Page images
PDF
EPUB

rellet, ut Avernum Lucrino lacui jungeret, silvam excidere jussit. cf. Strab. V. p. 245 A. Tum anno a C. N. MDXXXVIII motu terrz, medio fere inter Lucrinum et Avernum spatio, extitit novus mons cineritius , de quo v. Capacc. Antich. di Pozzuolo c. 20. Olim, ut ex Strabone cognoscitur lib. V, p. 244 A, ora maritima ita his lacubus erat intercepta, ni Misenum in peninsulæ formam esset redactum. Plures tum caverne sunt oppletæ , aliæ ulterius ductæ , inter quas nobilissima a Cocceio. v. ibidem. cf. Hamilton. Campi Phlegræi T. II pl. 28, 29, idemque in Philos. Transact. Vol. LXI, 1, p. 15 sqq.

EXCURSUS III.

Eadem topographia ad mentem Maronis. Videamus nunc locorum situm , qualis a poeta proditus et exhibitus est, in quo ab Interpp: passim multæ magnæque turbæ fiunt.

Infra Cumas, sub promontorium Misenum appellunt Trojani. Eo enim ducunt omnia, ut non in Baiano , quod vulgo creditur, quodque alias narratum ex Aurelio Victor. O. G. R. c. 9 intelligitur , sed in Cumano litore Trojanorum classis stationem habuerit. Nec aliter Ovidius Met. XIV, 107 sq. tradit, ubi Virgilii vestigiis insistit. Procedit indo Æneas ad Apollinis templum et Sibyllæ antrum.

Templum in monte esse debuit ( v. 9 ARCES, quibus Altus Apollo presidet); nec longe a Cumis ; itaque falsa est vulgaris opinio, dum ruinas templi Apollinis ad lacum Avernum ostentant hospitibus loci accolæ. Sed, si in monte Cumano fuit templum, iterum dubitari potest , an Cumarum colli impositum fuerit, et in ipsa urbe, quod Servius putavit

. Silii quidem auctoritas parum me movet, lib. XII, 86, ubi Annibal Cumas oppugnans, adeoque urbe nondum receptus, dum perlustrat aditus, fulgentia cernit Arcis templa jugo; nam nihil impedit, quo ininus templum in summo arcis vertice posituin etiam extra menia conspici potuerit

. At graviorem dubitationem facit, quod in urbe media lucus et secreta religio Sibyllæ, quæ contigua erat templo, vix esse potuit, et quod, si id ponas, ceterorum locorum, inprimisque speluntarum, situs non satis convenit. Itaque Paolus, Vir doctissimus, in Puteol. Antigy. fol. XXIX templi locum in montium jugo ad Cumas quærendum arbitratus, ejus ruinas arcum felicem , quem vocant, esse contendit. Ita lucus Triviæ , per quem via ad eum erat, in silvis, quarum reliquias ille locus habet, et spelunca in propinquo sunt. Ex iis tamen locis, in quibus de Apollinis Cumani templo agitur, in arce seu acropoli Comarum illud fuisse manifestum fit. Scilicet cogitandum erat, Æneæ ætate urbem Cumarum nondum fuisse , nec extitisse tum nisi templum in monte; viam adeo per loca parum habitata, et per lucum ad illud duxisse, et in latere montis horridos speeus occurrisse.

Fuit autem hoc Apollinis templum ex antiquissimis, Dædali illud opus habilum ( v. 14. sqq. ) statuaque dei colossea nobilitatum. Servius ad v. 9 h. libri : Cælius enim (L. Cælius Antipater, qui belli Punici II historiam scripsit ) de Cumano Apolline ait : Est in fano signum Apollinis ligneum , altum non minus pedes XV , cujus meminisse putatur Virgilius ( v. 9 altus Apollo; sed hoc a situ templi petitum. Altitudinem tamen non vulgarem habuisse templum necesse est, quum in eo signum tantæ magnitudinis collocatum esse potuerit, et quum v. 19 im. mania templa appellentur ). De eo Cic. de Div. I, 43 quid? cum Cumis Apollo sudavit? et Obsequens c. 114 Cumis in arce Apollinis simulacrum sudavit sub a. 662, ergo tum adhuc supererat. Alia de eo Apolline prodigia narrant Liv. XLIII, 15, Augustin. C. D. II, u. Celebrata autem Apollinis religio erat jam in Cume seu Cyme Æolidis : ubi ejus templum clarissimum, cum oraculo in quo Alexander quoque dedicaverat lychnuchum præclari operis : v.

