Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senes→ cunt vires; sic neque absolvit curâ familiari tam parva res; et ignavissumi quique tenuissima spe frustrantur. Quæ tamen quamvis ampla, quoniam servitii pretium ostentaretur, cujus torpedinis erat decipi. et vestrarum rerum ultro, injuriâ, gratiam debere? Namque alio modo, neque valent in universos, neque conabuntur: cavendus dolus est. Itaque simul comparant delinimenta, et differunt vos in adventum Cn. Pompeii; quem ipsum, ubi pertimuere sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet vindices, utl se ferunt, libertatis, tot viros sinè uno aut remittere injuriam non audere, aut jus non posse de féndere. Mihi quidem satis spectatum e 'est, Pom peium, tantæ gloriæ adolescentem, malle principem volentibus vobis esse, quàm illis dominationis 'socium; auctoremque in primis fore tribunitiæ potestatis. Verùm, Quirites, antea singuli cives in pluribus: non in uno cuncti præsidia habebatis: neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat. Itaque verborum satis dictum est: neque enim ignorantia res claudit. Verùm occupavit vos nescio quæ torpedo, quâ neque gloria movemini, neque flagitio; cunctaque præsenti ignaviâ mutâstis, abundè libertatem rati, quia tergis abstinetur, et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. Atque hæc eadem non sunt agrestibus, sed cæduntur inter poten tium inimicitias, donoque dantur in provincias magistratibus. Ita pugnatur, et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victis est, et in

dies magis erit; si quidem majore curâ dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem.» » Ex lib. III.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere: dein quod quæritur, satisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi si perpetua pace frui licet; nisi hostes opportuni et scelerastissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est; neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atqui ea, quæ te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, et meæ res parum prosperæ, si vera existumare voles, maxumè hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles societatem, accipiet: mihi Fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi; et, quos florentibus optabile est, ego non validissumus præbeo exemplum, quò rectiùs tua componas. Namque Romanis, cum nationibus, populis, regibus cunctis, una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperii et divitiarum. Quâ primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum concessione Asiæ per dolum avertê; ac mox, tracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem

Thillibus talentorom spoliatus est. Përsen deinde, Philippi filium, post multa etvária dertamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, calli di et repertores perfidiæ,

rant, occidere. Eumenem, cujus amicitiam gloriosě ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem: post Attalum, custodem agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere; simulatoque impio testamento, filium ejus Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more, per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est: postremò totam Bithyniam, Nicomede mortuo diripuere; quum fifius Nusa, quam reginam appellaverant, genitus haud dubiè esset. Nam quid ego me appellem? quem disjunctum undique régnis et tetrarchis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serViturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt; sceleris eorum hand ignarum, et ea, quæ accidêre, testatum antea Cretenses, solos omnium liberos eâ tempestate, et regem Ptolemæum. Atque ego ultus injurias, Nicomedem Bithynia expuli; Asiamque spolium regis Antiochi recepi, et Græciæ dempsi grave servitium. Incepta mea postremus servorum Archelaus, exercitu prodito, impedivit: illique, quos ignavia ant prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit,acerbissumas pœnas solvunt: Ptolemæns pretio in dies bellum prolatans: Cretenses impugnati semel jam, neque finem, nisi excidio, habitari. Equidem quum mihi ob ipsorum interna mäla, dilata prælia magis, quam pacem datam intelligerem; ab

Insomniis pacto vitam dede

[ocr errors]
[ocr errors]

nuente Tigrane, qui mea dicta serò probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum cœpi: Marcumque Cottam, romanum ducem, apud Chalcedona terrâ fudi: mari exui classe pulcherrumâ. Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidione moranti frumentum defuit, nullo circûm adnitente: simul hiems mari prohibebat. Ita, sinè vi hosttium regredi coactus in patrium regnum naufragiis apud Parium et Heracleam, militum optunios cum clacsibus amisi. Restituto deinde apud Cabira exercitu, et variis inter me atque Lucullum præliis, inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum: ego, vastatis circùm omnibus locis, in Armeniam concessi: secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvertundi, quia multitudinem, artis locis, pugnâ prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoriâ ostentant. Nunc quæso considera, nobis oppressis, utrùm firmiorem te ad resistendum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum, et auri esse: et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad prædam peteris. Cæterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore, per nostra corpora bellum conficere; quando neque vincere, neque vinci sinè tuo periculo posamus. An ignoras, Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convertisse? neque quidquam a principio nisi raptum habere, domum, conjuges, agros, imperium? convenas olim, sinè patriâ, sine parenti

bus, peste conditos orbis terrarum: quibus non humana ulla, neque divina obstant, quin socios, amicos, procul, juxtà sitos, inopes potentesque trahant, excidant; omniaque nen serva, et máxumè regna, hostilia ducant. Namque pauci libertatem, pars magna justos dominos, volunt: nos suspecti sumus æmuli, et in tempore vindices adfuturi. Tu verò, cui Seleucia maxuma urbium, regnamque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis, nisi dolum in præsens, et postea bellum exspectas? Romani in omnes arma habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallendo, et bella ex bellis serendo, magni facti. Per hunc morem extinguent omnia, aut occident: quod difficile non est, si tu Mesopotomiâ, nos Armeniâ, circungredimur exercitum sinè frumento, sinè auxiliis; fortunâ aut nostris vitiis adhuc incoJumem: teque illa fama sequétur, auxilio profectum magnis regibus, latrones gentium oppressisse. Quod utì facias moneo, hortorque; neu malis, pernicie nostrâ tuam prolatare, quam societate victor fieri.» Ex lib. IV.

VI.-Oratio C. Cottæ consulis ad populum.

«Quirites, multa mihi pericula domi, militiæ multa advorsa fuere; quorum alia toleravi, partim repuli deorum auxiliis, et virtute meâ: in quis omnibus neque animus negotio defuit, neque decretis labos. Malæ secundæque res, opes, non ingenium, mihi mutabant. At contrà in his miseriis cuncta me cum fortunâ desernere: præterea senectus, per se gravis, curam duplicat; cui mi

« PreviousContinue »