Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Nunc mi auscultandi. Piscis ex sententia
Nactus sum: ei mihi ne corrumpantur cautiost:
Nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea,
Non facere vobis, quae modo dixti: et quod queo
Conservis ad eundem istunc praecipio modum:
"Hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst pa-

rum:

Illud recte iterum sic memento:" sedulo

Moneo, quae possum pro mea sapientia:

Postremo tamquam in speculum in patinas, Demea, Inspicere iubeo et moneo quid facto usus sit. Inepta haec esse, nos quae facimus, sentio:

Verum quid facias? ut homost, ita morem geras. Numquid vis?

De.

Mentem vobis meliorem dari.

L. ATTII.

XIX.

Medea.

ANTA moles labitur

Fremebunda ex alto ingenti sonitu et

spiritu.

Prae se undas volvit, vortices vi suscitat:
Ruit prolapsa, pelagus respargit, reflat.
Ita dum interruptum credas nimbum volvier,
Dum quod sublime ventis expulsum rapi
Saxum aut procellis vel globosos turbines
Exsistere ictos undis concursantibus:
Nisi quas terrestris pontus strages conciet,
Aut forte Triton fuscina evertens specus
Subter radices penitus undanti in freto
Molem ex profundo saxeam ad caelum erigit.

XX.

Speech of Tarquinius Superbus.

UOM iam quieti corpus nocturno impetu
Dedi sopore placans artus languidos,
Visum est in somnis pastorem ad me ap.
pellere

Pecus lanigerum eximia pulcritudine:
Duos consanguineos arietes inde eligi
Praeclarioremque alterum immolare me:
Deinde eius germanum cornibus conitier

In me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
Exin prostratum terra, graviter saucium,
Resupinum in caelo contueri maxumum

Mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
Radiatum solis liquier cursu novo.

Interpretation of the Dream.

Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant vident,

Quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,

Minus mirum est, sed di rem tantam haut temere inproviso offerunt.

Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque

ac pecus,

Is sapientia munitum pectus egregium gerat Teque regno expellat: nam id, quod de sole ostentum est tibi,

Populo commutationem rerum portendit fore Perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod dexterum

Cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcher

rume

Auguratum est rem Romanam publicam summam

fore.

Brutus.

C. LUCILII.

XXI.

Vir bonus est quis?

IRTUS, Albine, est pretium persolvere

verum

Queis in versamur, queis vivimu' rebu' potesse:

Virtus est homini scire id quo quaeque habeat

res.

Virtus scire homini rectum, utile, quid sit hon.

estum ;

Quae bona, quae mala item, quid inutile turpe inhonestum ;

Virtus, quaerendae finem rei scire modumque;
Virtus, divitiis pretium persolvere posse ;

Virtus, id dare, quod re ipsa debetur honori:
Hostem esse atque inimicum hominum morumque

malorum,

Contra defensorem hominum morumque bonorum; Hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum; Commoda praeterea patriai prima putare,

Deinde parentum, tertia jam postremaque nostra.

T. LUCRETII CARI.

XXII.

De Rerum Natura.

LIB. I.-Exordium.

ENEADUM genetrix, hominum divomque voluptas,

Alma Venus, caeli subter labentia signa Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis Concelebras, per te quoniam genus omne animantum Concipitur visitque exortum lumina solis.

Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
Summittit flores, tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast verna diei
Et reserata viget genitabilis aura favoni,
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria ac montis fluviosque rapacis
Frondiferasque domos avium camposque virentis
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem
Efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
Nec sine te quicquam dias in luminis oras

« PreviousContinue »