Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small]
[graphic]

FROM THE LIBRARY OF HENRY WILLIAMSON HAYNES JUNE 13, 1927

Prologu s.

Editione Quinti Horatii Flacci operum quatuor ante annis a me absoluta, nihil aptius mihi visum est, quam et edendis P. Virgilii Maronis operibus omnem operam dare. Erat enim non in philosophia solum, sed etiam in mathematica, astrologia et arte medendi versatissimus; juris pontificii et rituum sacrorum non minus, quam litterarum graecarum peritus 1), vetustatis amator, in omni arte eximius, poetarum princeps. Sunt nempe, qui Virgilium Maronem Homero 2), et reliquis graecis latinisque poetis anteferant 3). Imitatus est aliorum studia egregie, et non sine liberalitate sui valuit judicii sagacitate, mira verborum proprietate; sublimitate styli, ingeniique magnitudine. Unde factum est, ut non modo vivum

et

1) Augustinus, Hieronymus, Macrobius, Scaliger, Servius, Pierius, Seneca et Martialis. 2) Quintilianus, Polybius, Lucanus. 3) Horatius, Ovidius, Caelius, Jovianus, Papinius, Muretus.

« PreviousContinue »