tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio; tum te quoque, medica, putres accipiunt sulci, et milio venit annua cura, candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus, et averso cedens Canis occidit astro. At si triticeam in messem robustaque farra exercebis humum, solisque instabis aristis, ante tibi Eoae Atlantides abscondantur Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae, debita quam sulcis committas semina quamque invitae properes anni spem credere terrae. Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres vilemque phaselum, nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes :
incipe et ad medias sementem extende pruinas. Idcirco certis dimensum partibus orbem per duodena regit mundi sol aureus astra.
Quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni ; quam circum extremae dextra laevaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris; has inter mediamque duae mortalibus aegris munere concessae divom, et via secta per ambas, obliquus qua se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in Austros. Hic vertex nobis semper sublimis; at illum sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi. Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentes aequore tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox semper et obtenta densentur nocte tenebrae, aut redit a nobis Aurora diemque reducit; nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illis sera rubens adcendit lumina Vesper. Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis impellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis, aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus temporibusque parem diversis quattuor annum : frigidus agricolam siquando continet imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur; durum procudit arator vomeris obtusi dentem, cavat arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros impressit acervis. Exacuunt alii vallos furcasque bicornis, atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt: rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine luna felicis operum. Quintam fuge pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres.
I. 314] Works of Night and Day, Summer and Winter. 171
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
scilicet atque Ossae frondosum involvere Olympum ; ter pater exstructos disiecit fulmine montis. Septima post decimam felix et ponere vitem et prensos domitare boves et licia telae addere. Nona fugae melior, contraria furtis. Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole novo terras inrorat Eous. Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctis lentus non deficit umor. Et quidam seros hiberni ad luminis ignes pervigilat, ferroque faces inspicat acuto ; interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Vulcano decoquit umorem et foliis undam trepidi despumat aëni. At rubicunda Ceres medio succiditur aestu, et medio tostas aestu terit area fruges. Nudus ara, sere nudus; hiemps ignava colono. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, mutuaque inter se laeti convivia curant. Invitat genialis hiemps curasque resolvit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem quom flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam, atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas, quae vigilanda viris ; vel cum ruit imbriferum ver, spicea iam campis cum messis inhorruit et cum 298 at. Eds,
frumenta in viridi stipula lactentia turgent? Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent, ita turbine nigro ferret hiemps culmumque levem stipulasque volantis. Saepe etiam immensum caelo venit agmen aquarum, et foedam glomerant tempestatem imbribus atris collectae ex alto nubes; ruit arduus aether, et pluvia ingenti sata laeta boumque labores diluit; implentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra: quo maxuma motu terra tremit; fugere ferae et mortalia corda per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo deicit; ingeminant austri et densissimus imber; nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens caeli menses et sidera serva, frigida Saturni sese quo stella receptet ; quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
In primis venerare deos, atque annua magnae sacra refer Cereri laetis operatus in herbis extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret :
cui tu lacte favos et miti dilue baccho,
terque novas circum felix eat hostia fruges, omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante
falcem maturis quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora quercu
det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis, aestusque pluviasque et agentis frigora ventos, ipse pater statuit, quid menstrua luna moneret, quo signo caderent austri, quid saepe videntes agricolae propius stabulis armenta tenerent. Continuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor, aut resonantia longe litora misceri et nemorum increbrescere murmur. Iam sibi tum curvis male temperat unda carinis, cum medio celeres revolant ex aequore mergi clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae in sicco ludunt fulicae, notasque paludes deserit atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas vento impendente videbis praecipites caelo labi, noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus; saepe levem paleam et frondes volitare caducas, aut summa nantis in aqua colludere plumas.
At Boreae de parte trucis cum fulminat, et cum Eurique Zephyrique tonat domus omnia plenis rura natant fossis, atque omnis navita ponto umida vela legit. Numquam inprudentibus imber obfuit: aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter, et bibit ingens arcus, et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis. Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum
« PreviousContinue » |