Page images
PDF
EPUB

Hoc uno responso animum delusit Apollo;
Qui fore te ponto incolumem, finisque canebat
Venturum Ausonios. En hæc promissa fides est?»>
Ille autem : « Neque te Phœbi cortina fefellit,
Dux Anchisiada, nec me deus æquore mersit.
Namque gubernaclum multa vi forte revulsum,
Cui datus hærebam custos, cursusque regebam,
Præcipitans traxi mecum. Maria aspera juro,
Non ullum pro me tantum cepisse timorem,
Quam tua ne, spoliata armis, excussa magistro,

345

350

344. Hoc mihi Exc. Burm. dilusit pr. Rottend. derisit duo Heins. - 345. Qui forte p. Rom. 346. Ausonias duo Burmann, an hæc duo alii. fidesque aliquot Pier. et pr. Hamb. cum Goth. tert. fidesque est Ven., sed v. Burm.- -348. Reposui cum Brunckio, ut mihi constarem. v. sup. ad v. 126. Vulgo Anchisiade, et ipsum bene. nec me. Hic distinguendum, ait Servius, ne sit contrarium, nam eum Somnus dejecit (v. V, 853). Enimvero Somni ministerium ad poetam, non ad Palinurum, spectat; et ignorare potuit hoc Palinurus. deus, de quo agitur, est Apollo v. 344. Sed sive Apollo, sive, quod malim, deus aliquis omnino ( ex 341. 342) intelligatur, respectu tamen versuum 341. 342 explicanda verba sunt : nec me deus æquore mersit, ut neget se aquis mersum esse; quin potius ad Italiæ litus enatasse adeoque oraculo Phœbi fidem fecisse. Redit res ad calumniam in oraculis sæpe memoratam. 349. repulsum alter Hamburg. duo Burm. cum Goth. sec. gerebam Gud. a m. pr. cum Goth. tert., vulgari vitio. -351. maria omnia sec. Moret. et Donat. ad Terent. 352. illum Medic. a m. pr. Nonnullum tantum pro me Sprot. pro h. 1. est i@ip iμov. pro vulgari, timorem de me.—353. tua ni Rufinian, de schem. Lex. p. 251, quod recepit Brunck. proVocans ad locum vitiosum III, 686 Ni teneant cursum. tune Rom. a m. pr., et te

V. 452 agnovitque per umbram Obscuram.-344. 'Arónræv a' feudi's Topex Eschylo laudant. - 346. Iliad. μ, 164. Ζευ πάτερ, ὦ ῥά νυ καὶ σὺ φιλοψευδὴς ἐτέτυξο πάγχυ μάλ'; promissa fides, eventus. Fides apud poetas de certo eventu oraculorum, quibus deus fidem suam obstrinxit; quæ præstita in veritatem et eventum certum abit. Consentaneum autem hoc Eneidis propriæ indoli, ut et hæc Palinuri sors ab vaticinio repetatur cf. Disquis. II, s. VI sq. Etsi supra illud non memoraverat poeta: occurrit tantum V, 814 Neptuni effatum :

:

350. cursumque

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quæres.

ut

346-359. deus seu idem Apollo, seu omnino numen, deus aliquis, me non mersit, submersit: quin ad Italiæ litus enatarem, v. 356 addit. v. Var. Lect. De reliquis cf. V, 857 sq.-349. Cogitandum, Palinurum gubernaculo secum revulso in mari insidentem natasse. Suavis autem fidei et amoris affectus in seqq. Maria aspera juro etc. - 353. armis pro gubernaculo h. 1. excussa magistro exquisitior ratio pro vulgari, magistro excusso; translato verbo ad

Deficeret tantis navis surgentibus undis.
Tris notus hibernas inmensa per æquora noctis
Vexit me violentus aqua: vix lumine quarto
Prospexi Italiam, summa sublimis ab unda.
Paullatim adnabam terræ ; jam tuta tenebam;

