EXCERPTA EX C. CLAUDIANO. : I. DITIS IRA. IPSE rudi fultus solio, nigraque verendus cum coelo fortuna tulit? num robur et arma stringimus, aut vanas tonitru deludimus aures? nonne satis visum, quod grati luminis expers tertia supremae patior dispendia sortis, 30 informesque plagas; cum te laetissimus ornet signifer, et vario cingant splendore Triones? sed thalamis etiam prohibes? Nereia glauco Neptunum gremio complectitur Amphitrite. te consanguineo recipit post fulmina fessum Iuno sinu. quid enim narrem Latonia furta? quid Cererem, magnamque Themin? tibi tanta creandi copia: te felix natorum turba coronat. ast ego deserta maerens inglorius aula implacidas nullo solabor pignore curas? non adeo toleranda quies. primordia testor noctis, et horrendae stagna intemerata paludis, si dicto parere negas, patefacta ciebo Tartara Saturni veteres laxabo catenas: obducam tenebris lucem: compage soluta fulgidus umbroso miscebitur axis Averno. Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat. audierat mandata pater, secumque volutat, diversos ducens animos, quae tale sequatur coniugium, Stygiosve velit pro sole recessus. 40 II. ULTIO IN RUFINUM. SAEPE mihi dubiam traxit sententia mentem, consilio firmata dei, qui lege moveri Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum, festinamque rotam solito properantior urget, tandem Rufini visurus funera, Titan. prosiluit stratis, densaeque capacia turbae atria regifico iussit splendere paratu exceptura dapes, et, quod post vota daretur, inscribi propriis aurum fatale figuris. ipse salutatum reduces post proelia turmas iam regale tumens, et principe celsior, ibat, collaque foemineo iactabat mollia gestu, imperii certus; tegeret ceu purpura dudum corpus, et ambirent ardentes tempora gemmae. Urbis ab angusto tractu, qua vergit in Austrum, planities vicina patet: nam caetera Pontus circuit, exiguo dirimi se tramite passus. hic ultrix acies ornatu fulgida Martis et tremulos humeris gaudent vibrare colores, callidus affatu, devotaque brachia laudat, 40 50 60 nomine quemque vocans, natosque patresque reversis nuntiat incolumes. illi, dum plurima ficto certatim sermone petunt, extendere longos a tergo flexus, insperatoque suprema circuitu sociare parant: decrescere campus incipit, et clypeis in se redeuntia iunctis curvo paullatim sinuantur cornua ductu. sic ligat immensa virides indagine saltus venator: sic attonitos ad littora pisces aequoreus populator agit, rarosque plagarum contrahit anfractus, et hiantes colligit oras. excludunt alios: cingi se fervidus ille nescit adhuc, graviterque apprensa veste morantem 70 increpat Augustum; scandat sublime tribunal : participem sceptri, socium declaret honoris. cum subito stringunt gladios, vox desuper ingens infremuit: nobis etiam, teterrime, nobis sperasti famulas imponere posse catenas? unde redi nescis? patiarne audire satelles, qui leges aliis libertatemque reduxi? bis domitum civile nefas, bis rupimus Alpes. tot nos bella docent nulli servire tyranno. Diriguit: spes nulla fugae: seges undique ferri 80 circumfusa micat: dextra laevaque revinctus haesit, et ensiferae stupuit mucrone coronae. ut fera, quae montes nuper dimisit avitos, altorumque exsul nemorum damnatur arenae muneribus, commota ruit: vir murmure contra hortatur, nixusque genu venabula tendit. illa pavet strepitus, cuneosque erecta theatri respicit, et tanti miratur sibila vulgi. Unus per medios audendi pronior ense prosilit exserto, dictisque et vulnere torvus, hac petit, hac Stilicho, quem iactas pellere, dextra te ferit; hoc absens invadit viscera ferro. sic fatur, meritoque latus transverberat ictu. 90 TYPIS EXCUDEBANT CROSSLEY ET BILLINGTON, RUGBEIAE. |