Page images
PDF
EPUB

lia armatorum completa sunt: quæ manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo factum est ut plus quám collega Miltiades valuerit. Ejus enim auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt, locoque idoneo castra fecerunt. Deinde postero die sub montis radicibus, acie e regione instructâ, novâ arte, vi summâ prælium commiserunt. Namque arbores multis locis erant raræ, hoc consilio, ut et montium tegerentur altitudine et arbonum tractu equitatus hostium impediretur, ne multitudine clauderentur. Datis, etsi non æquum locum videbat suis, tamen, fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat: eòque magis, quòd, priusquam Lacedæmonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem millia produxit, præliumque commisit. In quo tantò plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarent: adeôque perterruerunt, ut Persæ uon castra, sed naves petierint, Quâ pugnâ nihil adhuc est nobilius. Nulla enim unquam tam exigua manus tantas opes postravit.

CAP. VI.-Cujus victoriæ non alienum videtur, quale præmium Miltiadi sit tributum, docere; quò faciliùs intelligi possit eamdem omnium civitatum esse naturam. Ut enim populi nostri honores quondam fuerunt rari et tenues, ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti; sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. Namque huic Miltiadi, qui Athenas, totamque Græciam liberavit, talis honos tributus est in porticu, quæ pœcile vocatur, cùm pugna depingeretur Ma

rathonia, ut in decem prætorum numero prima ejus imago poneretur, isque hortaretur milites, præliumque committeret. Idem ille populus, posteaquam majus imperium est nactus, et largitio. ne magistratuum corruptus est, trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit.

CAP. VII. Post hoc prælium classem septua ginta navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas quæ barbaros adjuverant bello persequeretur. Quo imperio plerasque ad officium redire coegit, nonnullas vi expugnavit. Ex his Parum insulam, opibus elatam, cùm oratione reconciliare non posset, copias é navibus eduxit, urbem operibus clausit, omnique commeatu privavit; deinde vineis ac testudinibus constitutis, propiùs muros accessit. Cùm jam in eo esset, ut oppido potiretur, nescio quo casu, nocturno tempore incensus est; cujus flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem, signum a classiariis regis datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione deterrerentur, et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, incensis operibus quæ statuerat, cum totidem na. vibus atque erat profectus, Athenas magnâ cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo proditionis, quòd, cùm Parum expugnare posset, a rege corruptus, infectis rebus a pugnâ discessisset. Eo tempore æger erat vulneribus, quæ in oppugnando oppido acceperat. Itaque, quoniam ipse pro se dicere non posset, verba pro eo fecit frater ejus Tisagoras. Causâ cognità, capitis absolutus, pecuniâ multatus est, eaque lis quinqua

ginta talentis æstimata est, quantus in classem sumptus factus erat. Hanc pecuniam quòd solvere non poterat, in vincula publica conjectus est, ibique diem obiit supremum.

CAP. VIII.-Hic, etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia fuit causa damnationis. Namque Athenienses, propter Pisistrati tyrannidem, quæ paucis annis antè fuerat, omnium suorum civium potentiam extimescebant. Miltiades, multùm in imperiis magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus; præsertim cùm consuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur. Nam Chersonesi, omnes illos quos habitarat annos, perpetuam obtinuerat dominationem, tyrannusque fuerat apellatus, sed justus. Non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem bonitate retinuerat. Omnes autem et habentur et dicuntur tyranni, qui potestate sunt perpetuâ in eá civitate, quæ libertate usa est. Sed in Miltiade, erat cùm summa humanitas, tùm mira comitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret: magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris maxima. Hæc populus respiciens, maluit eum innoxium plecti, quám se diutiùs esse in timore.

C. JULII CÆSARIS

COMENTARIUM

EX LIBRO PRIMO

CAP. X.

CAP. I.-Litteris a Fabio C. Cæsaris consulibus redditis, ægrè ab iis impetratum est, summâ tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur. Ut verò ex litteris ad senatum referretur, impetrare non potuît. Referunt consules de republicâ in civitate. L. Lentulus consul senatui reique publicæ se non defuturum pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint: sin Cæsarem respiciant, atque ejus gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum, neque senatûs auctoritati obtemperaturum: habere se quoque ad Cæsaris gratiam atque amicitiam receptam. In eamdem sententiam loquitur Scipio, Pompeio esse in animo reipublicæ non deesse, si senatus sequatur: sin cunctetur, atque agat leniùs, nequidquam ejus auxilium, si postea velit, imploraturum. Hæc Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur, Pompeiusque aderat, ex ipsius ore Pompeii mitti videbatur.

CAP. II.-Dixerat aliquis leniorem sententiam, ut primò M. Marcellus; ingressus in eam orationem, non opportere ante de republicâ ad senatum referri, quàm delectus totâ Italiâ habiti, et exerci

tus conscripti essent, quo præsidio tutò et liberè senatus, quæ vellet, decernere auderet: ut M. Calidius, qui censebat, ut Pompeius in suas provincias profisceretur, ne qua esset armorum causa: timere Cæsarem, abreptis ab eo duabus legionibus, ne ad ejus periculum reservare, et retinere eas ad urbem Pompeius videretur. Ut M. Rufus, qui sententiam Calidii, paucis ferè mutatis verbis, sequebatur. Ii omnes convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit. Marcellus perterritus conviciis, a suâ sententiâ discessit: Sic vocibus consulis, terrore præsentis exercitùs, minis amicorum Pompeii plerique compulsi, inviti et coacti, Scipionis sententiam sequuntur: «Uti ante certam diem Cæsar exercitum dimittat; si non faciat, eum adversus rempublicam facturum videri.» Intercedunt M. Antonius, Q. Cassius, tribuni pl. Refertur confestim de intercessione tribunorum: dicuntur sententiæ graves: ut quisque acerbissimê crudelissimèque dixit, ita quam maximè ab inimicis Cæsaris collaudatur.

CAP. III.-Misso ad vesperum senatu, omnes, qui sunt ejus ordinis, à Pompeio evocantur. Laudat promptos, atque in posterum confirmat; segniores castigat, atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompeii exercitibus, spe præmiorum atque ordinum evocantur; multi ex duabus legionibus, quæ sunt tradita a Cæsare, arcessuntur. Completur urbs. Ad jus comitiorum tribunos pleb. C. Curio evocat. Omnes amici consulum, necessarii Pompeii, atque eorum, qui veteres inimi

« PreviousContinue »