Ni

gens crudelis madida cum veste gravatum,
Prensantemque uncis manibus capita aspera montis,
Ferro invasisset, prædamque ignara putasset.
Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti.
Quod te per cæli jucundum lumen, et auras,

355

360

ne ed. Junt., ex sollenni vitio. exspoliata Leid. magistri alius Leid. - 354. navis tantis pars codd. et edd. urgentibus Medic., sive ut Fogginius expressit : navi surgentibus; vulgari librariorum lapsu. 355. T. n. arreptas Goth. tert., miro vitio. 356. aqua abundat post æquora: at in epico poeta ea copia ferenda. — 357. in unda Parrhas. conf. Burm. Sed deterius hoc. 358. et inserunt multi scripti et editi, recte ab Heins. sublatum. terra Medic., Heinsio teste; sed Fogginius communem lectionem exhibet, mutata tantum distinctione, quam etiam Servius memorat: P. adnabam : terræ jam tuta tenebam. 359. An madida me v. Sed ne in cum hæreas, cogita, gravatum esse et ipsum, et vestem aqua hausta. conf. V, 447. 360. Pressantemque Leid. præsentemque Donatus, quem habemus, legit, qui misere totum locum vexat. 361. que deest ed. Junt. petisset Oudart., quod valde arridet. Receptum quoque nunc video a Wakefield; et ignava e Cod. Coll. Jesu, eleganter per se, quatenus tamen in barbaros h. 1. id cadat, non video. ignara quidem nec ipsum habet magnam vim, convenit tamen barbaris spoliando corpori inhiantibus, spe opiparæ prædæ falsa. 362. habent Medic., quod et h. 1. cum ratione exaratum putabat Heins. cf. ad v. 109. Sed manifestum est vitium, quod et Goth. pr., vitiosissime scriptus liber, habet, fraude ex seqq. librario facta. in litora aliquot Pier. et duo Heins., elegantius utique. Etsi communis lectio eodem redit; et, qui argutiora sectatur, potest ex Hecuba Eurip. verba laudare v. 28 κείμαι δ' ἐπ' ἀκταις· ἄλλοτ ̓ ἐν πόντου σάλῳ. - 363. At te Parrhas. jocundum edidit Heins., sed jucundum ipse Medic. jocundum per cæli l. duo Heins., limen alter Hamb.

locum, unde motio fit. 355. Compara locum de Ulysse Odyss. , 388 sqq. summa sublimis ab unda, ibid. 393 zárov aixíματις αρθείς. 359 sqq. Palinurus

navi excussus ad litus Lucania enataverat; sed a barbaris occisus promontorio nomen Palinurum dedit. vid. Excurs. IV ad h. lib. cum veste gravatum, aut ut ea et ipsa undis haustis gravaretur, aut

ut cum abundet, uti interdum in poetis solet.

360 371. 360 ab Homerico Ulysse Odyss. 1, 428. 434. Quod autem hic Lucani faciunt, idem Læstrygonibus circa Formias tribuerat Homerus Odyss. *, 118 seqq. 362. me corpus esse facile unusquisque videt. Notissimum αὐτοὺς δὲ ἑλώρια τεῦχε κύνεσσι. 363 Iliad. A. adumbrati ex sqq.

Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli;
Eripe me his, invicte, malis : aut tu mihi terram
Injice, namque potes, portusque require Velinos;
Aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
Ostendit; neque enim, credo, sine numine divom
Flumina tanta paras Stygiamque innare paludem,
Da dextram misero, et tecum me tolle per undas,
Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. »
Talia fatus erat, cœpit quum talia vates:

[ocr errors]

Unde hæc, o Palinure, tibi tam dira cupido?

