Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors]

N
Jondum me poenitet consilii, aut insti-

tuti et moris, quem in interpretando poeta ante hos XV annos fequutus fum: non quidem vt omnes aut multos poetas fimili commentario instructos efle velim; verum vt vno aliquo exemplo in poetarum principe proposito accuratae interpretationis notionem et rationem assequi et imbibere poflint ii, quibus institutio bona et docta non contigit; quam eandem illi etiam ad alios poetas et scriptores, adhibito nonnullo iudicii acumine, transferant. Aeneidis autem laudibus cum toties aures perstrepere sentiant, nec tamen, quidnam illud fit, quod carminis huius dignitatem et praestantiam constituat, diligenter satis expofitum videant: fubfiftit enim plerumque intra exclamandi verba et locos communes aestheticos, quos vocamus, omnis illa commendatio: eos habere volui diligentiorem praecentionem de ratione carminis, orationis poeticae, cuius praecipuus auctor Virgilius est, natura, inprimisque de poetae doctrina, qua ille tantam fui admirationem inter populares obtinuit. Qua de re ex prioris editionis praefatione

a 2

apponere

« PreviousContinue »