Page images
PDF
EPUB

EXCURSUS I.

Necy ice in poetarum carminibus frequentatæ.

CONSENTIUNT in hoc, quos vidimus, omnes, rerum argumentis orna mentisque nullum facile alium Æneidis librum tantopere tenere legentis animum, quam hunc sextum. Quanto magis ille delectare debuit, aut omnino veterum, qui ex poetarum lectione et puerili institutione his mythis innutriti erant, aut Romanorum animos, qui extrema libri parte annales quodammodo suæ gentis conditos, clarissimorumque virorum recensum factum, agnoscerent? lidem porro loca circa Cumas frequentabant, et iisdem religionibus, quæ hic exposita sunt, imbutos habebant animos. Sane quidem quum Homerus Necyomantiam suam in his ipsis locis Italia exponeret, quandoquidem illa tum Græciæ inter ignotas, saltem parum cognitas, terras erat, major utique rerum narratarum novitas et insolentia, majorque ad Græcorum animos admiratione movendos vis esse debuit; habet etiam majorem auctoritatem narratio ex Ulyssis persona instituta; Virgilius tamen non minimum auxilii et præsidii ad suavitatem et delectationem, hac ipsa recordatione, amplificatione et exornatione veterum fabularum, ex Homero aliisque notarum habuisse videri debet (Odyss. ×). Non enim uno loco seu superstitio illa, seu frans ludificata est hominum animos antiquioribus ætatibus, ut Manium evocationem fieri posse crederent; quod etiamnum inter feros et barbaros populos passim hominibus persuasum esse narrant, qui eos adierunt. Proclivis enim esse solet rudium hominum animus, ut animas post mortem superstites esse, easque iterum in vitam redire opinetur, quia interdum mortuorum species sibi per somnum objectas viderat. Possunt etiam mentes fanaticorum, aut morbo, aut errore, ita de statu dejici, ut videre et audire ea, quæ non sunt, sibi videantur; adeo ante subtiliorem doctrinam de animarum immortalitate dudum similis aliqua persuasio hominum indoctorum animos tenuit. Facile itaque existere potuit, qui, inter alia divinationum genera, etiam hoc uteretur, ut mortuos consuleret, et ab iis responsa ferre videretur; contra, in hac, anime nostræ natura quæ sit, ignoratione, difficile esse debuit, ista persuasione et fraude animum liberare. Obtinuit ea jam olim in Oriente, ut e sacris vatibus constat, tum in Græcia, Italia, aliis locis. Hinc poetarum ingenia materiam et ornatum carmiuum inde petierunt. Nec Homeri modo mythica sollertia in his se exercuerat; sed, Nenvía; condere, res videtur fuisse veteribus poetis pluribus frequentata; uti plura etiam per Græciam fuere Necromantia, antiquiore certe ævo; nam talem superstitionem melior vitæ cultura statim tollere debuit. In Minya de et in Nieros, res i feras Orcique terrores fuisse tractatos, testatur