Tu Stygias inhumatus aquas, amnemque severum
Eumenidum adspicies, ripamve injussus adibis?
Desine fata deum flecti sperare precando:

365

370

375

Sed

cape dicta memor,

duri solatia casus :

367. Si qua

369. pares tres

364. Per spes ex Macrob. V Sat. 7, et codd. suis, ac Pier., reposuit Heins. Vulgo Per spem. Sed alteri plus dignitatis et gravitatis inest. Et jam sup. IV, 274 Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice. 365. At tu duo ap. Burm. terras alter Hamb. a m. sec. - 366. relinque V. Montalb. tibi D. Gud. a m. pr. Rottend. sec. 368. crede aliquot Pier. ap. Burm. intrare Bigot. 370. et me tecum Witt. umbras Bigot. fatus e. c. c. t. virgo Priscian. p. 1186.-374. Tum Franc. — 375. ripave malebat Cerda. invisus tres ap. Burm., et hoc Pompon. Sab. interpretatur. adibis Rom. cum codd. parte, etiam Erf. a m. pr., quod mihi quidem multo magis probatur. conf. sup. 313. 314, itaque nunc recepi cum Brunckio. Vulgg, tamen abibis servant Serv. Medic. cum multis Pier. et Heins. ac Burmann.

66 sqq. de Elpenore. 364. per spes surgentis Iuli, adolescentis : IV, 274 Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice. 365. Eripe me his malis, huic calamitati, quod insepultum corpus jacet. Colorem sermonis mutuatur Valer. Fl. II, 490 Eripe, namque potesportus Velinos per prolepsin dictos a Velia in iisdem locis ad Palinurum prom. aliquando condenda, (cf. Ouwens I, 2 ) ubi cadaver jacebat. — 367. Diva creatrix etiam VIII, 534 mater Æneæ, Venus; ut creare pro parere, cf. Burm. innare ductius quam ingredi flumen, adire, navigare per

[ocr errors]

372. Vix ea

:

flumen. 371. Sedibus de recepta in locis inferis umbra: v. ad v. 152. saltem, quia nautæ semper vagantur, ut Servius bene monet. Versus 370 ex Iliad. 4, 75 subnatus : καὶ μοι δὸς τὴν χεῖρ ̓, ολοφύρομαι, Patrocli umbra.

372-383. amnem severum (h. e. tristem, horrendum) Eumenidum docte dixit, eodem modo ac si deorum inferorum, Proserpinæ vel Hecate, appellares. Servius male: « circa quem habitant Eume

[blocks in formation]

Nam tua finitimi, longe lateque per

urbes

Prodigiis acti cælestibus, ossa piabunt;

Et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent;
Æternumque locus Palinuri nomen habebit.»
His dictis curæ emotæ, pulsusque parumper
Corde dolor tristi: gaudet cognomine terra.

380

Ergo iter inceptum peragunt, fluvioque propinquant. Navita quos jam inde ut Stygia prospexit ab unda Per tacitum nemus ire, pedemque advertere ripæ; Sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:

[ocr errors]

Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias; jam istinc et conprime gressum.

--

-

385

378. Recte adversus Marklandum, qui ad Stat. V Silv. 3. 127 absurdum esse aiebat finitimos dici longe lateque habitantes, locum tuetur vir doctus ap. Burm., ordine verborum ita instituto : finitimi acti prodigiis cœlestibus longe lateque per urbes; itaque interpunctionem post per urbes sustuli. per urbem Witt. — 380. Instatuent pr. Moret. pro Instituent. solatia Bigot. ex v. 377. — 381. Palinurum nomen tert. Mentel. a m. pr. adcoque calami vitio, etsi satis felici. cf. Burm. 382. amote aliquot Heins., sollenni varietate. 383. pavor pr. Rottend. pro var. lect. ad dolor. Cerda mavult interpungere : C. dolor: tristi g. c. t., ut in Witt a prima manu fuit; non video quam bene. terræ multi ap. Pier. et Heins., ut et bini Goth. Sed est, xaipei iμærúμa xúpa. 385. ut deest Medic. et Parrhas. quos postquam St. Bigot. conspexit Medic. ab unda, medio amue: cf. 410. Jo. Schrader, ingenioso lusu conj. ab ulva. 387. adloquitur Rom. 388. ad limina Sprot. Erf. ad litora pr. Menag. pr. Rottend. tendens Gud. a m. pr. 389. istic aliquot ap. Burm. ist'c jam comprime ed. Ven. gressus Voss. pr. et Witt. Burmannus Sec. in Anthol. Lat. pag. 162, ex corrupta ibi schedarum Salmas. et Cod. Leid. scriptura: jam stingit comprome gressum, effingit: jam stringe et con prime g. Sed stringit h. e. attingit, urget, gressum ejus, qui antecedit, is, qui sequitur, vel comitatur. Tum vero, quod hinc efficias, est, ut, quam librarius lectionem corruperit, intelligas, non veriorem expedias.

