Page images
PDF
EPUB

Tertius Codex Gaibacensis membran. in 4. min., N. 2807 insignitus, i constans 5 foliis, habet longitudinem 6 poll. 10 lin., latitudinem 5 poll. 3 lin., et in quavis pagina 32 versus. Juxta

specimen V. a me datum scriptura saec. XII. vel XIII. esse videtur ad normam Mabillonii p. 371. N. 3. Ex. Cod.- N. S. Germ. 66. Complectitur hic Codex sex carmina minora, sc. Copa, Est et Non, Vir Bonus, de Vere, Moretum, de Venere et Baccho; ac praeterea Somnium Scipionis ex L. VI. M. T. Ciceronis de Republica cum Macrobii expositione; Platonis. Timaeum; Martiani Capellae astrologiam et libros duos de nuptiis; Ven. Bedae librum de arte metrica; et fragmentum incerti Authoris, de virtutibus.

Primus Codex Bambergensis chartaceus in 4., habens longitudinem 9 poll. ac latitudinem 6 poll. 6. lin.,, continet tres libros cum 110 prioribus versibus libri quarti Georgicorum, et librum VI. Aeneidos, insertis non nullis notis marginalibus et interlinearibus. Juxta specimina I. et IV. scriptura saec. XIV. vel XV. esse videtur ad normam Mabillonii p. 373. N. I. . Ex Cod. s. Germ. 283. Praeter haec fragmenta P. Virgilii contenta sunt in Codice: M. T. Giceronis paradoxa; D. Hieronymi epistola de omnibus div. historiae libris; Valerii Maximi libri duo priores exemplorum memorabilium ; Ars scribendi ex plurium traditionibus collecta.

Alter Codex Bambergensis chartaceus in . fol., habens longitudinem 9 poll. 4 lin, et latitudinem 8 poll. 6 lin. Bav., industria Collegii Nostri Societ. Jesú anno 1654 acquisitus fuit. Complectitur 12 libros Aeneidos cum to

.

tidem prologis nitidissime anno 1467 finitos, et post illos adhuc libros. Bucolicorum et Georgicorum multo minori pulchritudine, sed eadem manu et circa idem tempus scriptos. Conf. Mabillon p. 373. N. 10. Ex Cod. N. S. Germ.

Horum codicum maiorem copiam pluresque adhuc alios postquam anno 1821. Viennae ?), Venetiis 8) et Oeniponti ') videram, mihi data est, cum iter illud ad finem vergeret, occasio perquam accepta perscrutandi adhuc duos membran. celeberrimae Abbatiae Viecht, ord. 's. Bened. iuxta urbem Schwatz ad terminos regni Bavarici, quorum primus in 4. maj. nil nisi Aeneidem continet, cuius litterae ad saec. XII. pertinere videntur. Alter vero in 4. complec. titur Bucolica, Georgica, Aeneidem et carmina minora vera cum multis supposititiis; litterae adhaerent saeculo XI. Qui duo codices textus huc usque recepti varietates tot tantique momenti praebuerunt, ut dubium non sit, quin eruditorum quisque pro liberalitate R. D. Abbatis Thomae, qua 1821 in monasterio eius fui exceptus, ad summas gratias obligatum se profiteatur.

Praeter hos codices vidi adhuc valde elegantem membran. saec. XI. in fol., ad fines Epi

7) B. Jaeck's Reise nach Wien. Theil I. S. 77 - 78. 8) Dessen Bericht über Venezianer Handschriften im Archive der Frankfurter Gesellschaft für Geschichtkunde Band IV. S. 222 224; ausführlicher in der Isis von Oken von 1822, Bd. I. Heft 6. Beil. 13, wo 13 Handschriften Virgil's angezeigt sind. 9) Frankf. Archiv a, a. 0., und Jaeck's Reise Th, II. 202.

scopatus Passaviensis in castro Marsbacensi; sed possessor ipsius nobilissimus Sigm. Chr. Josch, cuius rari ingenii et omnimodae eruditionis iam in descriptione itineris mei Viennensis saepius mentionem feci, non nisi primum librum Aeneidos perscrutatus est, et gravi morbo succubuit prius, quam commentarius meus in Virgilium finitus et typis traditus fuit.