Pausanias X, 28, et inter Hesiodea Thesei fuit cum Pirithoo ad inferos descensus, ibid. IX, 31, alius Herculis in Heracliis: quo factum, ut hic ipse Herculis descensus variis modis narraretur : conf. Apollod. II, 5, 12 et Notas pag. 428 sqq. Platonis de inferis mythi, quos e teletis repetunt nonnulli, non aliunde forte erant petiti, quam ex poetis antiquioribus. Nec improbabile est, a Tragicis Græcis Romanisque, in fabulis, quæ de Hercule Theseoque agerent, passim de rebus inferis intextas fuisse narrationes, quum descensum ad inferos exponerent. Ita a veterum imitatore, Seneca, factum vides in Hercule furente. Plura ejus generis occurrisse videntur in Theseo Euripidis, si compares Schol. Aristoph. ad Ran. 476 et al., qua ipsa in fabula Bacchi ad inferos descensus exhibetur. Rerum inferarum frequens quoque mentio in evocationibus umbrarum, uti Tiresiæ, et in Manium apparitionibus, ut in Euripidis Hecuba; unde latine conversum ab Ennio de Acheronte locum servavit Cicero Tusc. Qu. I, 16 in Ennii fragm. Column. p. 242 Adsum atque advenio Acherunte vix via alta atque ardua, Per speluncas saxeis structas aspereis pendentibus Maxumeis; ubi rigida constat crassa caligo inferum; Unde animæ excitantur obscura umbra, aperto ostio Alti Acheruntis, falso sanguine mortuorum imagines. Quid? quod etiam pictura attigit illa: est descriptio tabulæ a Polygnoto facta Delphis in lesche pariete, in qua Necyia exhibita : Paus. X, 28, ubi verus Ulyssis ad inferos descensus fit. Alia Nicia tabula apud Plinium XXXV, 11 s. 28. Fertur tandem in teletis aliquando rerum inferarum adumbratio dramatica facta esse. Inter hæc observatione dignum illud, a quam parvis initiis commenta hæc et figmenta de conditione animarum post mortem profecta sint : condonanda utique illa cupiditati mentis humanæ, et mira aliqua jucunditate se commendantia, nec indigna, quibus immoretur ingenium erectius. Apud Homerum est Tartarus Titanum sedes et carcer; neque aliter apud Hesiodum res se habet, nisi quod Uranidæ in iisdem collocantur : conf. inf. Excurs. VIII. Alius apud Homerum locus est Elysium, heroibus destinatus; alius Hades, s. Orcus, h. e. omnino loca infera : in quibus promiscue habitant animæ tum piorum, tum impiorum : conf. Not. ad v. 608 hujus libri. Exornavit Elysium Hesiodus, inde Pindarus Ol. II, 123 seqq. : de quibus alio loco dictum (Opusc. Tom. I, pag. 397 seqq. 400). At in Orco novis fabulis exornando inprimis hominum ingenia se exercuere, tum in carminibus, tum in picturis, ut paullo ante dictum est.

Non igitur rem novam et inauditam commentus videri debet poeta, quum descensum Æneæ ad inferos carmini intexeret. Enimvero ingenii sui divini felicitatem declaravit in hoc, quod, quum eo ævo viveret, quo Græciæ doctrina et sapientia satis jam vulgata erat, non in fabulis Homericæ ætatis acquievit, sed novum suæ Necyiæ ornatum, eumque eximium, paravit ex philosophiæ inprimis Platonicæ placitis; ex quibus, etsi omnino inter magnorum poetarum inventa etiam hoc est, ut vulgares et indoctas opiniones ad philosophicam aliquam doctrinam accommodent : hoc tamen inprimis consequutus est, ut non modo, Ilo

meri exemplo, eos, qui jam ante Æneam obiissent, verum posteritatem quoque in Eneidem inferre, reique novitate tantorumque virorum nominibus, auctoritatem carmini et suavitatem comparare posset. Sequuti idem inventum sunt recentiores poetæ epici; de quibus infra suo loco (Excurs. XIII) videbimus. Intellectu itaque facile est, varia et multa eruditione hunc librum esse refertum. Bene Servius ad v. 1 Totus quidem Virgilius scientia plenus est, in qua hic liber possidet principatum, cujus ex Homero pars major sumta est. Et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam Philosophorum Theologicorum Egyptiorum, adeo ut plerique de his singulis hujus libri integras scripserint #pagpatrías. Forte ex his nonnulla inter grammaticas quisquilias Servii sunt servata, etsi ex iis pleraque poetæ et sententiam et elegantiam offuscant potius, quam illustrant. Ad poetæ artem et ingenium referendum mihi videtur et hoc, quod, quum a vaticiniorum et prædictionum ambagibus maximum sibi epicæ narrationis, quæ animos rerum mirarum exspectatione detineret, præsidium petiisset, nunc quoque primum Trojanorum ad Italiam accessum sacrorum et oraculorum religione quasi consecravit, reique adeo summæ miram dignitatem, et fatis ad exitum jam spectantibus novam tamen ex novis Sibyllæ responsis exspectationem paravit.

EXCURSUS II.

Locorum circa Avernum descriptio, seu topographia agri Cumani.