Plinium XXXIV, 3. s. 8.

In ascensu ad templum lucus Triviæ fuit ( v. 13), in quo ipso templum illud Apollinis videtur fuisse conditum. Dum Æneas argumentum in foribus templi sculplum contemplatur, arcessita ab Achate Deiphobe, Phæbi Triviæque sacerdos (v. 35 ), Teucros vocat alta in templa, v.

40. Hæc de Apollinis templo si accipias, totus rerum ordo turbatur; sed Sibyllæ antrum, MONTEICV, intelligendum esse, manifestum fit; et subjicitur statim : Excisum Euboicæ latus ingens rupis ( h. e. montis, cui templum impositum erat ) in antrum. cf. v. 9, 10 et sup. III, 443. Abest autem palmis CCXX ab Arcu felici , quas Apollinis templi ruinas esse diximus, crypta, coinmuni opinione pro Sibyllæ antro habita. v. Mazzella de Situ Puteol. et Cum. c. 29. In interiore antri parte adytum, in quo Deiphobe dei afflatum excipiebat; ipse Æneas ad ingressum antri substiterat : vide v. 45 Ventum erat ad limen et 81 Ostia jamque domus patuere et 98 Talibus ex ,ady to dictis — Difficile tamen est ad assequendum, quæ loci species hac in parte poetæ animo obversata sit. Vide enim : narrat vs. 42 in rupis Cumanæ latere antrum, quo lati ducunt aditus centum , ostia centum, unde ruunt totidem voces , responsa Sibyllæ. Secundum hæc censeas antri aditus et ostia plura, magno numero, fuisse. Attamen subjungit : ventum erat ad limen : quod sane non potuit esse centum ostiorum, sed tantum unius : stant quoque vs. 47 ante fores, easque clausas. Nam v. 52, 53 neque enim ante dehiscent atlonitæ magna ora domus. Fores mox aperiuntur, et Sibylla in adytum irruit, nam v. 98 talibus ex adyto dictis. enimvero nunc vs. 81 poeta centum ostia memorat : Ostia jamque domus patuere ingentin centum Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras. Equidem antri adspectum animo conceperam hunc: ut plures aditus, seu meatus, subterranei, ad penetrale aliquod sacrum in intimo recessu ducerent, clausuın illud : quo aperto Sibyllæ intus vaticinantis vox, per fores patentes audita, per centum, seu per omnes meatus, et ostia, ferebatur. Hæc sequutus sum ad vs. 42, 43.

Jam, si Strabonis locum ex Ephoro, lib. V, p. 244 C, conferas, non uno loco olim To Marttior fuisse intelligas. Erat primum non longe a Styge situm, et διά τιναν όρυγμάτων – τους ξένους εις το μαντείον δέχεσθαι narrat sacerdotes, πολύ υπό γης ιδρυμένον. Μox a rege aliquo interfectos sacerdotes, só di parttiov iti ( Ephori tempore, qui Philippi Macedonis tempore visit) συμμέγειν μεθεστηκός εις έτερον τόπον. Poeta noster itaque ad antiquius illud oraculum respicere putandus.

Edoctus a Sibylla Æneas, aureo ramo opus esse, si loca infera ingredi velit, reversus ad litus, et Miseni corpore conspecto, ut illud eremaret lignis convectis, silvam versus Avernum pererrat, inventoque ramo, apportatoque ad Sibyllam, illa duce ad speluncam accedit, diversam a priore illa; etenim circa Avernum aditus ad eam v. 238. In hujus speluncæ aditu sacrum faciunt v. 242 sqq., a media nocte iter per eam ad inferos instituunt, 255, 262. Postrema hæc ad unam eandemque speluncam spectare videntur, quæ est Baiana , quam nunc appellant, quoniam versus Baias spectat. Nec probo Paolum, qui descensum quidem per hanc, sacra autem ad tertiam speluncam, Cumanam , facta esse (v. 237 ) contendit. Baiana illa superiore adhuc sæculo multo profundius et latius iter præbuisse videtur, si Mazzella (1. c. c. 15) et Mormile ( Antich. di Pozzuolo c. 17) vera narrant.

