Page images
PDF
EPUB

ea Aras feu Aegimuri infulas, loca arenofa eredendum eft, in quae pars nauium Troianarum incidit.

EXCVRSVS V.

Neptunus grauiter commotus idemque placidus.

I, 124-129. Interea magno mifceri murmure pontum EmifJamque hiemen fenfit Neptunus et imis Stagna refufa vadis: gra-` viter commotus et alto Profpiciens fumma placidum caput extulit vnda. Hic grauiter commotus, ira, et caput placidum ha bere videntur primo obtutu, quod fibi repugnet. Obferua runt iam alii et nuper Ill. Homius in Element. Critic. Nec tamen defuere iam olim qui defenderent. Sed Grammatico. rum veterum leuiffima eft ratio, vt alteruin ad Aeolum, alterum refpectu Aeneae, dictum fit. Artificum autem, quibus animi motus in deorum ore ita funt exprimendi, ne placida numinis maieftas inde minuatur, exemplo et ratione, ad quam Spencius prouocat, tueri poetam nolim. Nam diuerfa eft in his poetices et plaftices ratio atque indoles. Plaftes enim vel pictor iram etiam placidi vultus exprimere poteft; et in Neptuni ore iram ita pingi poffe, vt placidi vultus veftigia non modo maneant, verum etiam ipfam iram tempe rent et mitigent, nemo dubitat. Verum poeta, cum grauiter commotum et placidum figillatim vnum poft alterum ponit, diuerfis animi fenfum ac contrariarum rerum imaginibus impellit, adeoque alterum altero fubeunte iugulat. Meliorem. rationem ac viam defendendi poetae fuppeditabat Brandefius, Vir fummus, artium litterarumque politiorum egregius arbiter, cum et ipfis poetis eam legem fcriptam et ab Homero (vt in ipfo Neptuno Odyff., 282 fqq.) et praeftantiffimo quoque poeta obferuatam effe diceret, vt dignitatem et maieftatem deorum etiam in ira vel exfultatione alioue affectu animi feruarent, eique hactenus confulerent, ne faciem aut ira tumentem aut ri&um cachinno diductum, legentium fenfui obiicerent. Etiam in illis: Quos ego-fed praeftat placida illa dei maieftas a poeta eft prodita. Tamquam numinis itaque proprium omnino habendum est placidum caput, quod et placato et irato conuenit ac manet, adeoque h. 1. mari effertur etiam ab irato. Sed nec videas, quare grauiter commotus de graui ac vehemente ira, qua exardefceret, acceptum fit. Eft enim nihil aliud quam, quod Neptunus, cum ortam subito, ignota de cauffa, tempeftatem fenfiffet, rei miraculo turbatur. Eft Homericum ovyxvés. Aliam dubita tionem facere poffit, quod Neptuni et animus et os atque

1 4

vultus,

vultus, mythologorum ac poetarum confenfu, paullo triftior, iracundus et toruus exhibetur, adeoque placidum caput ei praeter naturam tribui videtur. Multa hic dici poffunt; nam in talibus difertum ac doctum effe non adeo difficile eft; fed etfi Neptuni ingenium et os ro uaλixov Iouis non femper habere folet, tamen ifta vultus triflitia, qua a Ioue difcernitur, non ad iram ac furorem affurgit. Si autem poetarum loca funt, in quibus oris truculentia aut animi faeuitia paullo infignior ei tribuitur, videndum, an poeta non potius maris, cuius imperium deus habet, ingenium refpexerit; vt in illo: fuisque immanior vudis. Hactenus ad communes rationes a me difputatum erat. Nunc illud monebo: omnem difficultateın fublatam effe interpunctione mutata. v. Var. Lect. ad v. 126.

EXCVRSVS VI

De loco littoris Libyae, ad quem Aeneas appulit.

I, 159-169. Eft in feceffu longo locus. Infula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur, inque finus feindit fefe vnda reduïtos. Hinc atque hinc vaflae rupes geminique minantur In coelum fcopuli: quorum fub vertice late Aequora tuta filent. Tum filuis fcena corufcis Defuper, horrentique atrum nemus imminet vmbra. Fronte fub aduerfa fcopulis pendentibus antrum: Intus aquae dulces, viuoque fedilia faxo; Nympharum domus. Hic feffas non vincula nauis Vila tenent: vnco non adligat ancora morfu. Cum de hac loci, ad quem Aeneas appulerit, defcriptione in diuerfas abierint fententias interpretes, accuratius de ea mihi erit agendum. Videamus primum verba eorumque ornamenta. In longo feceffu, finu, fi locus. Infula, quae continenti eft obiecta, efficit portum obielu laterum fuorum (hoc ipfo, quod obiecta, oppofita eft), quibus, ad quae, omnis vnda ab alto, omnis fluctus, Frangitur et in finus reductos, in interiores finus receffus, fefe fcindit, fracta recedit. Hinc atque hinc, haud dubie adhuc in ipfa infula, ab vtraque eius extremitate, vajiae rupes geminique fcopuli minantur in coelum (duo fcopuli eminent), quorum fub vertice (fubter quibus) late Aequora tuta filent. Haec et pulchre dicta et intellectu facilia. Tum, praeterea, defuper imminet (fupra eft) scena filuis corufcis, profpectus filuarum (quae micant, corufcant, dum vento agitantur) et atrum nemus imminet horrenti vmbra (etiam hoc in ipfa infula). Sub aduerfa fronte, in littore adeo continenti, ex aduerfo infulae, antrum eft fcopulis pendentibus — Hic (non tam in hoc antro, quam in tota hac finus parte, quae pro portu eft) ƒessas non v.