Libri hujus vix satis magna esse potest suavitas, nisi locorum descriptionem oculis animoque subjectam habeas. Quam quum multi dederint, nuper tamen diligentius ea literis cæloque expressa est a Paullo (Ant. Paoli in Puteolanis Antiqq.) et coloribus vivide reddita ab Ill. Equ. de Hamilton in Campis Phlegræis Tom. I, tab. XVII sqq. et nuper Nic. Carletti in Storia della regione abbrucciata in Campagna felice (Nea poli 1787. 4.) et Breisluk in Campanie To. II p. 148 sq. Nam illam chorographiam, quæ in Mazzella et hinc apud alios conspicitur, nonnulla parum accurate delineata habere usu facile deprehenditur. Procurrit inter Puteolos et Cumas angustus ager in promontorium Misenum desinens. Puteolano s. Baiano sinui imminet lacus Avernus, adeoque Cumis ille a tergo situs. Facies lacus nunc quidem talis est, ut circumcirca colle leviter acclivi, et, præter eam partem, qua ad mare (sinus Baiani) prospectus patet, fere perpetuo ambiente in orbem ille rotundetur. Stadiorum quinque ambitum jam olim Diodorus edidit lib. IV, c. 22. Altitudine est ad CCXXXVIII et CCLIII passus (secundum Mazzellam 1. c. c. 15), aucta olim in immensum: vid. Diodor. 1. c. add. Aristot. Mirab. Audit, c. 108. p. 727 E. ed. du Vall. decrescere tamen et tem

porum vicissitudinibus imminui illa potuit. Colles, qui ambiunt, silva olim inaccessa consiti erant ad convalles decurrente, et hi sunt luci Averni (VI, 118. 138. 201), in quibus aureæ frondis arbor (v. 138 sqq. 186). Silvam immensam, 'Oupuûs äñoos oúdaías Kópns, Lycophron 698 quoque memorat, et multo disertius Homerus: y axτú re ráxoa nai άλσεα Περσεφονείης, Μακραί τ' αἴγειροι καὶ ἰτέαι ὠλεσίκαρποι. Cupressos altissimas etiamnum lacum Avernum cingentes tristissimam loco faciem adjicere narrari video a Flachato (Observations sur le Commerce et sur les Arts, T. I, p. 111), etsi ab Italis nihil tale prodi memini. Ita tamen Petronius naturæ veritatem expressisse videri debet, qui saxa ferali circumtumulata cupressu narrat. Sacer autem lucus ille Hecatæ (v. 13) seu Proserpinæ, ut Homerus ait: Promiscue enim in rebus inferis Hecate, Proserpina, Diana, Luna nominari solet. Proserpinæ sacram paludem Avernam videas apud Diodor. IV, 22, et templi Hecatæ ruinas esse eas, quas vulgo Apollinis aiunt, ad Avernum lacum, non male conjectat Paolus fol. XXVIII. Sed silvæ istæ inclusum aeris lacum pestilentia infecerant; etsi ipsi antro exhalationem tribuit Virgilius (VI, 237–241) et imitator loci Petronius; quod et ipsum accedere potuit ad alterum, cum eandem naturam sulphurariæ aliæque in iis locis speluncæ habeant. Contagium tetri aeris fama olim in miraculum auxerat, ut aves adeo supervolitantes fœtore enectas decidere affirmarent. vid. Strabo V, p. 244 B. quod nunc aliter se habere docent Breislak et alii. Colles, quos diximus, variis perfossi specubus vias habuerunt subterraneas, caliginosas et tetras hospitibusque impervias, quarum binæ, sed et hæ fere obstructæ, supersunt, de quibus infra videbimus. Locus igitur apprime idoneus ad hominum animos religionum terroribus sollicitandos.

Specus olim fuisse in his locis plures, modo diximus, etsi terræ motibus ipsaque ætate multi corruerunt, ut adiri nequeant. Habet etiam litus circa Misenum cautes passim excavatas, quas a Lycophrone vss. 1278 1280 Zworиpíoυ TE TÙ, etc. innui puto. Admodum itaque pros babile est, et opinioni fidem facit apud Strabonem lib. V, p. 244 D. Ephorus, cujus magna hac in re auctoritas est, quum ipse Cumanus diligensque scriptor fuerit, prisca ætate eas cavernas hominibus pro domibus fuisse (Troglodytis itaque illi accensendi), donec ad meliorem vitæ cultum procederent, natamque hinc esse de Cimmeriis fabulam Odyss. λ, 13 sqq. ; etsi tenebris illis perpetuis silvæ quoque continuæ, quibus convalles montium obsitæ erant, majorem horrorem addere debuerunt.

