Page images
PDF
EPUB

FROR THE LIBRARY OF HENRY WILLIAMSON HAYNES JUNE 13, 1927

Prologu s.

Editione Quinti Horatii Flacci operum quatuor ante annis a me absoluta, nihil aptius mihi visum est, quam et edendis P. Virgilii Maronis operibus omnem operam dare. Erat enim non in philosophia solum, sed etiam in mathematica, astrologia et arte medendi versatissimus; juris pontificii et rituum sacrorum non minus, quam litterarum graecarum peritus 1), vetustatis amator, in omni arte eximius, et poetarum princeps. Sunt nempe, qui Virgilium Maronem Homero 2), et reliquis graecis latinisque poetis anteferant 3). Imitatus est aliorum studia egregie, et non sine liberalitate sui valuit judicii sagacitate, mira verborum proprietate; sublimitate styli, ingeniique magnitudine. Unde factum est, ut non modo vivum

1) Augustinus, Hieronymus, Macrobius, Scaliger, Servius, Pierius, Seneca et Martialis. 2) Quintilianus, Polybius, Lucanus. 3) Horatius, Ovidius, Caelius, Jovianus, Papinius, Muretus.

coaevi doctrinae gloria perspicui, imprimis Augustus, summis honoribus persequerentur; sed et defunctum posteri laudibus efferrent, quae vigebunt saeculorum omnium memoria. Vere ergo praedixit: Ea tuba, cum qua loquor, ubique et diutissime audietur."

Quo majori in pretio P. Virgilii M. opera semper fuerunt, eo minus differre potui,eorum editionem juxta Codices Mstos Bibliothecae Regiae Bambergensis (et trium aliarum Bibliothecarum), postquam illis Cl. Schraderi, Clossii et Tafelii judicio, qui partem eorum corporis juris Romani edendi causa perscrutati sunt, major gloria addita est 4). Quanquam variantes lectiones e Codicibus Mstis nostris Q. Horatii Flacci communicatae eas P. Virgilii Maronis multitudine superent; has tamen tanti momenti esse arbitror, ut ad eruendum perspiciendumque verum textum non minus conferre possint. Inter Codices primo memorandus est ille Gaibacensis, cujus jam meminit Cl. Heyne ");

4) Prodromus corporis juris civilis a Schradero, Clossio et Tafelio, Professoribus Tubingensibus, edendi. Inest totius operis conspectus; subsidiorum ad Institutionum criticam recensionem et interpretationem spectantium enumeratio; editionis ipsius specimen. Berolini apud G. Reimerum. MDCCCXXIII. 8. p. XII, 336, et LXXIII. 5) P. Virgilius M. varietate lectionis et perpetua adnotatione illustratus a Chr. G. Heyne. Ed. III. Lips. ap. Fritsch 1798. 8. Vol. V. p. 421. §. XXII: „Du. dum mihi innotuerat Codex Erfurtensis e libraria suppellectili coenobii Portae Coeli, misso quoque ad me lectionis specimine, unde intellexi ex eodem eum cum Gothanis fonte fluxisse. Audieram

sed non' pro merito, quòd cuivis lectori ex pro. latis meis varietatibus patebit. Codex hic in 4. majori, N. 1796 in bibliotheca Gaibacensi insignitus, constans 174 foliis, quorum quodvis longitudinem 10 poll. 9 lin. latitudinem

8 poll. Bavar., ac quaevis pagina 29 versus habet, continet omnes libros Maronis Aeneidos, exceptis viginti quatuor ultimis versibus. Juxta specimen III. a me datum scriptura medii saeculi XI. esse videtur ad normam Mabillonii de Re diplom. p. 369. N. 2. Ex Cod. Reg., licet sex valde coaevi scriptores Codicem Nostrum perfecerunt, ut Cl. Degen in citato programmate ) fuse jam docuit, nempe:

mox a viro doctiss. Jo Fr. Degen, A. M. Gymnasii Ansbacensis Collegio adscripto (nunc emerito Rectore Gymnasii Baruthensis), repertum Codicem, cujus descriptionem ipse dederat Progr. 1785. Ab ejus humanitate facile impetravi lectionis varietatem, moxque animadverti, esse hunc eundem Codicem cum Erfurtensi; ex claustro itaque suo pervenerat ille ad Illos Comites de Schoenborn, servaturque nunc Gaibaci in tractu Franconiae Steigerwaldensi. Criticus usus Codicis aut nullus aut exiguus est; cum indocte scriptus, nec minus indocte correctus et interpolatus sit a pluribus. Varians utique lectio e meris vitiis pravae scripturae constat; et, si qua est tolerabilis lectio, aut. ex errore eam profectam esse facile intelligitur, aut jam ex aliis Codd. illa est enotata. Inserui tamen potiora (?) suis locis." 6) Einladungsschrift zum gewöhnlichen Herbstexamen, welches auf dem hies. hochf. ill. Karl Alexandrinum am 19. Sept. 1785 seinen Anfang nimmt. Beitrag zu Nachrichten von alten Handschriften. Onolzbach, gedruckt bei J. D. Messerer, Hof- und Kanzleibuchdrucker. 1785. 4.

,,Manipul, 1 incip. Lib. I. 1 antiq, man. 1.

5

6

7

8

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19

20

21

22

28

[merged small][ocr errors]

III. 545 al. m. ant. 2.

IV. 280 al. m. ant. 3.primae si-
V. 27 ead. m. ant. 3. millima,
V. 492 redit ant m. 1.
VI. 71 al. m. ant. 4.
VI. 536 ead. m. ant. 4.f
VII. 86 red. ant m. 1.
VII. 550 al, m. ant 5.
VIII. 187 red.m ant 1.1
VIII.651 ead. m.ant 1.
IX 371 ead. m. ant. 1.
X. 5 man. ant. 6.

X 469 ead. m a 6. primae si-
XI. 12 ead. m. a. 6.millima.
XI. 472 ead m. a. 6.)

XI. 1 red. m. a 1.
XII. ead. m. a. 1.

XII 481-928 red. m a. 6.

Huic notitiae Cl. Degen addit uberiorem descriptionem cuiusvis libri Aeneidos, ad quam lecto

res mitto.

Alter Codex Gaibacensis membran. in 8. maj., N. 2496 insignitus, constans 27 foliis, habet longitudinem 9 poll. latitudinem 5 poll., et in quavis pagina 36 versus. Juxta specimen II. prima scriptura textus saec. XI. ad normam Mabillonii p. 369. N. 4. Ex Cod. Nostro s. Germani 607, notae vero tum r marginales tum interlineares vix legendae saec. XIV. demum additae esse videntur. Praeter quatuor libros Georgicorum P. Virgilii complectitur hic Codex adhuc XVI. satyras D. Jun. Juvenalis eiusdem fere aetatis, quarum varietates et notas cum perpetuo commentario mox editurus sum,

« PreviousContinue »