Page images
PDF
EPUB

quam poeta fectari debet, qui non ipfe vult fua afta refcindere. Omnino ad hanc illufionem, quam recentiores commode vocant, pleraque, quae de carmine epico cum vtilitate aliqua praecipi poffunt, reuocare in promtu eft; et ad hanc normam vel maxime reuocare foleo ea, quae de multis Virgilii locis a viris doctis difputata funt.

VI. Virgiliani igitur carminis, nam ad hoc ea, quae dicenda habeo, reuocanda mihi funt, dotes vt recte difcernant ac perfpiciant, ad id intendant animos adolefcentes, auctor fum, vt, quantum cum in toto argumento tum in fingulis partibus infit ad mentes admiratione non fine voluptate tenendas, confiderent. Exponitur a poeta Aeneae ex Troia capta profugi, poft longos errores, in Latium aduentus a fatis monftratus, et condita ab eo in his locis Troianorum colonia nouaque parata fedes. Quis autem non facile intelligat iam ab initio, rem effe magnam, arduam, et admirationis aliquantum habentem, quod profugus aliquis ex vrbe incenfa et exul fatis ducentibus in tam longinqua terra, in Latio, nouas fedes ponit? Quis non in fummis periculis ac diferiminibus, in nauigatione et mox in Italia obiectis, inque malis aut fortiter toleratis aut animofe depulfis, nouam admirationis efficiendae videat effe materiam? nec minus in fingulis carminis partibus, in motibus et affectibus animi, in moribus, fententiis? et eidem confilio accommodatum efle orationis genus et colorem et ornamenta? In his ac fimilibus difertus effe poteft facile vnusquisque carminis interpres.

VII. Rerum quidem inueniendarum laudeın Virgilius habet admodum diuerfam ab Homero,

nec

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

nec tamen nullam aut contemnendam. Alterum cum eo comparem, qui verae hiftoriae exornationem fufcipit, alterum cum Milefiae narrationis auctore *). Scilicet Homerus id agebat, vt narrationem inftitueret rei ex fua opinione ac perfuafione vere ita geftae, cuius magnitudine contactam et inflammatam habebat mentem; propius attingebat tempora heroica, ipfam rerum famam fequebatur, qualis ea in popularium ore ferebatur, cum ipfe temporum decurfus omnia in maius auxiffet, et, vt in maiorum factis et prifci aeui rebus fieri folet, humana facta ad diuinam aliquam fpeciem ac dignitatem euexillet; deorum itaque minifteriis omnia exfequebatur, quoniam prif eis hominibus hoc erat perfuafum, humanis rebus gerendis intereffe deos praefentes multoque magis praefentes adfuiffe rebus geftis patrum aetate, iniicere eos hominum animis bona vel praua confilia, obiicere pericula ac difcrimina, irafci, dolere, metuere, fperare; verfabatur fub eodem caelo et adierat ea loca, in quibus res illae, a fama tam magnifice or natae, fuerant geftae; vtebatur fermone, natura fua poetico, hoc eft, per philofophorum fubtili

b 5

*) Egregius eft ad animi mei fententiam declarandam locus Baconis de augm. Scientt. lib. II, c. 13, p. 80. Opp. T.I non reprehendendus ille, fi ad epicam poefin reuocetur: „Cuin mundus fenfibilis fit anima rationali diguitate inferior, videtur poefis haec humanae naturae largiri, quae hiftoria denegat, atque animo vmbris rerum vtcunque fatis facere, cum folida haberi non poffint. Si quis enim rem acutius introfpiciat, firmum ex porfi fumitur arguméntum, magsitudinem rerum magis illuftrem, ordinem magis perfectum, et varietatem magis pulchram, animae humanae complacere, quam in natura ipfa poft lapfum reperire poffit. Quaprop ter etc. Dignus cnim totus locus eft qui perlegatur.

fubtilitatem, et rhetorum ac grammaticorum argutias, nondum fracto et attenuato, fed qui multum adhuc retinebat ex genio antiqui fermonis. Eft autem omnium rudium linguarum genius is, vt res ad fenfum reuocet, adeoque fenfa animi et cogitata, etiam phyficas et ethicas fententias, per rerum naturas, proprietates, vices, vtilitates, propter fimilitudinem aliquam translatas vel adumbratas, declaret; quibus omnibus poetica vis vel maxime ineft. Haec fi ad fermonem prifcum Graecorum transferimus, non mirabimur eueniffe vt philofophorum quoque antiquiorum opinio nes vel praeceptiones, rudium ingeniorum impetu pronuntiatae, fpeciem narrationis factorum et euentorum induerent. Ortus v. c. mundi ex chao per pugnam elementorum in perfonas et deos commutatorum ab iis erat enarratus. Succeffit ecce Homerus, qui ea maxime ingenii follertia eft vfus, vt videret, narrationes has poetarum fuperiorum, quibus illi philofophicas doctrinas interpretabantur, omnino narrationum poeticarum laco infer vire poffe, ita vt, quae a poetis ante fe ex prifci fermonis genio expofita effent fymbolica rerum cogitatarum adumbratione, ea a fe pro factis et fatis deorum narrarentur. Hac potiffimum ratione doctrinam de diis poeticam et fyftema aliquod mythologicum condidit Homerus; cumque ad epicam et dramaticam rerum expofitionem egregie effet accommodatum, in poetarum inde patrimonium illud ceffit). Vt rem abfoluam verbo, Homerico ingenio

