Page images
PDF
EPUB

usurpari, totam denique reipublicae amplitudinem quasi imagine adumbrata praemonstrari videmus. In explicandis autem antiquorum moribus Vergilius tanta arte et doctrina usus est, ut poetis, qui secuti sunt, non minus materiam quam exempla praeberet.

Quid? Nonne Qu. Horatius carmina ad laudandum imperatorem eiusque gentem contulit, nonne contendit, ut populum ad antiquorum modestiam educaret? Quanta suavitate ac dulcedine Albius Tibullus vitam rusticorum et pastorum versibus celebravit, maxime illa elegia ad Messalinum missa (II. 5), qua nascentem et crescentem urbem Romam prosecutus imperium gentium maioribus praenuntiatum esse facit! Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arva Ceres,

quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
Solis anhelantes abluit amnis equos.

Itaque cum illud studium antiquitatis non casu, sed aetatis ratione et voluntate ortum sit, quam nemo poeta') defugit, non mirum est, etiam Propertium hanc secutum esse; neque quicquam aliud hic poeta spectavit, nisi ut pro virili parte populum virtute ac pristino more imbueret gloriamque eius augeret, quod ipse pronuntiat:

exiguo quodcumque e pectore rivi

fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.2)

1) Omitto Ovidium, quem Augustum summis laudibus extulisse, ut ei blandiretur, ure dicere possumus. Tamen cf. Fast I., 527-532, II. 59-66, IV. 347 etc.

2) Repeto hoc loco Krahneri illa non minus acuta quam vera verba (Philol. tom. 27 p. 61): „Properz verdient im vollsten Masse den Namen eines patriotischen Dichters. Seine patriotischen Elegieen sind sicher nicht die schlechtesten Blüten an dem lebensfrischen Baume seiner Poesie. Wenn man sich müde gelesen an den erotischen Tändeleien, weilt man gern bei diesen ernsten, tief empfundenen und durchdachten Darstellungen römischer Grösse. Der Dichter hat selbst das Bedürfnis, sich in die Betrachtung dieser Grösse zu versenken und die Gestalten der Sage und der Geschichte in epischen Bildern darzustellen.“

[ocr errors][merged small]

Hoc autem crimen, quo saepe poetae, qui Augusti actate floruerunt, accusantur, quod id solum studuerunt, ut carminibus illis amori et fidei principis se commendarent, ut a ceteris, ita maxime a Propertio depellendum est. Quotiens enim poeta in sola amatoria poesi versatus carmen heroicum defugit atque detrectat, quotiens queritur, vires suas tali operi non sufficere, velut

II. 1, 17: quod mihi si tantum, Maecenas, fata dedissent, ut possem heroas ducere in arma manus,

bellaque resque tui memorarem Caesaris, et tu
Caesare sub magno cura secunda fores.

41: nec mea conveniunt duro praecordia versu,
Caesaris in Phrygios condere nomen avos.

IV. 9, 2: quid me scribendi tam vastum mittis in aequor, non sunt apta meae grandia vela rati etc.

Suum esse solum amorem, sibi celebrandos amantes: IV. 3, 19: ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, quem legat exspectans sola puella virum.

Nihilo autem secius facere non potuit quin singulis priorum librorum locis honorificentissimo studium Augusti versibus exprimeret:

sermone usus

II. 7,5: at magnus Caesar: sed magnus Caesar in armis. III.16,41: Caesaris haec virtus et gloria Caesaris haec est, illa qua vicit, condidit arma manu.

IV. 11,49:

cape, Roma, triumphum et longum Augusto salva precare diem.

11,66: vix timeat salvo Caesare Roma Jovem etc.

Postea autem demum ceterorum exempla secutus, ut longioribus carminibus se ad patriam conferret, animum induxit, neque falso iudicasse mihi videor, poetam post Cynthiae mortem postrema aetate illa scripsisse.

Quae cum ita sint, vix esse videtur, cur quaeramus, num cuius praecipuo impulsu Propertius elegias Romanas composuerit. Tamen nonnulli docti viri perspicere cupiunt, a quo ad illas elegias scribendas adductus sit; quod vix diiudicari posse recte Zingerleius') sensit. Quod enim sermo et argumenta elegiarum a Vergilio et a Tibullo pendent, non satis causae praebet, quod sive huius sive illius exemplum vindicemus. Tamen non contra cos pugno, qui, cum in elegia prima, quae caput corporis habenda est, magis Tibullum sequi videatur, illo Tibulli carmine II, 5 Propertium commotum esse dicunt, ut carmina Romana pangeret. Quamquam Gruppii2) acerbissimum iudicium omnino non probo: „Die römischen Elegieen sind alles nur schwache Nachklänge jener Tibullischen Elegie an Messalinus."