EXCURSUS IV.

De Eneæ accessu ad Italiam.

Encas ex Sicilia per Tyrrhenum mare profectus, primo ad Italian appulsu portum Palinurum subiit, qui a quodam Æneæ gubernatore ibi defuncto nomen accepisse fertur. Hæc Dionysius ex communi scriptorum narratione tradit lib. 1, 53. Virgilius nec hanc famæ veteris fidem prætermisit; ne tamen frequentiore appulsus commemoratione molestus esset lectori, alterum ad Cumas accessum attigit; Palinurum vero navi excussum ad litus Lucaniæ enatasse, sed a barbaris occisum piaculo finitimos obligasse narrat. Mox vero Lucanis pestilentia laborantibus ( verba Servii sunt ad VI, 378) respondit oraculum, Manes Palinuri esse placandos: ob quam rem non longe a Velia, et lucum, et cenotaphium ei dederunt. Vide ipsum poetam v. 378 —- 381, qui etiam oraculi fidem de Palinuri accessu ad Italiam olim editi in fabulam adsumsit. Veliam ('Ersav ) illo tempore nondum fuisse, bene observat Servius ad v. 359 portusque Velinos; nam condita ea fuit a Phocæensibus sub Cyro profugis, ut ex Strabone lib. VI pr. satis constat; nec tamen prolepsis ialis tam insolens erat, ut viri docti post grammaticos apud Gellium I. c. X, 16 in defendendo vel accusando

deberent. Operosus quoque in refellendo Ouwens Noct. Hag. lib. I, c. 2. Sufficit tenere, ipsam necessitatem has prolepses tueri, quoties narratio versatur in iis temporibus, in quibus nulla locorum appellatio est, aut ubi molestus foret poeta, obsoleta, et a carminis suavitate aliena ac barbara nomina excitando. Quis dubitet, hanc defensionem esse satis justam? Verum ne Lucuni quidem, quod Servius ait, illo tempore in his locis fuisse videntur. Fuerunt enim Lucani a Samnitibus, qui Sabinorum progenies erant, oriundi, neque in hæc loca venerunt, nisi postquam Græcorum coloniæ ltaliam inferiorem occupare ceperant, id quod post Trojana demuin tempora contigit; temporibus vero Trojanis Chonas et OErotros, h. e. Pelasgos, e Græcia cum Ausonibus priscis Italiæ colonis permixtos coluisse, ex iis manifestum est, qnæ Strabo lib. VI pr. exponit. Circa has enim partes a Lao inde fl. primo accessu OEnotros habitasse, hancque primam Italiain fuisse appellatam, alio loco ridimus. ( Escurs. XXI ad lib. I. Excurs. IV ad lib. VII. )

poeta tantum operæ ponere

Pergit Dionysius 1. c. in vulgari, quam proponere volebat, narratione : Trojanos, a Palinuro provectos, ad insulam appulisse, cui a quadam Æneæ consobrina , quæ ibi obierut, Leucasiæ, seu, ut fere scribi solet, Leucosiæ nomen impositum sit. Communior fama ab una Sirenum, Leucosia, nomen repelit. Sed famam navigationis Trojanorum in mari Tyrrheno sequi maluerunt alii. Itaque etiain fuere , qui Trojanos ad Sardiniain adhæsisse traderent. vid. Pausan. X, 17.

Hinc evecti Trojani Dionys. ib. ) in pulchrum ac profundum porium in Opicis ( qui Ausonum in his locis populus erat ) delati sunt; extinctoque ibi Miseno , nobili quodam viro, portum ab eo Misenum denomi.

narunt.

-2

De Miseno fabulam Virgilius magna cum arte intexuit carmini suo, sed ornatam el variatam, lib. VI, 149 $99. 235. Discessit ab aliorum, inter quos Cæsar fuit Pontificalium primo apud Victor. O. G. R. 9, fide etiam in hoc, quod non in sinu Baiano, sed ultra Misenum versus Cumas classem appulsam esse voluit. Gubernatorem fuisse Æneæ Misenum tradidisse videntur nonnulli apud Victorem, falsa remi tumulo intxi interpretatione, qui tamen nautæ tantum significationem haberet. Monumentum autem vetus tumuli, infixo remo cum tuba, ad istud promontorium esse debuit; etsi video hoc quoque a nonnullis tradi, ipsum promontorium navigantibus in alto speciemn sepulcri præbere.

