Page images
PDF
EPUB

Tantorum inpensis operum; nil dona neque aurum

Nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis Quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230 Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.

Fatalem Aenean manifesto numine ferri

Admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum primosque suorum
Inperio accitos alta intra limina cogit.

Olli convenere, fluuntque ad regia plenis
Tecta viis.

Sedet in mediis et maxumus aevo
Et primus sceptris, haud laeta fronte, Latinus.
Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
Quae referant, fari iubet, et responsa reposcit
Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
Et Venulus dicto parens ita farier infit:

Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, Atque iter emensi casus superavimus omnis, Contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis Victor Gargani condebat Iapygis agris.

235

240

245

Postquam introgressi et coram data copia fandi,
Munera praeferimus, nomen patriamque docemus;
Qui bellum intulerint, quae caussa attraxerit Arpos. 250
Auditis ille haec placido sic reddidit ore:

O fortunatae gentes, Saturnia regna,
Antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
Sollicitat, suadetque ignota lacessere bella?
Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,-
Mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
Quos Simois premat ille viros-infanda per orbem
Supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
Vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae
Sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.
Militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
Exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
Regna Neoptolemi referam, versosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom
Coniugis infandae prima intra limina dextra

255

260

265

Oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.
Invidisse deos, patriis ut redditus aris

275

Coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270
Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
Et socii amissi petierunt aethera pennis
Fluminibusque vagantur aves-heu dira meorum
Supplicia!-et scopulos lacrimosis vocibus inplent.
Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
Tempore, cum ferro caelestia corpora demens
Adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
Ne vero, ne me ad talis inpellite pugnas.
Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama; nec veterum memini laetorve malorum.
Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
Vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra,
Contulimusque manus: experto credite, quantus
In clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
Si duo praeterea talis Idaea tulisset

Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
Haesit et in decumum vestigia rettulit annum.
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis;
Hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
Qua datur; ast armis concurrant arma cavete.
Et responsa simul quae sint, rex optume, regis
Audisti, et quae sit magno sententia bello.

280

285

290

295

Vix ea legati: variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor; ceu saxa morantur Cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur, Vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi, et trepida ora quierunt, 300 Praefatus divos solio rex infit ab alto:

Ante equidem summa de re statuisse, Latini, Et vellem, et fuerat melius; non tempore tali Cogere concilium, cum muros adsidet hostis. Bellum inportunum, cives, cum gente deorum Invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant Proelia, nec victi possunt absistere ferro.

305

Spem si quam adscitis Aetolum habuistis in armis,
Ponite. Spes sibi quisque; sed haec quam angusta, videtis.
Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

Ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
Esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
Nunc adeo, quae sit dubiae sententia menti,
Expediam et paucis-animos adhibete docebo.
Est antiquus ager Tusco mihi proxumus amni,
Longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
Exercent collis, atque horum asperrima pascunt.
Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
Cedat amicitiae Teucrorum; et foederis aequas
Dicamus leges, sociosque in regna vocemus;
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios finis aliamque capessere gentem
Est animus, possuntque solo decedere nostro:
Bis denas Italo texamus robore navis,

Seu pluris conplere valent; iacet omnis ad undam
Materies; ipsi numerumque modumque carinis
Praecipiant; nos aera, manus, navalia demus.
Praeterea, qui dicta ferant et foedera firment,
Centum oratores prima de gente Latinos
Ire placet, pacisque manu praetendere ramos,
Munera portantis aurique eborisque talenta
Et sellam regni trabeamque insignia nostri.
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.
Tum Drances, idem infensus, quem gloria Turni
Obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
Largus opum, et lingua melior, sed frigida bello
Dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
Seditione potens: genus huic materna superbum
Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat;
Surgit, et his onerat dictis atque aggerat iras:
Rem nulli obscuram, nostrae nec vocis egentem,
Consulis, o bone rex; cuncti se scire fatentur,
Quid fortuna ferat populi; sed dicere mussant.
Det libertatem fandi, flatusque remittat,
Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros-

310

315

320

325

330

335

340

315

350

355

Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur—
Lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
Consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
Castra, fugae fidens, et caelum territat armis.
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optume regum,
Adiicias; nec te ullius violentia vincat,
Quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
Des pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes.
Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso:
Cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
Quid miseros totiens in aperta pericula civis
Proiicis, o Latio caput horum et caussa malorum?
Nulla salus bello; pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
Nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,
Pone animos, et pulsus abi. Sat funera fusi
Vidimus, ingentis et desolavimus agros.
Aut, si fama movet, si tantum pectore robur
Concipis, et si adeo dotalis regia cordi est,

360

365

Aude, atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
Scilicet, ut Turno contingat regia coniunx,
Nos, animae viles, inhumata infletaque turba,
Sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis,
Si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
Qui vocat.

375

Talibus exarsit dictis violentia Turni; Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces: Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi Tum, cum bella manus poscunt; patribusque vocatis Primus ades. Sed non replenda est curia verbis, 380 Quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem Agger murorum, nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi; meque timoris Argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis Insignis agros. Possit quid vivida virtus, Experiare licet; nec longe scilicet hostes

385

Quaerendi nobis; circumstant undique muros.
Imus in adversos! quid cessas? an tibi Mavors
Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

Semper erit?

390

Pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
Sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis ? 395
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens,
Et quos mille die victor sub Tartara misi
Inclusus muris hostilique aggere saeptus.
"Nulla salus bello." Capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
Ne cessa turbare metu, atque extollere viris
Gentis bis victae, contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt
Nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,

400

405

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit
Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
Numquam animam talem dextra hac-absiste moveri
Amittes; habitet tecum, et sit pectore in isto.
Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor. 410
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,

Si tam deserti sumus, et semel agmine verso
Funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum,
Oremus pacem, et dextras tendamus inermis.
Quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset! 415
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus,
Auxilioque urbes Italae populique supersunt,
Sin et Troianis cum multo gloria venit

Sanguine:-sunt illis sua funera, parque per omnis
Tempestas-cur indecores in limine primo
Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies variique labor mutabilis aevi
Rettulit in melius; multos alterna revisens
Lusit et in solido rursus Fortuna locavit.

420

425

« PreviousContinue »