Page images
PDF
EPUB

nandum et amplificandum argumentum recte vti potuit. Hoc vno fuo iudicio plurima praeclara carminis fui praesidia et vberrimos fructus tulit Maro. Non nouus et ignotus est lectoribus rerum priscarum notitia aliqua imbutis heros, cuius fata ille exponit, nec Troianorum poinen ac fortuna tam obfcura, quin ab initio ftatim miseratione afficiamur et vir. tutis admiratione. Deorum autem interuentus, Iunonis et Veneris irae et studia, ac partes iis tribuendae, egregie erant iam ab Homero definitae. Quando itaque primo statim Aeneidis ingressu lunonis memor ira, irarumque cauffae, faeuique dolores memorantur, odia lunoniã ex Homero statim fuccurrunt legenti et iam ab initio grauem de Aeneae fortuna sollicitudinem iniiciunt *).

VIII. Poetae sollertiam et acumen etiam in hoc fpectari volo, quod non inodo ex nobiliflima antiquitatis parte, qualis rerum Troicarum eft, verum etiam ex eo temporum articulo Aeneidis argumentum duxit, qui intra

paucorum annorum decurfum ingentem vim - illuftrium facinorum ac memorabilium cafuuin conuerfionesque reram mirabiles cum Graeciae et Afiae tum Italiae comprehendit. Nam excifo Ilio dici vix poteft, quantopere vbique turbatum sit. Victi victoresque ad nouas sedes quaerendas per totum terrarum orbem difperfi vagabantur **), et verlus occidentem maxime, qui tam parum adhuc Graecis votus erat, vt Circes insulam (Circeios Latii) pro

extremis *) Conf. Exour. [* ad lib. I. **) Egregius elt eam in rem Strabonis locus lib. I, p. 48 B,

et lib. II, p. 150 A.

extremnis occidentis finibus habere, et ad haec loca, tamquam incognita et rerum miraculis gignendis idonea, tot fabulose narrata referre poilet Homerus. Primum tuin a Graecis na. vigatio vltra Siciliam frequentari coepit, cum ad illud tempus Phoenices illa maria tenerent, nisi quod e Creta aliisque forte insulis paucae naues Siciliam adibant.

Errores isti heroum ab llio redeuntium variis Graecorum carminibus epicis, Nésou ea inscripta erant, materiam et argumentum praebuerant; quae fi ad tempora noftra perueniflent, plura forte vestigia in iis deprehenderemus, quibus Virgilius institerat; quandoquidem in simili argumento cum iis versabatur. Sed eaedem bila toriae feu fabulae de Achiuorum reditu magnae tragoediarum Graecarum parti materiam subiecerant, vt inprimis ex Euripide apparet, et multo magis ex tot deperditarum titulis intel. ligitur. Ex Graecorum autem tragoediis, inprimis Euripidis, omnino poetam plurimum profeciffe ex iisque orationis fuae dignitatem paffim et maieftatem, fententiarum quoque acunien, granditatem, pondus, interdum tra. gico propius *), affectuumque grauitate:n tragicam, vt in Amata, in Didone, in Pallante, in Niso et Euryalo, comparasle equi. dem fufpicor. Magna earum pars a fuperioribus poetis latine iam erat reddita *"); quae

res

*) Inprimis hoc in nouillimis Aeneidis libris animaduer.

tère licet, maxine in orationibus, vt Iunonis lib. V!I, 292 fq. Turni 1%, 128 sq. Veneris et Iunonis X, 16 st. 62 sq. Drancis et Turni II, 336 sq. 376 fq. Iunonis

ad luturnam XII, 139 fq. **) Conf. ad lib. II Excurs. I, p.g. 275 fg.

res poetae non parum adiumenti ad orationis cultum et copiam afferre debuit.

IX. Veniamus ad dile&tum in heroe, quem fibi sumsit poeta, fa&um. Primum perfona eius, genus, fortuna, nomen ac virtus, et olim vnumquemque liberaliter institutum, adeoque Homerica lectione imbutum, tenere den buit, et nunc tenet; qui casus eum in Italiam adduxerit, discere auemus; Troianorum autemin e patria incenfa profugorum fata lubenter cognoscimus. Longa nauigatio per mare ifta aetate parum nauibus frequentatum ad terras nondum humano cultu, quem aliquando accepturae erant, celebratas quidni locum faciat plurimis periculis ac difficultatibus, quibus Aeneae virtus in admirationem fui rapere poterat?

