Page images
PDF
EPUB

dasse, fortasse ex Plutarchi narratione demonstrari potest. Hic enim, quamquam consentiens cum reliquis auctoribus') Vestae sacra a Numa rege condita esse narrat, tamen inter primas sacerdotes Tarpeiae nomen profert (IX.25): Νομᾶ γὰρ δὴ καὶ τὴν τῶν Ἑστιάδων παρθένων καθιέρωσιν καὶ ὅλως τὴν περὶ τὸ πῦρ τὸ ἀθάνατον, δ φυλάττουσιν αὗται, θεραπείαν τε καὶ τιμὴν ἀποδιδόασιν, εἴτε ὡς καθαρὰν καὶ ἄφθαρτον τὴν τοῦ πυρὸς οὐσίαν ακηράτοις καὶ αμιάντοις παρατιθέμενον σώμασιν, εἴτε τὸ ἄκαρπον καὶ ἄγονον τῇ παρθενία συνοικειοῦντος et (c. Χ.) πρῶτον μὲν οὖν ὑπὸ Νομᾶ καθιερωθῆναι λέγουσι Γεγανίαν καὶ Βερηνίαν, δεύτερον δὲ Κανουληΐαν καὶ Taganiav. Scriptor igitur Graecus coniunxit talia nomina, quae Vestalium esse communis opinio ferebat, temporum ratione neglecta, atque hoc ipsum testimonio est, Tarpeiam virginem ab omnibus Vestae sacerdotem existimatam esse. Atque Tarpeiam, sacerdotis munere quae fungatur, aquam haurientem poeta facit:

Tarpeia deae fontem libavit: at illi

urgebat medium fictilis urna caput2)

quos versus ad Livii narrationem (I. 11, 6): „aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat" redire ut existimem facile adducor, praesertim cum iter Tarpeiae ad aquam hauriendam a nullo nisi a Livio et Propertio commemoretur.

De tempore proditionis Propertius uberius disserens (v. 73-80) arcem Capitolinam Palilibus a Sabinis occupatam esse narrat. Qua in re suum ipsius ingenium secutus fortasse propterea illum festum diem elegit, quod omnium Propertii

1) cf. Preller, Roemische Mythologies II. p. 165: Die Einsetzung der Vestalinnen wird einstimmig dem Könige Numa zugeschrieben. 2) cf. Ovid. Fast. III. 11:

Silvia Vestalis quid enim vetat inde moveri?
sacra lavaturas mane petebat aquas.

ventum erat ad molli declivem tramite ripam:

ponitur e summa fictilis urna coma.

temporibus celeberrimus erat; nam etiam Dionysius tradit 1. 57: ταύτην δὲ εἰς ἐμὲ τὴν ἡμέραν Ῥωμαίων ἡ πόλις ἑορτῶν οὐδεμιᾶς ἥττονα τιθεμένη, καθ' ἕκαστον ἔτος ἄγει, καλοῦσα Пagília. neque omittendum est, hunc festum diem a Tibullo quoque c. II. 5 maximis laudibus celebrari. Atque cum Propertius Palilia ita describit:

75. annua pastorum convivia, lusus in urbe,
cum pagana madent fercula deliciis

cumque super raros faeni flammantis acervos
traicit immundos ebria turba pedes

accedere videtur ad Tibulli v. II. 5, 89:

Ῥωμύλος

ille levis stipulae solemnis potus acervos accendet, flammas transilietque sacras1). Congruunt cum his poetis et Dionysius I. 88: Pouvλos... πυρκαϊὰς πρὸ τῶν σκηνῶν γενέσθαι κελεύσας ἐξάγει τὸν λεων τὰς φλόγας ὑπερθρώσκοντα τῆς ὁσιώσεως τῶν μιασμάτων ἕνεκα et Probus ad Verg. Ge. III. 1: „Pales dea est pastorum, cui diem sacrum appellant Parilia transposita littera, quae si suo loco esset, potius Palilia dicerentur, qui dies natalis est urbis Romae quae a pastoribus est condita. Huius autem cuius deae esset etiam ritus declarat. Nam et ignes transiliunt, accensis stramentis more agresti, ibi hunc diem colentes, lacte bibant, qui fructus ex pecore tollitur". Utrumque ex Varrone pendere verisimile est). Quod autem Propertius maiore vi et gravitate profert, Parilia diem natalem urbis Romae esse:

urbi festus erat dixere Palilia patres
hic primus coepit moenibus esse - dies

1) cf. Ovid. Fast. IV. 781:

moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos
traicias celeri strenua membra pede.

2) cf. Huelsen, Varronianae doctrinae quaenam in Ovidii Fastis vestigia exstent. p. 44.

3) cf. Ovid. Met. 14, 774: festisque Palilibus urbis

moenia conduntur.

[ocr errors]

hoc ex quo desumpserit, quaerere opus esse non videtur; nam omnes auctores in hac re inter se conspirant. Luculentissime illud praedicat Festus, cuius testimonium per Verrium Flaccum ad Varronem redire iam scimus (pag. 237 ed. Müller): Parilibus urbem condidit Romulus quem diem festum praecipue habebant iuniores." Ex Varrone hausit etiam Cicero de divin. II, 98: Lucius quidem Tarutius Firmanus in primis Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat ab iis Parilibus quibus eam a Romulo conditam accepimus". Neque vero neglegendum est, quod Plutarchus exhibet in vita Romuli XII, 5: ὅτι μὲν οὖν ἡ κτίσις ἡμέρᾳ γένοιτο τῇ πρὸ ἕνδεκα καλανδῶν Μαΐων ὁμολογεῖται· καὶ τὴν ἡμέραν ταύτην ἑορτάζουσι Ῥωμαῖοι, γενέθλιον τῆς πατρίδος ὀνομάζοντες . οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ πρὸ τῆς κτίσεως βοτηρική τις ἦν αὐτοῖς ἑορτὴ κατὰ ταύτην τὴν ἡμέραν καὶ Παρίλια προςηγόρευον αὐτήν.