Nolo

tatur.

[ocr errors]

Nolo iam longus effe in commemorandis aut refellendis alio rum rationibus, quibus totus loci fitus in aliam formam muIta iam v. 162 fqq. Hinc atque hinc vaftae rupes fqq. ad terram continentem referunt omnes fere, praeter Scaligerum Poetic. V, 3, interpretes. Poteft poeta ita preffius videri fequutus effe Homerum, apud quem δύο προβλήτες απε oggyes in ipfo continenti vifuntur. Sed in Homero nulla omnino infula obiecta; et, fi ita facias, fronte fub adverfa v. 165, quomodo interpreteris, aut quomodo cum Cerda tum ad alterum littoris latus trahas, non habes. Porro finus reducios Cerda et alii de interuallis inter infulae latera et fcopulos continentis accipiunt. Sed poeta totum interiorem finum poft infulam intelligit. Exoritur altera difputatio, in qua Africae parte, et quidem in vicinis Carthagini littoribus ile locus fit, aut fuerit. Iam cum talem locorum fitum a nemine alio commemoratum viderent, Interpretes poft Servium, quem habemus, et Pompon. Sabinum fere in eam fententiam difceffere, vt totum locum poetae ingenio deberi, neque eum vnquam vere extitiffe exiftimarent. Et verum

vtique eft, quod iam Macrob. V Sat. 3 et Seruius ad h. 1. notarunt, poetam expreffiffe nobiliffimum Homeri locum de Phorcynio portu et Nympharum antro Odyff., 96 fqq. at, que adeo tranftuliffe ea, quae Homerus de infula Ithaca memorauerat, ad ornandum littus Africae. Enimuero mutauit non pauca, vt fiue certaffe cum Homero fiue certi loci naturae fua accommodaffe videri debeat. Fuere porro interpre tes, qui, fecundum Seruium, poetam portum fuum ad por tus nouae Carthaginis in Hifpania fpeciem adumbraffe putarent; quoniam apud Liuium defcriptio iftius portus eft huic loco fimillima: lib. XXVI, 43 Caeterum fita Carthago fic eft, Sinus eft maris media fere Hifpaniae ora, maxime Africo vento oppofitus et quingentos passus introrfus retractus, -huius in oftio firms, parua infula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis, praeterquam Africo, tutum facit, ab intimo finu peninsula excurrit, tumulus is ipfe, in quo condita vrbs eft. Prospectum vrbis delineatum dedit Cerda. cf. Silium XV, 220-229. Addilonus (Remarks on several Parts of Italy p. 153 fqq.) finum Neapolis vrbis Virgilii oculis effe obuerfatum putabat, nec ab eo diffentit, qui haec loca adiit, Grosleius (Nouveaux Memoires fur l'Italie T. II, p. 105. 106) et poteft hoc fpeciem aliquam habere, fi poetam Neapoli otium fuum confumfiffe reputes, et Capreae infulam obiici littori montibus et filuis mu. nito memineris. In his tamen omnibus nonnulla funt, quae

[ocr errors]

probare

probare vix poffis.

Parum fapientem parumque gnauum poetam dicas, qui in littore Italiae obiecto, quod quotidie tot Romani frequentarent, quodque adeo notiffimum effet (nam aliter res fe haberet in ignota regione), vellet locum fingere, qni nufpiam effet, et tantum hoc agere, vt locum ex Homero latine conuerteret. Simili ratione Nympharum antrum apud Homerum poetica licentia effictum multi volue. At habemus Artemidori Ephefii fidem ap. Porphyr. de A. N. cap. 4, qua conftat verum huius defcriptionis fundum fuiffe. Quod defcriptio porro loci cum fitu portus Carthaginis nouae et Neapoleos conuenit, id mirum non eft, cum multorum portuum idem fitus fit, idque pro praeftantissimo facile portus genere habeatur, quod obiectu infulae efficitur: cuiusmodi plurimi memorari poffunt portus. Talis erat

re.