Infeftae deae ira asperrima et ex altera parte tot deorum monitus expectationem faciunt magnam *). Quae omnia cum ad rerum magnitudinem, quae animum admiratione detineat, valeant, ad narrationis

probabili

*) Singularis efl Marmontelii censura in Virgilium (Poe.

tique Franç. T. II, p. 237), foli fuperftitioni fuperftructum efle Aeneae in Italiam aduentum, adeoque nisi ad animos superstitione fimili tactos vim nullam habere pofse. Vt verbo rem abfoluam : Ponamus Aeneam posthabitis deorum monitis in alia terra confediffe , apud Di. donem sedem fixiffe, quod vir acutisfimus malebat; et cogitemus, quo animo illud laturi fimus inter legen. dum vel audiendum, Aliud eft Battcufii acume:, qui narrationi de aduentu Aeneae et Troianorum in Italian nihil ineffe videt, quod humanitatis fenfum attingat. Quid vero? alienum a te, fi homo es, putabis, an magnus et virtute clarus vir ex incensa patria profugus, e clade suorum fuperftes, poft tot' aerumnas, et casus fortiter perlatos, tandem ad tutam fedem delatus sit?

babilitatem egregie quoque funt comparata. Sed cum plura huius generis narrari possint, et in Notis et Excursibus paffim notata fint, in dilectu tamen Aeneae magni poetae ingenium ac iudicium doctum et exquisitum nihil magis arguit, quam quod eum potissimum Carminis fui heroem circumfpexit, qui in Italiam Troianoruin coloniam deduxerat, nouum regnum in Latio constituerat, vnde Albac Lonigae adeoque etiam Romae origines repeteballtur, quique adeo, etfi nec nobis ingratum effe poteft, tanti imperii primas origines cognoscere, tamen Romanis, antiquitatis fuae tantopere ftudiofis, vnus omnium maxime acceptus et commendatus esse debuit. Argute itaque et ingeniofe in primis statim verfibus poeta audientibus pollicetur narrationem rcrum, a quibus origo Romae deducta eflet: geo nus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. Quam magnifica haec promissio in fronte noui operis et ad animos expectatione erigendos idonea!

De Aenea eiusque erroribus ac fatis omnes veteres annales Ro. manorum loquebantur, quod ex fragmeirtis paslim a Sext. Aurelio Victore feruatis et ex Dionysio ac Festo fatis colligi poteft; attigerat quoque Troianas res Ennius in Annalibus, vt colligo V. c. ex fragm. pag. 6, eundemque Aenean in nonnullis, quae interciderunt, Graecorum carminibus partes fusti. nuisse non obfcuras, ex Lycophrone, qui antiquiora collegit, et ex imitatoribus feu exfcriptoribus veterum intelligas, Quinto Calabro lib. XI et ex Dictye. Cum autem omnino' in Graecorum Romanorumque libris de Aenea tam multa narrata eflent, paratas or

nandi et amplificandi argumenti copias Maro. ni ad manuin fuifle apparet. Quae eius feli. citas cum vulgo parum nota et intellecta fit, paullo accuratius mox ea de re“), variis etiam deinceps Excursibus de fingulis partibus **), agemus. Cum tandem poeta rerum ordine in Italiam deductus effet, noua rerum, hominum, et locorum genera ac nomina fubnafcebantur, contingebatque adeo, quod in votis ille habe. re debuit, vt praeter ea, quae a Graecis tractata fatis erant, noua et intacta ipfe afferre poffet ***).

Iudicium poetae in dilectu herois, quem ornaret, quam elegans et exquisitum sit, etiam ita iudicari poffe puto, fi quis aliorum carmi, num epicorum argumenta comparet, vt Herculis vel Thesei facta, Argonautica, bellum Thebanum, Gigantum vel Titanum pugnamn; quae omnia etfi fumma cum arte tractata et expolita, non tamen ad eum fplendorem excoli potuissent, neque fatis momenti ad ani, mos impellendos aduertendosque habuiffent; cum contra ad popularium inprimis mentes tenendas Aeneae fata tantam vim habere deberent, quantam paullo ante diximus; acce. dente quoque Penatium et Vestae aeternique

ignis *) Disquil. II. **) Excurf. I ad lib. II. Excurs. II et fqq. Tum ad

lib. V Excurs. I. II. VI; add. Excurs. IX et XVI ad

lib. II et plures Excurfus ad lib. Vli et fqq. ***) Vid, ad lib. VI Excurf. II. IV. V. VII. VII ; ad lib.

VIII Excurf. I. II. III; ad X Excurf. I; ad XI Excurl. I; ad XII Excurf. H.

VIRGIL. Tom. II

« PreviousContinue »