Page images
PDF
EPUB

Quod autem de Roma nuntiat poeta, eam esse alteram Troiam: arma resurgentis portans victricia Troiae. 1)

hoc redire videtur non solum ad Vergilium:

I. 68 Ilium in Italiam portans victosque penates et 206 illic fas regna resurgere Troiae,

sed etiam fortasse ad Ennium, si modo fragmentum in Roma Troia revixti" Ennii est. 2)

Omnia, quae Romanis eventura essent ab Aeneae adventu, Sibyllinis libris conscripta erant, qui quanti aestimati sint omnes sciunt. Atque plures Sibyllas fuisse Propertius non ignorat; itaque v. 49 dicit:

„si modo Avernalis tremulae cortina 3) Sibyllae" etc. Hoc explicatius tradidit Varro, ex quo Lactantius hausit haec (I. 6. 7): M. Varro, quo nemo unquam doctior ne apud Graecos quidem vixit, in libris rerum divinarum quos ad C. Caesarem Pontificem Maximum scripsit, cum de quindecim viris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae vates Sibyllae sunt a veteribus nuncupatae, vel ab unius Delphidis nomine vel a consiliis deorum enuntiandis. olovs enim deos, non eos et consilium non povλv appellabant sed Buin Aeolico genere sermonis. Itaque Sibyllam dictam esse quasi θεοβούλην. Ceterum Sibyllas decem numero

fuisse e. q. s. 4)

Propertius autem cum de Avernali i. e. Cumaea Sibylla agat, sequitur opinionem vulgarem, qua huius Sibyllae libris. fata Romanorum conscripta fuerint; sequitur etiam sententiam, quam Vergilius exhibet:

1) cf. v. 87:

dicam: Troia cades et Troica Roma resurges. 2) cf. Ennii Ann. fragm. ed. Spangenberg I. 93.

3) cf. Vergil. VI, 347:

,,neque te Phoebi cortina fefellit".

4) Recte Maassius de Sibyllarum indicibus Gryphisw. 1879 p. 32, non solum demonstrat, a Varrone ipso indicem illum Sibyllarum confectum esse, sed etiam illius catalogi originem ad Timaeum refert.

Ecl. IV. 4 Ultima Cumaei venit iam carminis aetas. 1) Atque Propertius ex Sibyllae vaticiniis profert duo, quorum alterum est de Roma condenda:

»dixit Aventino rura pianda Remo".

Quod utrum Propertius ex alieno fonte an ex suo ipsius ingenio hauserit, diiudicari nequit, cum a nullo omnino tradatur. Equidem puto, illo versu poetam unum Remum pro utroque fratre 2) commemorantem nihil aliud nisi in universum consecrationem soli et constructionem urbis significasse. Recte autem Remo Aventinum assignavit; nam memoria Romulo vindicat Palatium, 3) Remo Aventinum, atque ita scripserunt Livius,1) Dionysius 3), Plutarchus, 6) Festus.') Unus Ennius tradidit contrarium Ann. I. 83:

at Romulus pulcher in alto

quaerit Aventino servat genus altivolantum.

Alterum vaticinium est Cassandrae ) praenuntiantis, Troiam resurrecturam esse:

[ocr errors]

vertite equum Danai! male vincitis, Ilia tellus

vivet et huic cineri Juppiter arma dabit".

Hoc quamquam apud Vergilium non exstat, tamen, ut ita dicam, Vergilianis coloribus expressum; saepius enim apud Vergilium scriptum videmus „Ilia tellus" (IX. 283, XI.245 etc.) et Iliaci cineres" (II. 430, V. 787 etc.).

1) cf. Lactantii de ira dei ad Donatum liber c. 23. 2: Cumaea quidem volumina quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur. 2) cf. v. 9: qua gradibus domus ista Remi se sustulit.

3) cf. V. 6, 43:

4) cf. I. 6.

5) cf. I. 86.

murorum Romulus augur

ire Palatinas non bene vidit aves.

6) Rom. v. IX. 4.

7) p. 277.

8) De Cassandra agit Propertius etiam IV. 13, 61. cf. Otto de fa

bulis Propertianis p. 31.

De tertia parte carminis, qua poeta praefatur, quid carminibus Romanis tractaturus sit, nihil est quod disseram. 1)

1) Carmini primo subiuncti sunt octoginta versus, quibus poeta horoscopum quendam Babylonium inducit sibi obiurgantem, quod ad tale opus, quale sibi proposuerit, accesserit. Cum illum horoscopum originem deducentem faciat ex Conone, poeta cogitasse videtur de illo Conone, qui Ptolemaeo regnante comam Berenices in stellarum numerum rettulisse dicitur, de quo cf. Callimachi c. de coma Ber. Catull. c. 66. 7, Vergil. Ecl. III. 40.