Succedentibus temporibus, locorum naturam superstitio suis usibus accommodavit, et necyomantion' ibi institutum est, ut Manes evocati sciscitantibus fata prædicere crederentur, idque Homeri adhuc ætate auctoritatem habuit, qui Ulyssem ea loca adiisse narrat. Erant sacerdotes, qui sacra monstrarent, quibus Manes essent placandi (v. Strabo V, p. 244 C, ubi tisíλov parum accurate ex sua ætate dixisse videtur, ut Maximum Tyr. Diss. XIV aliosque omittam). Ex majorum

vita servaverant sacerdotes morem, ut religioni ducerent solem videre, nec nisi noctu speluncis prodirent, ut Ephorus apud Strabonem 1. c. D. auctor est. Κερβέριον ὑπὸ χθονὶ μαντείον in his locis etiam Scymnus memoravit v. 248.

Tandem Manium sedes et ipsi inferi, quibus evocandis sacra in his locis fiebant, hic esse vel crediti sunt, vel a poetis narrati. Conf. Strabon. I. c. et Eustath. ad Odyss. × pr., qui eum exscripsit. Habebat autem locorum situs et natura multa, quæ ad fabulam hanc seu fidem accommodari possent, quæ unum in locum congesta videbis ap. Lycophr. 695 sqq. Silium XII, 120 sqq., sicut omnino vetustiorum fabularum magna pars ad insolita aliqua naturæ phænomena, ad motus inprimis hiatusque terræ, ignesque montium continuos, aliaque naturæ miracula spectant. Cogitandum porro, loca hæc antiquiore ævo a paucis Græcorum fuisse adita, rerumque adeo miracula navigantium sermonibus insigniter fuisse aucta. Quis ferat adhuc in Lycophronel. c. ad Acherontem montis jugum memorari, unde omnes Italiæ fluvii prodeant? Fuit autem totus hic tractus ignibus subterraneis, passim erumpentibus, aliquando infestus: cujus rei vestigia sunt manifesta plurima: specus, colliculi, crateres, lacus, alia: v. Hamilton. in Campis Phlegrais cum aliis, qui de focis Vulcaniis scripsere. Scatet totus ager inter Cumas et Baias bitumine, sulphure, et calidis aquis (v. Strabo l. c. p. 245 C. quod bene Silius expressit verss. suis lib. X, 134 sqq.). Super Puteolos campus est sulphure abundans, collibus inclusus, quibus passim soli spiraculis fumus et calor prodit. Notum est nomen inter veteres forum et olla Vulcani, nunc Solfatara seu Sulphuraria. Vide vel Mazzellam Antichità di Pozzuolo c. 7. Itaque mirum non est, modo Cyclopas, modo Gigantas fulminibus percussos passim ad hæc loca referri, inprimisque campos Phlegræos, Gigantumque in iis pugnam. His ignis subterranei vestigiis accensendus ipse lacus Avernus, olim crater Vulcani (Hamilt. 1. c. pl. XXIX). Non longe a Cumis palus est Acherusia (Plin. III, 6 Acherusia palus Cumis vicina), quam Silius X, 126 - 129 et XIII, 397 aditum ad inferos esse prodidit, aquas habens ferrugineas, in solo sterili populis passim consito. Omnino loca feta palustribus ulvis, Litora Cumarum pronuntiat Ovidius Met. XIV, 103. Phlegethontis et Cocyti notionem animis attulere calidi passim fontes. cf. Strabo l. c. p. 244 C, qui Stygis quoque aquam, ad quam oraculum conditum erat (x2) çi Martelov Évraûtá mov idpurai), ibi fuisse ex Ephoro tradit. cf. Odyss. 2, 513. 514. 515. Accedebat specus ab Averno per collem demissus, quem qui emensus erat, in vallem prodibat, in qua lacus erat, Acheron dictus (1); ex hoc iter ducebat ad Campos Elysios, amœnissimum locum, sepulcris passim consitum.

Tota loci facies nunc quidem quam maxime est mutata ( cf. Addison's Remarks p. 167). Nam primum quum Agrippa portum Julium efficere

(1) Acherontem alii eum esse volunt, qui nunc Laco di Fusaro est. Alii ad Mare mortuum nomen transferunt.

« PreviousContinue »