Viennae, Venetiis et Oeniponti fortuna mihi non arrisit; tantum abfuit, ut eruditis ad eundem finem tendentibus occurrerem, ut ne mercenariis quidem : quare litterarum incremento satis iam fecisse arbitratus sum, repertos codices posteritatis attentioni commendaturus. Existunt adhuc codices Virgilii in Bibliotheca Regia Monacensi, iique non pauci, quorum etiam meminit Cl. Heyne Vol. V. p. 424; utrum 'vero iam ab hoc, an ab alio collati fuerint, certior fieri minime potui, tentaverim licet.

Praeter codices supra memoratos adhibui adhuc plus quam sexaginta editiones operum Virgilii partim completorum partim incompletorum, quibus gaudet Bibliotheca Regia Bambergensis, ab artis typographicae incunabulis usque ad illam Cl. Heynii Mediolani reimpressam :).

10) Venet. 1487; Ven. 1489; Nor. et Mediol. 1492;

Lips. 1494; Daventr. 1496; Ven. et Lips. 1497 ; Lips. 1498; Ven. 1499; Lips. sine anno c. insign. Mart. Herb; Lips. 1500; Argent. 1502; Arg. 1508 et 1509; Lips. 1519; Basil. 1545; Ven 1549; Lips. 1561 ; Bas. 1563; Tigur. 1567; Magdeburg. 1571; Col. 1582; Francofurt. 1582, 1588 et 1590; Colon. 1591; Antverp. 1599; Col. 1604; Aurel. All. 1605; Turan. 1613 ; Witteb. 1618; Colon, 1628; etc, etc,

Inter illas plures sunt, quas ne acutissimus quidem hic Virgilii perscrutator Cl. Heyne tempore publicationis perfectissimi et splendidissimi commentarii, sex voluminibus sumtibus C. Fritsch absoluti, viderat; y. g. editionem sine loco, anno et typographo in folio, sed litteris forsan Philippi de la Vagnia Mediolani a 1475/6; item Mediol, per Uld. Szinzenzeler die XXV. Nov. A, D. 1492; item Daventriensem Jac. Bredae et Coloniensem Henr. Quentel 1503; Lipsiensem Jac. Thanner 1504; Lips. 1509; Parisiensem Jo. Barbier 1515 (?); Basil. cura Ph. Melanchthonis 1533 ; Colon. 1534 etc.

Ad varietates ex Codicibus Nostris eruendas et conferendas plurimum attulit indefessa attentio clariss. Monachii studiorum Inspectoris, Georgii Francisci Ammon Bambergensis , qui iam editis a me Horatii operibus in auxiliis erat; quare publicas hic ipsi gratias ago.

Variis Virgilii lectionibus, quas e manuscriptis erueram, adjunxi non solum eas in Heyniana editione legendas, sed etiam omnes alias, quae reperiri potuerunt; inter harum fontes Bibliothecam criticam et Miscellanea critica Cl. Seebode, Rectoris et Professoris Hildesiensis gymnasii, summa laude digna judico.

Quo plura in Virgilii operibus loca tụm pueris, tum natu maioribus intellectu diffici

liora, quo varior saepe unius eiusdemque loci sensus ab innumeris fere interpretibus ante me scriptis et typis propositus, et quo maior annotationum copia; eo magis necessarium mihi visum est, cum sensu grammatico coniunctim retinere poeticum, et perpetuo commentario uti ad illustranda omnia difficiliora Virgilii loca. Quo in opere secutus sum quidem praecipuos duces, v. g. Servium, Landinum, Mancinellum, Donatum, Domitium, Jod. Badium Ascensium, Phil. Melanchthonem, Lonicerum, Beroaldum, Hegendorpium, Fabricium, Egenolphum, Pulmanuum, Pontanum, Lipsium, Taubmannum, Heinsium, Burmannum, Cerdam, Ruaeum, Heynium etc., quorum alius alium tum illustravit, tum obscuravit, tum refutavit, sibimet ipsi contradixit non nunquam; quibus in casibus cum summa brevitate ea elegi, vel ex proprio addidi, quae mihi clariora et magis perspicua visa erant. Inter plures editiones ad Heynii normam factas illam Lünemanni pro textu meo imprimis adhibui. Spero fore ut quivis, nisi iniustus sit seu invidus judex, convincatur, me tantum praestitisse, quantum et virium et temporis angustiae permiserunt.

Ex carminibus minoribus, pro quorum complemento Dr. Moser, a secretis Bibliothecae publicae Stuttgardiensis , plures lectionis varie

« PreviousContinue »