Sed illorum octoginta versuum origo quamquam non est plane explorata, tamen nostris temporibus nemo doctus dubitat, quin ipse Propertius ratus, se tam grandi operi non parem esse, illum horoscopum se admonentem fecerit, ut potius elegos quam carmina heroica pangat: At tu finge elegos, fallax opus, haec tua castra

[ocr errors]

scribat ut exemplo cetera turba tuo,

Elocutio autem horum versuum eodem modo ad Vergilium et Tibullum accedit atque cetera Propertii carmina; cf.

Verg. Ge. I. 335: hoc metuens caeli menses et sidera serva,
frigida Saturni sese quo stella receptet.

Prop. 84: et grave Saturni sidus in omne caput.

Verg. Ge. I. 239: obliquus qua se signorum verteret ordo.
Prop. 82: obliquae signa iterata rotae.

Verg. Ge. II. 477: caelique vias et sidera monstrent.

Prop. 107: adspicienda via est caeli verusque per astra

trames.

Verg. Aen. X. 102: et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
Prop. 149: vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum.
Tibull. II. 1, 26: significet placidos nuntia fibra deos.
Prop. 104: aut sibi commissos fibra locuta deos.
Tibull. 1. 7, 22: fertilis aestiva Nilus abundet aqua.
Prop. 124: et lacus aestivis intepet Umber aquis.
Adde Horatii

C. IV. 11, 26: et exemplum grave praebet ales.
Prop. 109; exemplum grave erit Calchas.

C. III. 23, 12: Victimo pontificum secures cervice tinget.
Prop. 111: idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae

tinxit.

Quoniam ad finem quaestionis perveni, restat, ut summam cogitationum mearum subducam. Atque elocutionem quidem Propertii ex ceteris poetis pendere, praesertim cum omnes poetae aetatis Augusti artissime inter se cohaereant, iam saepius viri doctissimi cum alii, tum maxime Zingerleius demonstraverunt: qua in re ex eis carminibus, quae equidem tractanda mihi proposui, ut locos talem similitudinem prae se ferentes plures et pleniores conferrem, fortasse mihi contigit.

In argumento autem conformando Propertium complures auctores secutum esse, ex hoc meo libello fore ut eluceat spero. Quorum quamquam maxime Varronis libros de lingua latina, quippe qui soli cum libris de re rustica ad nostram aetatem pervenerint, nominavi, tamen ad eos solos Propertium respexisse non putandum est; immo coniciendum est, poetam ad Varronis Aetia et ad libros de vita populi Romani et de antiquitatibus saepissime accessisse. Illi autem libri de lingua latina a nobis adhiberi poterant sive debebant, cum Varronem multa ex ceteris scriptis repetivisse atque in suis sententiis sibi constitisse per se pateat.

Sed non minus velim, multum valuisse ad carmina Romana Livii libros, demonstraverim; atque ut coniecturas rectam rationem excedentes fecerim, tamen quin Livius et Propertius inter se cohaereant, vix dubitandum est.

Quae si conceduntur, Propertium in illa studia scriptorum incubuisse, ut grande et continuum poema conderet, quin omnes consentiant, fieri non potest. Neque quicquam magis dolendum est, quam quod poeta illud opus conficere morte immatura prohibitus est.

VITA.

Mauritius Tuerk natus sum a. d. IV. Cal. Mai. Vilnae a. h. s. LIX. Fidem confiteor iudaicam. Mutantibus domicilium parentibus altero aetatis anno Lautenburgum perveni, ubi primis litterarum elementis imbutus sum. Non multo post Thorunum profectus gymnasium regium Thorunense a sexto ad quartum ordinem frequentavi, tum Berolinum sede ac domicilio translato gymnasium Sophianum adii, ubi a quibus institutus sum omnes grata memoria mihi colendos profiteor. Vere a. LXXVIII maturitatis testimonio instructus civibus Universitatis Fridericae Guilelmae Berolinensis ascriptus sum atque per octies sex menses scholis interfui virorum clarissimorum Harms, Huebner, Kirchhoff, Laza rus, Paulsen, Robert, Scherer, Vahlen, Wattenbach, Zeller. Praeterea Huebner et Kirchhoff ad Graecas, Vahlen ad Latinas exercitationes benigne aditum mihi permiserunt. Quibus omnibus gratias hic ago quam maximas. Neque minorem habeo gratiam Eduardo Hiller, professori Halensi, propter summam in me humanitatem et benevolentiam.

« PreviousContinue »