Page images
PDF
EPUB

Latin Fromann 12-23-24 11043

Sex. Propertii ultimum sive quintum librum') permultum a reliquis differre, primo aspectu facile intellegi potest. Nam cum priores libri in poesi amatoria, praecipue in Cynthiae laudibus celebrandis versentur - ita ut primus liber Cynthia" „Cynthia“ inscribi potuerit perpauca autem carmina ab amore aliena contineant, maxime quinto libro elegias argumentis inter se dissimillimas inesse videmus.2)

Huc accedit, quod carmina nulla ratione et nullo ordine digesta inveniuntur3). Itaque viri doctissimi enixi sunt, ut causas mirae libri condicionis explorarent. Quorum agmen ducit artis philologicae heros, Carolus Lachmannus. Hic enim libri quarti carmina non ab ipso poeta elaborata, sed ab eius amicis, ita ut in ceras temere coniecta, rudia quidem illa et indigesta invenerant, edita esse") suspicatus est. Quod excellentissimi viri iudicium mihi in duas partes videtur dividendum esse, quarum unam tantum veram esse probari

1) In Propertii libris, carminibus, versibus laudandis editionis Hauptianae numeris utar.

2) De Cynthia tantum duobus carminibus (c. 7 et 8) agi certe statuendum est; num c. 5, quo lenam illam improbissimam poeta devovet atque exsecratur, ad Cynthiam pertineat, saepius viri doctissimi dubitaverunt. c. 3 est epistola Arethusae ad Lycotam maritum in bello periclitantem data, c. 11 epicedium in honorem Corneliae. Reliquis autem (c. 1, 2, 4, 9, 10) poeta antiquitatis Romanae mores, ritus, fabulas demonstrat atque praedicat, ad quem numerum adiciendum esse c. 6, quo Augustum summis laudibus effert, verisimile est.

3) Longe secus existimat Th. Birtius (Antikes Buchwesen p. 425) singula carmina certo consilio disposita esse. Vellem demonstrasset vir

doctissimus illam rationem, qua carmina digesta esse putat.

4) cf. Editio Lipsiensis (1816) p. 329.

posse arbitror. Atque recte iudicavit, quintum librum non a poeta ipso vulgatum esse, cuius rei documentum in perturbatione carminum ordinis positum est. Nam illa sex carmina, quorum argumenta in rebus Romanis versari scimus, quasi membra quaedam unius corporis esse manifestum est. Qua autem ratione factum esse credamus, ut illa membra disiecta sint, ut carmina non deinceps edita, sed aliis carminibus in dissimillimo argumento versantibus interrupta sint? Certe nulla. Itaque Lachmannum secutus puto, post mortem poetae ab amicis rectae rationis expertibus ultimum librum in lucem emissum esse.

Sed aliter iudicandum est de Lachmanni sententiae altera parte, qua carmina, utpote quae contextu sermonis carerent, non elaborata sed incepta tantum et forma ac specie adumbrata a poeta repente mortuo derelicta esse dixit. Cuius iudicii severitate adducti viri docti, qui eum secuti sunt, libri naturam atque indolem diligentissime excusserunt; quorum alii quidem ultra Lachmanni sententiam progressi totum librum ut puerilem et poeta indignum a Propertio abiudicaverunt'), alii Lachmanni causas refellentes recta atque accurata interpretatione explicaverunt, sententias optime cohaerere2); quod vero nonnulli loci penitus intellegi ac perspici non possent, magis scribarum neglegentiae quam poetae vitio tribuendum esse. Metricis autem curis hunc librum prioribus tantum praestare Eschenburgius3) inquisitione diligentissima demonstravit, ut ultimus liber longe perfectissimus habendus sit. Itaque sic iudico, poetam aetate iam confirmata librum conscripsisse, morte autem impeditum esse, quominus eum longius produceret et perficeret, perfectum ederet.

1) cf. Heimreichius, Novae quaestiones Propertianae in Symbolis Philologorum Bonnensium p. 676. Dominicus Carutti, Propertii Cynthia cum libro IV, qui Propertii nomine fertur.

2) Krahnerus Philolog. Tom. 27 pag. 58. Brandtius Quaestiones Propertianae 1880.

3) liber miscell. Bonn 1864, p. 83.

