Vergils Aeneide: hft. Buch X-XII. 3. verb. aufl. 1902

Front Cover
B.G. Teubner, 1902
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 28 - Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500 nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit.
Page 26 - Turni.' audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. 465 tum genitor natum dictis adfatur amicis: 'stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae : sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot gnati cecidere deum; quin occidit una 470 Sarpedon, mea progenies. etiam sua Turnum fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.
Page 11 - Tartara solvat; 205 ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat) ' numquam fronde levi fundet virgulta nee umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum matre caret, posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus aere decoro 210 inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
Page 42 - Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. ' quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum ? arma, quibus laetatus, habe tua ; teque parentum Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto. hoc tamen infelix miseram solabere mortem : Aeneae magni dextra cadis.
Page 41 - Turne, potest germana iuvare ? aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem arte morer? talin' possum me opponere monstro? iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, 875 obscenae volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi lovis. Haec pro virginitate reponit? quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est conditio?
Page 43 - Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? tuane haec genitor per vulnera servor, morte tua vivens ? Heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte vulnus adactum.
Page 30 - ... istic nunc, metuende, iace. non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulcro : alitibus linquere feris, aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti vulnera lambent.
Page 22 - ... praescia longe horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late), ante volant sonitumque ferunt ad litora venti, 455 talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant.
Page 43 - Equidem merui, nee deprecor," inquit ; " Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro, — fuit et tibi talis Anchises genitor — Dauni miserere senectae, Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx : Ulterius ne tende odiis.
Page 44 - Tune hinc, spoliis indute meorum, Eripiare mihi ? Pallas te hoc vulnere, Pallas Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.

Bibliographic information