendi mentionem expressam fecisset, alia esset eaque expeditior ratio, si ramum ixetesas sollenne insigne ad animum revoces ( vide v. c. inf. XI, 101), ut adeo aureum tamum præferens Æneas ad Proserpinam supplex accedat; aut, si Mercurii caduceum, virgam auream, memineris, qua alii poetæ ad inferos animas deduci narrant, v. c. Od. W, 3 ixe di peeldov mistä Xopoiy Kenn's, apuocino; quum Mercurium adhibere hujus descensus ducem non possel, auream virgam Æneæ assignare maluit. Ita facile intelligas,

3,

15

quomodo pocta ad hanc rei dertacicy devenerit. Ut aureum ramum in silvis inventum esse proderet, in mentem venire potuit ex Apollonii Rhodii lectione, de vellere aureo, in silva media, lib. IV, 122 599.; nam et is sacer Hecates lucus erat. Deorum autem omnia sunt aurea , etiam in Delo zpúouiov - gevé gasov épvos encíns. Callim. in Del. 262. Ex vetustiore tamen seu Heracleæ, seu Theseidis carmine ramum aureum peritum esse ex illo versu suspicor, 409, quo Charon miratur : donum fatalis virge longo post tempore visum. Igitur jam Hercules, seu Theseus ramum aureum prætulerant manibus, quum ad Inferos descenderent. Ceterum hoc invento bene usus est Claudianus ad arborem auream in inferis locis florescentem, quæ inter alia inferorum bona Proserpinæ a Plutone ostenditur de R. Pros. II, 290. Exornavit hoc arboris aurex, quæ Proserpinæ sacra est, phantasma Spencerus Fairy Queen B. II, Cant. VII. LIII sqq.

EXCURSUS VII.

De Miseno.

sqq. Molestum

VI, 162 sqq. De Miseno narrationem intexuit, propter fabulæ apud Italos auctoritatem. v. Excurs. IV ad h. lib., et habuit etiam Elpenoris exemplum, quod sequeretur, apud Hom. Odyss. d, 51 tamen hoc, quod duo commemorandi erant, qui eodem fato perie rant. Quod eum tubicinem nobilem fuisse tradit, cf. III, 239, in hoc Homeri sui auctoritatem deserit ; quum Trojanis temporibus nec tubam, nec lituum inventum fuisse satis constet. Maluit itaque et hic tragicos sequi, v. c. Æschylum, Eumen. v. 570, Sophocl. Aj. 17, et al. Moi v. 172, Tritonem cantu provocat Misenus. Hoc elegantissimo poetæ ingenio deberi videtur, adumbratum ex similibus narrationibus apud veteres poetas, inprimis Homerum; quum in vulgari quoque priscorum hominum sermone , ut quisque in arte sua excelleret , ita modo artem a diis accepisse, modo ea arte cum diis contendere diceretur. Sic Thamy. ris cum Musis Iliad. B, 595 sqq., sic Pierides, sic Sirenes cum Musis, Marsyas cum Apolline , Eurytus arcu cum eodem, Odyss. 9, 224 599., certarunt. Passim hoc monitum ad Apollodorum. Æoliden appellat Misenum, Æoli filium, tanquam ejusdem Æoli Trojani, quem in pugna cum Latinis occubuisse narrat XII, 542 sq.

EXCURSUS VIII. Chorographia locorum inferorum ex poetæ mente. Non injucundum esse potest, uno loco propositam habere animo totam locorum inferorum descriptionem, qualis illa a Virgilio, hoc libro, est exposita. Quæ alii, seu imitando, seu nova fingendo variarint, ut Se.

ad

neca, Herc. fur. 658 sqq., Valer. Fl. lib. I, sub f. 827 sq. nunc non curamus. Tentavit jam idem Spencius et Jortinns, Diss. VI, p. 258, præter alios Intpp. Nonnulla iterum tractavit Wernsdorf. Poet. min. Tom. II, Excurs. XVIII. Res quum per se non inutilis esse potest

poetæ interpretationem, tum vero etiam iis grata esse debet, qui Dantis Infernum, partim ex Marone, quo is duce utitur, expressum , tum etiam aliorum poetarum loca comparare volunt. Ita Silius XIII, 526

SIT: totam inferorum descriptionem variavit , decem portis, et septis , puto, in iis constitutis; ut Platonis circuli ante oculos fuisse videantur; unde etiam Servius, ad v. 426, suos novem circulos duxisse videtur, etsi alieno a Virgilii mente commento. Certe povein Dantis anfractus ad Platonis Virgiliique ductum junctim adumbrati suni. Nam Silium ab eo lectum esse dubito.

Via quidem prima per speluncam, mox iinmensas per silvas , caliginoso cælo , ducebat ad amnem.

In primo Orci aditu (ispodatelov dixeris, poetæ vestibulum est ), citraque Acherontem, Luctus, Curæ , Morbi , Senectus, Metus, Fames, Egestas, Letum , Labor, Sopor, mala Gaudia , Bellum , Eumenides , Discordiæ sedem habere dicuntur v. 273 — 281 elegante mytho; quis enim non intelligat esse hæc mala, quibus Mors arcessitur, quæque il. lam vel antecedunt vel comitantur !