3

..

[ocr errors]

De loco quoque, in quo Sabini castra posuerant, poeta nonnulla profert, quae posita sunt in certo studio auctorum. Collatis enim eis, quae Plutarchus (vit. Romul. c. XVIII) habet, cum Propertii descriptione, apparet poetam eundem librum adiisse, ex quo etiam ille scriptor hausisse videtur. Graecus enim scriptor haec exhibet: ὁ γὰρ μεταξὺ τόπος, ἐν ᾧ συμπίπτειν ἔμελλον, ὑπὸ πολλῶν λόφων περιεχόμενος -cf. Propertii verba v. 13 murus erant montes" ἀγῶνα μὲν ὀξὺν ἐδόκει καὶ χαλεπὸν ὑπὸ δυςχωρίας αμφοτέροις παρέξειν, φυγὰς δὲ καὶ διώξεις ἐν στενῷ βραχείας. Ἔτυχε δὲ τοῦ ποταμοῦ λιμνάσαντος οὐ πολλαῖς πρότερον ἡμέραις ἐγκαταλελείφθαι τέλμα βαθὺ καὶ τυφλὸν ἐν τόποις ἐπιπέδοις κατὰ τὴν νῦν οὖσαν ἀγοράν. ef. Propert. :

>>

Fast. IV. 801: num tamen est vero propius, cum condita Roma est, transferri iussos in nova tecta Lares

mutantesque domum tectis agrestibus ignem

et cessaturae supposuisse casae;

per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.

11: atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
stabant Romano pila Sabina foro. -

ὅθεν οὐκ ἦν ὄψει πρόδηλον οὐδ ̓ εὐφύλακτον, ἄλλως δὲ χαλεπὸν καὶ ὕπουλον. cf. Prop.:

49: lubrica tota via est et perfida: quippe tacentes
fallaci celat limite semper aquas.

Graeci scriptoris ratione penitus perspecta quin ille communis fons, ad quem Plutarchus aeque ac Propertius referendus sit, in Varronis libris sit, vix dubitandum est.

Ad Propertianam loci descriptionem fortasse aliquid valuit Vergilii Aen. VIII. 347:

hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis; nam etiam Propertius regionem asperam et horridam esse narrat. Itaque Tarpeia

28: „rettulit hirsutis bracchia secta rubis"

ab itinere; et ipsa optat, ut sibi liceat Tatium monere: 48: „tu cave spinosi rorida terga iugi“.

Atque eis, quae de morte Tarpeiae narrat poeta: 89: at Tatius neque enim sceleri dedit hostis honorem „nube", ait, et regni scande cubile mei."

[ocr errors]

dixit et ingestis comitum super obruit armis.

eum maxime ad Livium accedere quod memoretur dignum est: nam etiam hic scriptor addit, Tatium regem virginem necavisse, ut se proditionem omnino non probare significaret (I. 11, 6): „accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset." Similia tradit Plutarchus. 1)

Haec sunt, quae statuenda videantur de fontibus Propertii in argumento fabulae conformando; addo duos locos, quibus elocutionem Horatii et Tibulli poetam imitatum esse eluce Nam v. 17:

et satis una malae potuit mors esse puellae ex Horatii exemplo conscriptus videtur esse Carm. III. 27.

1) cf. v. Rom. XVII. 19.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

quocum conferatur Sophoclis Antigone v. 308: Οὐχ ὑμῖν Αιδης μοῦνος ἀρκέσει.

v. 23: Saepe illa immeritae causata est omina lunae Propertium secutum esse Tibulli exemplum apparet I. 3, 17: aut ego sum causatus aves aut omina dira.

Quae imitatio eo magis perspicua est, quod verbum „causandi" tantum his Tibulli et Propertii locis ea vi, quam habet graecum verbum: рочασísεoda" usurpatur; aliter res se

habet Horat. Epist. I. 14, 12:

»stultus uterque locum immeritum causatur inique" ubi causatur" idem est quod „incusat“.

[ocr errors]

Cap. III.

De Hercule. (c. IX.)

Propertius cum narrat carmine nono, quae Herculi acciderint in Italiam ingresso cum bovibus Geryonis ex Erythea abactis, consentit cum eis omnibus, qui Herculem deum eiusque sacra a Graecis repetita esse putant.

Hanc et sententiam, quam a Graecis ipsis inductam esse Niebuhrius recte iudicavit, cum alii explicaverunt, tum maxime T. Livius I. 7, 15: „haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit". Tamen vulgarem opinionem egressi grammatici Herculem eundem esse ac Sancum, quem deum Sabini maxime venerabantur, cognoverant. Varro igitur de 1. 1. V. 66 docuit: „Aelius Dium Fidium dicebat Diovis filium, ut Graeci 4tóoxogov Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab Sabina lingua, et Herculem a Graeca". Ad Varronem redire videtur, uod Festus tradit p. 229: „Propter viam fit sacrificium quod t proficiscendi gratia Herculi aut Sanco, qui scilicet

« PreviousContinue »