Page images
PDF
EPUB

Impius ante aras atque auri caecus amore
Clam ferro incautum superat, securus amorum
Germanae; factumque diu celavit, et aegram,
Multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Coniugis, ora modis attollens pallida miris;
Crudelis aras traiectaque pectora ferro
Nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
Auxiliumque viae veteris tellure recludit
Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
Aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis
Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
Mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
Quove tenetis iter? Quaerenti talibus ille
Suspirans imoque trahens a pectore vocem:

350

355

360

365

370

375

O dea, si prima repetens ab origine pergam, Et vacet annalis nostrorum audire laborum, Ante diem clauso conponat Vesper Olympo. Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos Forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penatis Classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, Matre dea monstrante viam, data fata secutus; Vix septem convulsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem 335 Passa Venus medio sic interfata dolore est:

Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras Vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.

330

390

395

400

Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer.
Namque tibi reduces socios classemque relatam
Nuntio et in tutum versis aquilonibus actam,
Ni frustra augurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
Aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
Turbabat caelo; nunc terras ordine longo
Aut capere aut captas iam despectare videntur :
Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
Et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
Haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo.
Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
Spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
Et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem
Adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
Quid natum totiens, crudelis tu quoque falsis
Ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram
Non datur ac veras audire et reddere voces?
Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscuro gradientis aere saepsit,
Et multo nebulae circum dea fudit amictu,
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi poscere caussas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Ture calent arae sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
Imminet adversasque adspectat desuper arces.
Miratur molem Aencas, magalia quondam,
Miratur portas strepitumque et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii pars ducere muros
Molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optare locum tecto et concludere sulco;
Iura magistratusque legunt sanctumque senatum ;
Hic portus alii effodiunt: hic alta theatri
Fundamenta locant alii, inmanisque columnas

405

410

415

420

425

430

435

440

445

Rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
Qualis apes aestate nova per florea rura
Exercet sub sole labor, cum gentis adultos
Educunt fetus, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellas,
Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent:
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
O fortunati, quorum iam moenia surgunt!
Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se saeptus nebula-mirabile dictu-
Per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
Quo primum iactati undis et turbine Poeni
Effodere loco signum, quod regia Iuno
Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
Egregiam et facilem victu per saecula gentem.
Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine divae,
Aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
Aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
Hoc primum in luco nova res oblata timorem
Leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
Ausus et adflictis melius confidere rebus.
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
Reginam opperiens, dum, quae Fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se operumque laborem 455
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas
Bellaque iam fama totum volgata per orbem,
Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillen.
Constitit, et lacrimans, Quis iam locus, inquit, Achate,
Quae regio in terris nostri non plena laboris ?
En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
Multa gemens, largoque humectat flumine voltum. 465
Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
Hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
Hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

450

460

470

Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa vastabat caede cruentus,
Ardentisque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
Infelix puer atque inpar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
Lora tenens tamen; huic cervixque comaeque tra-
huntur

Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
Interea ad templum non aequae Palladis ibant
Crinibus Iliades passis peplumque ferebant,
Suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
Aurea subnectens exsertae cingula mammae,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
Dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,
Regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
Incessit, magna iuvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutae

475

480

485

490

495

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis:
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
Talis erat Dido, talem se laeta ferebat
Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divae, media testudine templi,
Saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque laborem

505

Partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
Cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
Dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
Laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
Quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi et coram data copia fandi,
Maxumus Ilioneus placido sic pectore coepit:
O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
Iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus, prohibe infandos a navibus ignis,
Parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
Oenotri coluere viri; nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

Hic cursus fuit:

Cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
In vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
Perque undas, superante salo, perque invia saxa
Dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.

515

520

525

530

535

Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara

morem

Permittit patria? hospitio prohibemur arenae;
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate deos, memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
Nec pietate fuit nec bello maior et armis.
Quem si fata virum servant, si vescitur aura

540

545

« PreviousContinue »