Page images
PDF
EPUB

apponere iuuat ea, quae ad rem facere videbantur:

Inter Virgiliani carminis dotes praecipuas doctrinam poetae et fermonis poetici praeftantiam me habere, ex iis, quae paffim a me dicta funt, intelligitur. Vt eas paullo accuratius declararem, quandoquidem Virgilius is auctor eft, in quo iuuenilis aetas exquifitioris doctrinae initia imbibere folet, praeter caetera boni interpretis officia, propofitum mihi in Commentariis meis esse, iam in praefatione ad priorem Tomum profeffus fum. Quam operam iis maxime praeftare volui, qui non in eo acquiefcendum fibi effe putant, vt vniuerfe fibi dictum audiant, magnum ac doctum effe poetam; in quo tamen ingenii illa vis ac doctrinae copia orationisque pulchritudo pofita fit, non affequantur. Accidit mihi ipfi faepius, quod et aliis euenire folet, vt hunc vel illum locum fiue audirem fiue ipfe bene fentirem effe fublimem, magnificum, diuinum; dictionem praeclaram, poeticam; vt tamen nec intelligerem, nec, fi intelligerem, declarare poffem, qua tandem in re pulchritudo illa, dignitas, et maieftas Virgiliani carminis fpectanda effet. Habebam fen

fum

fum aliquem praeclarae alicuius pulchritudinis, fed obfcurum, iudiciumque mentis confufum et turbidum, quod nec mihi expedire poffem, multo minus aliis, nifi vt exclamarem, pulchrum locum effe! Neque aliter rem fe habere vidi in vernaculorum poetarum lectione; intellexi enim difficile multis effe, diferte fatis exponere, quae tandem in iis, quae pulchre et praeclare confcripta mirarentur, pulchritudinis cauffae effent; rerumne inuentio, an tractatio, an enuntiatio, laudis fummam contineret, et, quando oratio tam laudabilis effet, qua tandem re praeclara illa orationis virtus fpectanda vel declaranda videretur. Poteft enim aliquis verborum fenfus tenere perbene; poteft poetarum lectione effe tritiffimus, in libris quoque, qui de fenfu pulchritudinis agunt, noftrates aestheticos vocant, verfatiffimus; fac critica quoque opera effe exercitatum; tamen is non parum forte haereat, fi ab eo poftuletur, vt rerum a poeta expofitarum claras notiones expofitionisque virtutes, tractationis artificium, orationis ornatum, aliis perfpicue et plane declaret. Hoc illud eft, quod plerumque in fummis criticis animaduertas, vt in detegendo vlcere in verbis latente et in medela inuenienda miram fagacia 3.

tatem

tatem adhibeant, argumenti tamen tractationem locorumque difficiliorum fententias parum ipfi affequantur; quid? quod haud raro ne fuarum quidem emendationum aut interpretationem commodam afferre aut rationem idoneam reddere poffunt.

Difficultatem hanc fenfi obiectam maxime tum, cum poeticam orationem ad foLutam reuocare vellem. Mox tamen in hoc ipfo rerum cardinem verfari vidi, fi quis poetici fermonis vim et naturam, copiam, ornatum, percipere velit, vt tum demum profeciffe aliquid ad eam rem fibi videri debeat, vbi easdem res ac fententias communi fermone exponere et poetico habitu, et ornatu nudatas animorum fenfibus exhibere in promtu fuerit; ita enim in fenfum oculosque incurrere, qua doctrina, ingenio, orationis vi, a poeta eaedem exornatae et commendatae fint. Non nifi in praeftantioribus vel difficilioribus locis, nec femper nec vbique, hoc effe faciendum, per fe intelligitur.

Vt itaque ornatiffimam poetae orationem declararem et explicarem; id vero breuiter facere, confilium et ingenium meum fuadebant; nulla mihi ratio

vifa eft commodior, quam vt, verfu indicato, fententiam foluta oratione, fed verbis propriis, fubiicerem, iisque dilectu, pofitu, et iunctura ita temperatis, vt poetici ornatus femina et cauffas continerent; vnde adeo adolefcens, femel monitus,: comparatis poetae verbis, facile affequi poffit, qualis poetici phantafmatis ratio et natura per fe fit, qualisque amplifica tio et exornatio poetae arte accefferit, vnde color poeticus, fententiae dignitas vel fublimitas, orationis dignitas et ornatus, petitus fit; quid in ipfis verbis, verborum dilectu, ftructura, collocatio ne, grauitate, pondere, ornatu, copia, exquifitiore aliqua flexione, aut toto orationis habitu, cultu, elegantia et dignitate, immutato et inuerfo vulgari ordine, poetae artem et iudicium commendare debeat.

Pleraque verbo tantum monui; fed vt verbum illud rei et confilio meoque fenfui fatis confentaneum reperirem et exputarem, etfi illud nunc, cum a me appofitum eft, fatis obuium, et vulgare forte, videri poteft, faepe tamen intentiore eogitatione et cura opus fuit, quam ad multas e copiofioribus notis confcribendas. Alia mihi monenda fuere, cum interpretum aliquem et virum doctum in a 4

hoc

hoc vel illo loco et verbo haefiffe viderem; nam faciebat ea res probabile, fieri poffe, vt etiam alius ad eundem fcopulum offenderet, etfi meo fenfu locus nihil difficultatis habere vifus erat; fed monui verbo, plerumque nulla alia re, quam vera interpretatione fubiecta; quae fi cui otiofa vel leuis vifa fuerit, antequam de eius inutilitate pronuntiet, alios velim interpretes et commentatores euoluendos fibi effe putet.

Caeterum operae meae etfi tumultuariae fere et, interiectis temporum et officiorum interuallis, defultoriae, cum poft priorem Tomum vulgatum, per plures annos fepofitum poetam moxque repetitum, per menfium faepe plurium de- curfum, aliae curae manibus excuterent: ratio fere haec fuit, vt primum particulam aliquam poetae ad meum fenfum interpretarer, quaeque monitu neceffaria viderentur, adfcriberem, tum Interpretes confulerem primum veteres tum recentiores. Quam vellem omnes, faltem plures, a me potuiffe infpici, aliorumque copiis meam penum locupletari! Non dubito, et ex vetere lectione etiam memoria teneo, in fexcentis libris doctorum virorum Virgiliana loca illuftrari vel obfcurari. Poterunt poft me alii

[ocr errors]

aliunde

« PreviousContinue »