Page images
PDF
EPUB

LECTORI PRAESERTIM RUGBEIENSI.

LATINIS e poetis, benevole lector, excerpta habes; eaque tum lectissima materia tum bona verborum indole sese commendantia. rerum tenorem, perductis quantum potui ad iustam plenamque finem citationibus, inviolatum servavi. non enim nitidorum versuum promtuarium instituebam, sed potius ingenuae poeseos meditationem et disciplinam; unde etiam priscae orationis virilem maiestatem et continentiam, ambitione omni remotam, agnoscere studioque amplecti posses. pulcra igitur non pauca omisi quae quovis e poeta strictim colligi facillime poterant : quinimo opera tota ableganda quorundam censui poetarum, ut qui, multo in singulis nitore, summo tamen operis ponendo infelices fuerint. sed quae hausi ex integerrimo Catulliani leporis fonte, ex anxio illo Lucretii moerore, e maiestate Virgilii lusuque Horatii, denique ex oratoria Lucani dictione, ea satis, credo, luculenter et Latinae artis praecepta expedient, et Romanorum ipsos

ii.

animos legenti exprimere valebunt. e Statio et Claudiano pauca quaedam adieci; nonnihil enim ab utroque ingenui ardoris inter frigentia multa conceptum est, stimulante vel publico odio, vel domestica pietate. ne Ovidium cum Tibullo Propertioque omnino praeterirem suasit cum diuturnus horum poetarum usus, tum ipsorum teneri, quos fateare, sensus et curiosa felicitas. cum igitur instituerim nonnulla ex his seligere, id egi saltem ut in libello pleraque praestantia, mediocria pauca, mali nihil omnino haberes.

EXCERPTA EX T. LUCRETIO CARO.

RELLIGIONES.

10

AENEADUM genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis. te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aeriae primum volucres te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi. inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis: ita capta lepore te sequitur cupide quo quamque inducere pergis. denique per maria ac montis fluviosque rapacis frondiferasque domos avium camposque virentis omnibus incutiens blandum per pectora amorem efficis ut cupide generatim saecla propagent, quae quoniam rerum naturam sola gubernas nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, te sociam studeo scribendis versibus esse

20

20

A

quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
effice ut interea fera moenera militiai

per maria ac terras omnis sopita quiescant.
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reicit aeterno devictus vulnere amoris
atque ita suspiciens tereti cervice reposta
pascit amore avidos inhians in te, dea, visus,
eque tuo pendet resupini spiritus ore.
hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto
circumfusa super, suaveis ex ore loquellas
funde petens placidam Romanis, incluta, pacem.
nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
possumus aequo animo nec Memmi clara propago
talibus in rebus communi desse saluti.

Quod superest, vacuas auris animumque sagacem
semotum a curis adhibe veram ad rationem,
ne mea dona tibi studio disposta fideli,
intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
nam tibi de summa caeli ratione deumque
disserere incipiam et rerum primordia pandam,
unde omnis natura creet res auctet alatque
quove eadem rursum natura perempta resolvat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione vocare et semina rerum
appellare suemus et haec eadem usurpare
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.

Humana ante oculos foede cum vita iaceret

in terris oppressa gravi sub religione

30

40

50

« PreviousContinue »