Ad hoc iudicium a quo temporum rationes minime dissentiunt etiam adducor argumentis carminum diligenter observatis. Qua in re praecipue illa carmina eligenda sunt, quibus sacra diesque cognomina prisca locorum" versibus illustrare sibi poeta proposuit. Quis enim illis carminibus penitus perspectis negabit, poetam, ut illa scriberet, in morum sacrorum fabularum cognitione totum se collocasse? Eum autem adulescentem in illa studia incubuisse non verisimile est1), cum Propertii ingenium ita comparatum esset, ut magis ad lyricum quam ad epicum poeseos genus se converteret. Itaque putandum est, poetam ab eo tempore quo a natura sibi praeclaram ad carmina pangenda indolem datam esse sentiret, ad poesim lyricam sive amatoriam adiisse neque prius ab hoc genere discessisse quam mulieres ab eo amatae abdicatae essent. Quid? Nonne ipse c. III. 10, 17 pro

nuntiat

»Aetas prima canat veneres, extrema tumultus,

bella canam, quando scripta puella mea est?" Provecta igitur aetate patriam celebrandam veterumque mores et sacra carminibus describenda sibi proposuit.

Quod ut perficeret, ad eos scriptores adiit, qui de antiquitate Romana scripserant. Itaque cum ad rationem quinti libri intellegendam tum ad Propertii ingenium cognoscendum multum conferre videtur, accurate exquirere, a quibus auctoribus doctrinam illis sex carminibus mandatam petierit, quibus rebus cum eis congruat, quibusque de causis saepius cum eis discrepet.2)

1) Unus Hertzbergius (Quaest. Prop. III. 3 p. 223) carmina „Romana“ ante Cynthiae amorem iuvenili aetate condita esse putavit, quam sententiam nemini quod sciam probavit nisi Guilelmo Langio (De Callimachi Aetiis. Dissert. inaug. Lips. 1882 p. 12), quamquam etiam hic dubitanter ad illam opinionem inclinat, cum dicat: sed quocumque tempore illa aetiologica Propertii carmina scripta sunt etc."

2) Hic libellus expleat velim librum ab A. Ottio scriptum „de fabulis Propertianis 1880, cuius libri initio hic doctus vir his ipsis verbis pronuntiat: „fabulas Romanas consulto exclusi“,

Atque quaestionem, quam suscepi, satis difficilem ac lubricam esse, in hac paucitate carminum in aperto est, neque mihi Babylonii horoscopi exemplo utenti gloriari licet: „certa feram certis auctoribus". (V. 1, 75.) Tamen ex hac commentatione certe aliqua utilitas ad carmina ipsa melius intellegenda ut percipiatur, futurum esse spero.

Priusquam autem ad hanc quaestionem accedam, ut eam quam plenissime absolvam, mihi exponendum erit, et quo consilio Propertius illa carmina panxerit et quibus auctoribus in hoc genere carminum usus sit. Qua quidem parte tantum id me agere, ut, quae a viris doctis explorata et indagata sint, in pauca conferam, libere profiteor.

Pars I.
Cap. I.

Quo consilio Propertius carmina de antiquitate Romana condiderit.

Post pugnam Actiacam libera republica deleta non solum naturam civilium rerum sed etiam cum litterarum tum carminum tractationem prorsus mutatam esse inter omnes constat. Recto enim iudicio Augustus se in confirmanda et amplificanda potestate a nullis melius iuvari posse quam a poetis cognoverat, quos ut sibi adiungeret et devinciret omnibus viribus enixus est. Itaque poetae carminibus suis ad usum imperatoris translatis ut cives ad illius amorem perducerent, omnia eius facta laudibus prosecuti sunt et imperium eius consecraverunt, ita ut origines eius ad deos referentes illum iam antiquissimis temporibus ab ipsis deis ad imperium destinatum ac delectum esse confingerent.

Cum autem hoc modo rebus praesentibus praeteritas annecterent atque adiungerent civiumque animos ad antiquitatem converterent, etiam Augusti curas persequebantur, id agentis, ut antiquorum mores et pristinam modestiam in civitatem luxuria corruptam reduceret; atque vita moribusque antiquorum descriptis id maxime docuerunt, magnitudinem et opes populi Romani in maiorum virtute positas esse.

Hanc rationem atque consilium P. Vergilii carmina prae se ferunt: in Aeneide enim praecipue gentem Juliam consecrari, facta et casus populi Romani crebris vaticinationibus

« PreviousContinue »