Brundifii, de quo v. Lucan. II, 613—621, Alexandriae Caef. B. Ciu. III, 112. Maneat itaque, etfi nunc ignoratur littoris huius Libyci vera ratio, aut immutata eft eius facies naturalibua de cauffis, Virgilium tamen veri loci fitum adumbraffe, quamquam additis forte nonnullis, quae ad poe ticam amoenitatem et ornatum facerent; quod, vt poeta, recte facere potuit. Atque haec ne Virgilii magis fludio quam aliqua veri fpecie arbitrari videamur, Shavium, do&tiflìmum virum, auctorem laudare poffumus, qui fimilem in Cartha ginienfi littore locum deprehendiffe fibi vifus eft. In Tunitano finu, in quo eodem Carthago olim fuit fita, inter promontoria Apollinis et Mercurii, quorum hoc quidem, nunc Cap Bon, ab Oriente, illud, nunc Cap Zibeeb vel Zebibi, ab Occidente, finum claudit, in hoc itaque finu, cuius os inter duo promontoria vndecim leucas patet, fupra Mifuam, verfus promontorium Mercurii, feu Hermaeum (Cap Bon) circum ea loca, in quibus Aequilaria olim fuit fita, (nunc vicus Lowhareah, qui vnam tantum leucam a promontorio illo abeft) a littore inde vsque ad vicum hunc mons procedit, qui totus effoffus et excauatus, a mari inde ad vicum iter fubterraneum praebet. Patet enim via, ad cuniculi fpeciem, a folo ad verticem ad viginti vel tri. ginta pedes, relictis per interualla ad montis molem fuftentandam columnis et arcubus, feu fornicibus; fpiramentis etiam paffim aer et coelum defuper admittitur. Fuiffe has lapici-dinas Straboni XVII, p. 1191, A. commemoratas, fufpicatur idem Shavius; rece, nec ne, nunc non difputamus; vnde Carthago, Vtica, et aliae vicinae vrbes materiam peterent. Mons ipfe filua obfitus. Antri oftia versus mare patent, iis

que

que obiecta eft Aegimurús infula (de qua fup. ad v. 108-112). In antri aditu fontes aliquot inter rupes prorumpunt; in profpecta paffim fedilia e viuo faxo, quibus operae olim pepercerant, dum caetera exciderent. Hunc locum itaque Shavius (Travels p. 159. cf. mappam geogr. ad p. 146) poetae ante oculos fuiffe non dubitat, dum locum defcribebat, ad quem Aeneas appulit. Videntur fane omnia fic fatis effe accommodata. Accedit locus ap. Caefarem de B. Ciu. II, 23 C. Curio in Africam profectus — appellit ad eum locum, qui appellatur Aquilaria. Hic locus abeft a Clupea poffuum XXII millia, habetque non incommodam aeftote ftationem; et duobus eminentibus promontoriis continetur. Intelligenda fcilicet haec eadem duo promontoria Apollinis et Mercurii fupra commemorata. Infula tamen fcrupulum facere poteft, fi Aegiinurus illa eft, cum eandem illam per Aras declarari fupra viderimus. Sed Aegimurum feu duas potius infulas, Zimbras, feu Zowamores, ita effe fitas, conftat, vt ipfi Mercurii promontorio subiacere videantur, maior quidem quatuor leucas, at minor parum remota a littore. Potuit igitur ad maiorem pars claffis adhaerere; at altera minor habeatur pro infula littori obiecta. Nemus fane v. 164. 165 non recte in continentem transfert Shavius; fed et ipfa infula olim filuis obfita effe potuit. Potuit etiam poeta ornare locum, aut fequi famam, qua Aegimuri fcopuli olim infula fuiffe memorabantur. Nec tamen poetam leuitatis et vanitatis accufare poffemus, ne tum quidem, fi nullum huius locorum fitus veftigium in Africano littore nunc compareret. Totum enim illius tractus littus maris alluuie incredibili modo eft immutatum, et, quod vel ex Shavio fatis apparet, procedunt nunc littora inter Rufcinonem et Carthaginem multo altius in mare, quam olim. Si quis vltra inftare et calumniari velit, a monte per Shavium defignato ad Carthaginem vsque locorum interuallum effe maius forte, quam vt altero die Aeneas nauibus progreffus fatis mature Carthaginem peruenire potuerit, eum dicemus poetim in ordinem cogere et hiftoriae feueriori legi obnoxium facere. Caeterum haec et illa fup, ad v. 108 fqq. paullo fub. tilius difputaffe non poenitebit, inprimis fi deferiptionem geographicam errorum Aeneae, qualis ipfi Virgilio Burmanni praefixa eft, infpexerit aliquis; in qua Nympharum antrum vitra Mercuri promontorium verfus Syrtin minorem, naufragium vero claffis ad Syrtin maiorem, et ex altera parte Arae in partibus occidentalibus vltra Carthaginem expreffae funt.

EXCVR

« PreviousContinue »