*) Diligentias ab eo inde tempore de his, quae fummam veteris poetices et mythices continent, a me actum est.

[ocr errors]

ingenio obstetricabantur et, vt fine doctrina doctrinain, fine arte artem habere videretur, efficiebant plurima, quae, fi ab isto aeuo difcefferis, omnibus poetis deeffe neceffe eft. Virgilius itaque a libero ifto ingenii et mentis impetu et praecipite motu interclufus, et tot enthufiafmi fouendi, excitandi, et inflammandi adminiculis plane deftitutus, priorum poetarum exemplis tamquam cancellis circumfcriptus, ingenio frenis iam tum ab Ariftotele aliisque iniectis, ab arte neceffe habuit petere omnia. Alio aeuo, ab heroica aetate nimis remoto, inter diuerfiffimas hominum, rerum, temporum, locorum ac caeli rationes, fuum opus erat aggreffus. Sine doctrinae et multae ac variae lectionis copiis, nulla iam tum ingenii laus erat. Fracto in hunc modum mentis impetu, tamen vel fic magnum eius etiam in inueniendis rebus ingenium ex his agnofcas: Primum vidit carmen epicum Homericum, hoc eft, heroicum poffe perfici et ornari; tum eius vix effe poffe argumentum idoneun, nifi ex vltima antiquitate et aetate heroum proprie ita dictorum petitum. Eft enim a natura res ita comparata, vt prifco rum heroum ipfa nomina, res geftae et fata etiam per fe non adeo memorabilia, animum humanum teneant et admiratione afficiant. Est porro illa aetate morum ac vitae fimplicitas ea, quae poeticum ornatum fublimesque

rerum

in Commentatione de origine et cauffis fabularum Homericarum 1777 (in Nouis Commentariis Soc. Reg. Gotting To. VIII). Add. Prolufio de cauffis mythorum veterum phyficis 1764 (nunc recufa in Opuscul. To. I, p. 184) et de Apollodoro et litt. myth. Commentat. in Not. ad Apollod. To. I, p. 911 fq.

rerum formas et fententiarum grauitatem multo magis fuppeditet, quam vita hominum elegantior; quando etiam ipfa facta corporum magis viribus et animorum impetu ac virtute gerebantur, quam confiliorum fagacitate, et artis vel ingenii fubtilitate. Tandem gerendis tum rebus ipfi dii interfuiffe credebantur. Ita deorum minifteriis res explicare et ex toto cyclo mythico, quae vellet, depromere poterat. Italicis autem mythis nouam et Graecis incognitam fuauitatem adiecit *). Tum vero praeclaro iudicio argumentum ex vetere cyclo epico delegit, necdum tractatum a claro aliquo poeta, nec tamen plane intactum, et Homerico aliisque carminibus quafi contiguum ac finitimum ). Ita enim confequutus eft hoc, vt materiam haberet copiofam, nec rudem, fed poetica tractatione ab aliis iam fubactam et ad epicam dignitatem ac vim accommodatam. Perfonas et characteres, mores ac facta iam aliunde nota, commendata, conftituta ac definita, optauerit fibi poeta vnusquisque ***). Illud vero ad intelligendum procliue eft, quam expedita ac facilis effe debeat copia ornamentorum et episodiorum in tali argumento tam late fufo et patente; quod ipfum Homerus aut vidit aut fenfit, cum ex toto belli Troiani decurfu vnum heroem, vnum factum, felegit, adeoque infìnitis aliis rebus ex iftius belli historia ad exornandum

*) De hoc vid. Excurf. IV. V. VII. VIII ad lib. VII, tum plures alios ad libros feqq.

**) Vid. mox Disquif. II, et Excurf. I ad lib. II, Excurf. XVII ad e. 1. et al. loc.

***) Eo fpe&ant verfus Horatiani in Ep. ad Pifon. 131 fqq.

Redius Iliacum 6.

« PreviousContinue »