Page images
PDF
EPUB

550

Aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus; officio nec te certasse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
Arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem,
Et silvis aptare trabes et stringere remos,
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus,
Sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, 555
Pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli,
At freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late finis custode tueri.

560

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565
Virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
Non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,

Nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis finis regemque optatis Acesten,
Auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
Voltis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
Adforet Aeneas! Equidem per litora certos
Dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
Si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis et fortis Achates
Et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum; dictis respondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente

570

575

580

€35

Scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,

590

595

Os humerosque deo similis; namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix lumenque iuventae
Purpureum et lactos oculis adflarat honores:
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
Inprovisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum,
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
Omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias, grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
Gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant. Quae te tam lacta tulerunt 605
Saecula? qui tanti talem genuere parentes?

600

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
Lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
Quae me cumque vocant terrae. Sic fatus, amicum 610
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,

Post alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

Casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
Quis te, nate dea per tanta pericula casus
Insequitur? quae vis inmanibus adplicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
Finibus expulsum patriis, nova regna petentem
Auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,

Seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.

VERG.

H

615

620

625

Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Iactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
Tecta, simul divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
Munera laetitiamque dei.

630

635

640

645

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratae vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.
Aeneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor-rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum:
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxuma natarum Priami, colloque monile
Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam
Haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

650

655

At Cytherea novas artis, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus inplicet ignem ; 660 Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, Ad te confugio et supplex tua numina posco.

665

Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxuma cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae;
Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
Regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

670

675

680

685

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

695

700

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
Cura penum struere, et flammis adolere Penatis ;
Centum aliae totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.

705

710

715

720

Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
Flagrantisque dei voltus simulataque verba,
Pallamque et pictum croceo velamen acantho.
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
Expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
Ille ubi conplexu Aeneae colloque pependit
Et magnum falsi inplevit genitoris amorem,
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
Insideat quantus miserae deus. At memor ille
Matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo temptat praevertere amore
Iam pridem resides animos desuetaque corda.
Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
Crateras magnos statuunt et vina coronant.
Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Inplevitque mero pateram, quam Belus et omnes
A Belo soliti; tum facta silentia tectis:
Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
Esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes.
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans; ille inpiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quem maxumus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;

725

730

735

740

Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; Quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745 Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

« PreviousContinue »