ria. - 378. Nam ut gap ab initio orationis, pro dù, sane, scilicet. sollennia mittent πέμψουσι χοάς, ispa, et similia, inferias ferent. Quum a barbaris, Lucanos edunt, qui serius ea loca incoluerunt, occisus esset Palinurus, postea ii pestilentia laborantes, a deo consulto responsum acceperunt, placandos esse Palinuri Manes.

384-416. Charon umbras, non corpora, vehere solitus, ægre, ut

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporæ;
Corpora viva nefas Stygia vectare carina.
Nec vero Alciden me sum lætatus euntem
Adcepisse lacu, nec Thesea, Pirithoumque;
Dis quamquam geniti, atque invicti viribus essent.
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit,
Ipsius a solio regis traxitque trementem;

Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti. »

Quæ contra breviter fata est Amphrysia vates:
Nullæ hic insidiæ tales; absiste moveri;

[ocr errors]

Nec vim tela ferunt; licet ingens janitor antro
Æternum latrans exsanguis terreat umbras;

390

395

400

390. hc L. et s. Rom. et pr. Mentel., præclare. 392. Nec non A. ed. Ven. Eacidem vitiose Donat. ad Ter. nec sum l. aliquot Pier., male. Ad verbam ita Homerus in a liad. ουδ' ἄρα τώ γε ἰδὼν γήθησεν Αχιλλεύς. Et de Scylla similis oratio Odyss. μ, δὲ οὐδὲ κέ τίς μιν Γηθήσεις ἰδῶν, οὐδ ̓ εἰ θεὸς ἀντιάσεις; at lacu forte parum commodum, acceptus est Hercules cymba, at lacu transvectus. Jo. Schrader. tentabat: Trajecisse lacu; vel: Arcepisse alveo vel alno. Superest tamen, ut jungas: euntem lacu : id quod poeta voluisse factum videri potest: vectum per lacum. 393. Pieritumque corrupte Rom. 395. Post petivit distinxit Heins. cum codd., alii post regis. — 396, e solio Parrhas, a solo Witt. — 397, thalamos Goth. tert. adorsi plerique Pier. et quinque Heins. Sæpe de hac variatione egere viri docti. Adi v. c. Drakenb. ad Liv. XXXV, 51, 8. 398 quem multi edd. et scripti. — 399. hinc Ven. et aliquot Pier. Non ullæ hic Parrhas. — 400. janitor orci apud Priscian. lib. VII.

[blocks in formation]

de narrat, inspicias. De Cerbero v. inf. ad v. 417-397. dominam, dioronar, proprie de Proserpina. Alias dictum esset, ut apud Homerum passim αλοχος δέσποινα.

398. Amphrysia vates. Longe petitum epitheton cum Servio vocat Burmannus. Enimvero cur tam longe petunt, ab Amphryso, Thessalie fl., ad quem Apollo pavit greges (v. Callim. II. in Ap. 48, et sup. Ge. III, 2), quum alia esset Amphrysus (v. Steph. Byz. h. v.), vel Ambrysus, in Phocide in Delphorum vicinia, ut adeo idem sit ac, Delphica vates, Cirrhæa vates.

Mox

400-402. Nec, ne Cerberus

« PreviousContinue »