Colección de autores selectos latinos, para las clases de latinidad de Centro-América

Front Cover
L. Luna, 1857 - Latin poetry - 210 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 172 - Descriptas servare vices operumque colores Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor ? Cur nescire pudens prave quam discere malo ? Versibus exponi tragicis res comica non vult ; Indignatur item privatis ac prope socco 90 Dignis carminibus narrari coena Thyestae.
Page 157 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Page 121 - miseram et te perdidit, Orpheu, Quis tantus furor ? En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. lamque vale : feror ingenti circumdata nocte Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas.
Page 170 - ... pictoribus atque poetis 10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.' scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant inmitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Page 132 - Illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat et miseros morsu depascitur artus; 215 Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Page 174 - Semper ad eventum festinat et in medias res Non secus ac notas auditorem rapit, et quae Desperat tractata nitescere posse relinquit ; 150 Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Page 156 - Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis terrarum dominos evehit ad deos; hunc, si mobilium turba Quiritium certat tergeminis tollere honoribus; illum, si proprio condidit horreo, quicquid de Libycis verritur areis.
Page 164 - Jam Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, apparetque beata pleno Copia cornu.
Page 174 - Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu quid ego et populus mecum desideret audi : Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri donec cantor ' Vos plaudite' dicat, Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Page 177 - Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, 255 Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.

Bibliographic information