A first Cæsar [book 1, ch

Front Cover
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 51 - GALLIA est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
Page 56 - Quibus rebus adductus, Caesar non exspectandum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent. 12. Flumen est Arar, quod per fines ^Eduorum et Sequanorum in Rhodanum influit incredibili lenitate, ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit : id Helvetii, ratibus ac lintribus junctis, transibant.
Page 128 - Helvetios id flumen traduxisse, quartam fere partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad earn...
Page 51 - Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
Page 52 - ... copia frumenti suppeteret ; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt ; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit.
Page 53 - Die constituta, causae dictionis Orgetorix ad judicium omnem suam familiam ad hominum millia decem undique coegit, et omnes clientes obreratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit : per eos, ne causam diceret, se eripuit.

Bibliographic information