Atque quas res Propertius potissimum carminibus suis, quorum quin continuam seriem condere in animo habuerit ratione primi carminis penitus perspecta dubium esse non potest, enarrandas sibi proposuerit, ipse luculentissime profitetur: V. 1, 69: sacra diesque canam cognomina prisca locorum quibus verbis coniungenda sunt, quae antea pronuntiavit:

55: moenia namque pio conor disponere versu. Tamen quae illorum carminum ratio esset, saepe viri docti in controversiam adduxerunt. Lachmannus quidem prorsus erravit, cum Propertium fastos conscribere voluisse, secutum illum Aulum Sabinum, de quo Ovidius (ex Ponto IV. 16, 15): quique suam Chrysen imperfectumque dierum

deseruit celeri morte Sabinus opus

ex quinto libro colligeret. Quod enim fastorum maxime proprium est, certos dies enumerari et tractari, eo modo quo ab Ovidio factum esse scimus, id in Propertii elegiis minime fit. Sed ne eis quidem assentior, qui Luettjohanne3)

1) Ovid und sein Verhältniss zu den Vorgängern I. 121.

2) Die römische Elegie p. 317.

*) Commentationes Propertianae p. 47.

[ocr errors]

suadente Propertium Romam urbem periegetarum more descripsisse volunt, quippe quorum causae leves esse videantur. Nam illum hospitem", quem poeta in prooemio carminis primi alloquitur, a quo Luettjohannes documentum sententiae suae petivit, poetam artis causa induxisse puto, ut aliquem haberet, cui demonstraret, quantum urbs Augusti differret ab illis parvis initiis; quale artificium, ut enumeratio exilis atque arida fiat vivida ac plena, saepius a poetis adhiberi quis est qui nesciat? Atque eodem consilio in altero carmine Vertumnum poeta coram turba aute pedes transeunte de sua indole atque origine disputantem facit. Hoc igitur artificio tantum in eis carminibus poeta usus est, quibus singula persequitur atque enumerat; ceteris autem locis tanto ardore excitatur, ut illo adiumento artis carere possit. Num autem illorum duorum carminum forma et habitus nobis satis causae esse potest, cur credamus omnia carmina Romana periegeseos generi attribuenda esse? Minime! Luettjohannis igitur sententia dimissa, ea verba secuti quae poeta ipse pronuntiavit: „sacra diesque canam cognomina prisca locorum" cum Hertzbergio et Krahnero statuimus, Propertium origines et laetissima incrementa potestatis Romanae versibus celebrasse. Exordium autem sumens ad explicanda sacra et nomina ab aedificiis ac templis, suo iure poeta etiam hoc praefari potuit: „moenia namque pio conor disponere versu".

Cuius carminum generis exemplum non a poetis Romanis, qui similes causas tractaverunt, sed ab illo Graeco poeta repetivit, a quo se omnino profectum esse saepissime gloriatur, Callimachum dico.

Cap. II.

Quae ratio intercedat inter Propertium et Callimachum.

Omnes poetas, qui aetate Augusti floruerint, in disciplinam cum reliquorum, qui dicuntur Alexandrini, poetarum se tradidisse, tum maxime Callimachi, quem elegantissimum habitum esse noti illi Ovidii versus significant:

Am. I. 15, 13: Battiades toto semper cantabitur orbe,

quamvis ingenio non valet, arte valet,

inter omnes constat. Huius enim non modo rationem et sermonem imitari solebant, sed etiam argumenta ас singulos versus transtulerunt. Quod in Vergilium cadere, Gellius testimonio confirmat IX. 9,3: Scite igitur et considerate Vergilius aut Homeri aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos cum effingeret partem reliquit partem expressit." De Propertio autem nullo graviore teste uti possumus quam poeta ipso, quippe qui aperte ac libere profiteatur, se non solum ad Callimachum, ubi fieri potuerit, se applicavisse, sed etiam nihil magis appetivisse, quam ut Romanus Callimachus nominaretur:

V. 1,63: ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.

IV. 1, 1: Callimachi manes et Coi sacra Philetae,
in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.

V. 6, 3: Ara Philetaeis certet Romana corymbis et Cyrenaeas urna ministret aquas.

IV. 9,43: inter Callimachi sat erit placuisse libellos, et cecinisse modis, Coe poeta, tuis. etc.

Tamen quae ratio intercedat inter hos poetas difficillima est quaestio in summa penuria eorum ipsorum carminum, quae

« PreviousContinue »