Quum Æneas ad loca hæc semel adductus esset a poeta, ingenii ad convertendas in rem suam veterum poetarum fabulas præclari, Neeyiz ille Homericæ in his ipsis locis tractatæ memor, ut narrationem tamen variaret, non Manium evocationem, sed ad eos descensum Æneæ comminisci maluit; Homerico tamen exemplo prælucente quodam modo etiam in his Odyss. Atque hic commode in Platonicam doctrinam incidit; de quo alio Excursu expositum est.

Quod autem ad Sibyllam spectat, hanc poeta ex antiquioribus , quæ tum vigebant, fabulis petiit, non primus excogitavit. En locum ex Victore de 0. G. R. C. 10 Addunt præterea quidam Æneam in litore (Baiano) Euxini cujusdam comitis matiem ultimo ætatis affectam , circa stagnum, quod est inter Misenon Avernumque, extulisse, aique inde loco uomes inditum , qui etiam nunc Euxinius sinus dicitur ( nomen hoc a quopiam alio memorari nondum vidi; forte ab aliquo auctore proditum, qui Cimmerios, quorum sedem in his locis traditam viderat, a Bosporo et mari Enxino huc vocaverat): quumque comperisset ,.ibidem Sibyllam mortalibus futura præcinere in oppido, quod vocatur Cimbarionis ( Cumarum non male emendat Arnzenius; an latet Cimmerion? Ita apud Tibull. IV, 1, 64 multi: Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces ) venisse eo sciscitatum de statu fortunarum suarum : auditisque fatis , vetitum, ne is cognitam (ultimas duas voces, is cognitam , aut ex incognitam patas, aut aliunde irrepsisse puto, quum cognatione conjunctan interpretatus esset aliquis cognatam ) in Italia sepeliret Prochytam, cognatione sibi conjunctam, quam incolumem reliquerat; et, postquam ad classem rediit, reperitque mortuam, in insula proxima sepelivisse, quæ nunc quoque eodem est nomine; ut scribunt Vulcatius et Acilius Piso. Sed episodium hoc de Sibylla, ut reliqua , ex priscis fabulis sumtum esse, multo magis declarat narratio apud Dionys. I, 55 de Sibylla Erythris ab Enea conventa , et Sibyllæ vaticinium ad Æneam a Troja solventem apud Tibull. II, 5, 19. conf. Disquis. II, s. VII.

Quod modo de Prochyta contra Misenum insula ex Victore memoravimus, etiam a Dionysio Halic. I, 53 in medium prolatum est. A Miseno , inquit , ulterius navigantes ad insulam Prochytam et ad promontorium (recte enim emendata sunt Græca a Casaubono) Caietam appulerunt, iisque locis simili modo ac superioribus nomina imposuerunt, quod mulierum defunctarum servari per ea vellent memoriam. Harum vero alteram Æneæ cognatam fuisse ferunt, alteram nutricem. Et Prochytau de cognata Æneæ nomen accepisse etiam Nævius in primo belli Punici dixerat : Serv. ad IX, 715. A Plinio Prochytam non ab Æneæ nutrice , sed quia profusa ab Ænaria erat , dictam lib. III, 13 recte moneri putamus. Adde Strab. 1, p. 60 A. et alia loca apud Cluver. Ital. ant. IV, 4, sed hic tantum de fama quærimus, quæ de Æneæ erroribus in his locis fuerit; materia tam copiosa, ut etiam omittere nonnulla poetæ necesse fuerit, uti hoc de Prochyta ; nam alterum de Caieta sub f. lib. VI et pr. VII meminit. De qua quæ varie a veteribus tradita erant, diligenter congesta video a Cluver. III, 10, P. 1065.

EXCURSUS V.

Deiphobe Sibylla et sacerdos. VI, 35, 36. Phæbi Triviæque sacerdos Deiphobe Glauci. Sibyllam ab hac sacerdote diversam esse habendam, monent Holdsworthus et Spencius; nam usque ad v. 55 de Deiphobe sacerdote agi; tum Sibyllam, esse enim hanc Phobi vatem v. 77, vaticinari v. 82 -155, hinc iterum succedere sacerdotem v. 244, eamque excipi a Sibylla a

« PreviousContinue »