In medio Somnia in ulmo nidulantia , ad Homeri ductum; v. Not. ad 282 - 284. Quæ cum nocte conjuncta sunt , eadem cum locis inferis , uti cum ipsa morte, conjuncta sunt. Cum autem Hades 'Aidus, proprie , qui cerni nequit, locum faciat iis , quæ mentis vana fingendi vi excogitari possunt : moustra antiquissimorum vatum hic collocantur. Itaque hinc inde hæc loca tenent Centauri , Scyllæ , Briareus, Hydra, Chimæra, Gorgones, Harpyiæ , Geryon , v. 282 — 289, ubi v. Not. ad 285. Omnino hoc proclive fuit , poetarum seu sapientum animos in hoc phantasma incurrere, ut in aditu ad Umbrarum loca, phantasmata ista et monstra collocarent.

Perventum est ad amnem : quem 384 Stygem, 295 Acherontem vocat. De hoc mox sigillatim dispiciemus, Excurs. IX. Petitum est phantasma hoc a regnis ac provinciis , quarum fines per magna flumina reguntur. Ex priscorum poetarum opinione Oceanus terrarum orbem more amnis anbiens in occidentali parte , Solis occidentis , Noctis , Somni, ædes , lum Elysium, tandem aditum ad loca infera continebat (cf. Opusc. T. I, p. 397 sqq.): flumine autem circa Orcum ducto, aditus non erat, nisi navi ırajiceres; ad hanc regendam inventus portitor. Prætermittimus de Cháronte monere nondum ab Homero memorato, cf. sup. ad v. 417, et de insepultorum umbris ab amnis trajectu prohibitis. conf. ad v. 325.

Trans amnem, adverso litore, Cerberi antrum est, 415 sqq., quod prætergressus Æneas, ad prima loca devenit ; inhabitant hæc loca infantes v. 426 — 429, et qui insontes, aut mortem illatam accepere, aut sibi ipsi intulere , 430 — 439. Quid in his sequutus sit poeta , v. Not. ad v. 43o.

[ocr errors]

Non procul hinc Campi Lugentes, seu lugentiuin sedes : quas tenent illi, qui luctuosa morte interiere : 439 — 456. Ex his inprimis memorantur heroinæ et feminæ claræ veteris ævi , interque eas etiam misere amantes. Vulgo quidem ab Intpp. misere amantium sedes esse tradunlur, Lugentes Campi. Enimvero sic magna difficultas oritur, quomodo Eriphyle et Cænis inter misere amantes referri possint. Sed iniqui in poetam videntur esse viri docti : v. Notam ad v. 440 sqq. Ita scilicet dispescenda est oratio v. 439 sqq. Hic Lugentes Campi - : Hic primum, quos durus amor etc. Tum his Phædram Procrinque locis etc.

Contigua illis, et, si recte intelligo, in extrema Camporum, quos Lugentes tenent, parte, sita est sedes virorum bello clarorum, et inter pug nandum cæsorum : Arva ultima , v. 477 – 539. Ita excipiunt se loca eorum, qui morte haud matura interiere, infantum, heroinarum, heroum : commune omnibus hoc, quod debitum vitæ tempus non exegerunt.

Itaque trina illa loca citeriora omnino eorum animas continent, qui immatura morte obierunt; etsi poeta non satis subtiliter hæc tractavit, nec adjecit, sintne illi aliquando, espletis fatalibus annis, quos anteverterunt, ad Elysium perventuri; sed in hoc tantum laboravit, ut, quæ passim apud Græcos poetas de locis inferis memorata videbat, in hac loca conferret, inprimisque Homeri exemplo, heroum, heroinarumque clara nomina intexeret. Hactenus igitur Haden vidimus mythicum ac poeticum. Ad statum aliquem medium inter pænas et præmia hæc, redigere allaborat Trappius cum aliis; nec tamen rem ad Virgilii quideia mentem expediunt.

Hinc duæ viæ ( natæ forte ex opródous Platonis in Gorgia, pag. 357 A. Frf. Steph. p. 524 A. ), altera ad Plutonis regiam, eamque prætergressos ad Elysium , ducit, sinistra vero ad Tartarum, 540 --- 543.

Dum ad Plutonis regiam procedunt (non autem intrant : cf. ad vs. 573 ), a sinistra Tartarum ostentat et describit Deiphobe, 548 — 627: non autem intrat : v. ad vs. 553. In hunc transtulit omnia poeta, quæ veteres de Tartaro, in quem Titanes fuerant detrusi, fabulati erant; v. Ilesiod. Theog: 720 sqq. cf. Iliad. t, 14 sqq.: porro nonnulla ex Platonica Tartari descriptione, in Phæd. p. 83, atque etiam ex sulphurariis circa Cumas, quas latius ornavit Petron., c. 67. v. 120. Fatendum tamen, multo inferiora esse bæc omnia terroribus Tartari, quem Miltonus descripsit lib. I et II, et Teutonum Milionus, Messiadis conditor, Jib. II, varietate autem rerum ac specie, haud dubie Dantes admirabilis in Inferno suo, Cant. III sqq. In vestibulo Tartari Tisiphone sedet, v. ad 573 — 579. Subjecit hæc Miltoni ingenio præclarum phantasma de custodibus Orci, Peccato ac Morte, lib. II, 650 sqq.

Ceterum quod Tartarum suppliciorum locum prodidit poeta, hoc philosophis, inprimis Platoni, debuit. Nam apud Hesiodum et Homerum, Tartarus est carcer Titanum et Centimanorum cum Cyclopibns, qui Uranidis accensentur. cf. Apollod. pr. At loca infera, Hades, Ere

« PreviousContinue »