Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

LXXIX excusa esset, iterum operam meam ei commodaui in editione altera annis LXXXVII – IX vulgata, et aliquot annis postea Londini repetita; cum interea prelo repetita esset editio minor emendatior a. LXXXIX. Iudicia expertus fum virorum doctorum tam liberalia, vt ea ipsa mihi hoc tanquam onus imponere viderentur, vt, quantum possem, studium in emendanda et perficienda opera mea collocarem. Eaque in re tanto religiofius mihi versandum esse putaui, quanto melius ipse cognita ac perspecta haberem ea, quae in illa opera mea aut desideranda essent, aut aliter constituenda. Nequaquam enim ad Virgilium noua annotatione instruendum eo animo et consilio accesseram, quod poftea sequutus sum. Nam cum, ante annos hos fere XXXV, a librario, follerti et honesto viro, quaereretur, qui editionem Virgilii notis selectis et excerptis nouisque nonnullis adípersis, instructam, cuius gene

[merged small][ocr errors]

is editiones ista aetate in magna existimatione habebantur, curaret: Erneltius negotium mihi impofuerat: cuius auctoritate et confilio victus illud in me recepi, etsi tum recens adhuc in hoc litterarum yenere, nec nisi nuper academico muneri admotus, cui, viribus corporis ingeniique longa multiplicique aerumna Cractis, nondum parem me esse sentiebam. Cum ita voluntate non fatis procliui rem suscepissem, studium quoque ineum retundebatur iudicio, quod de illo genere notarum fouebam; etenim ad subtilem diligentiam illud vix adducere seu commentatorem seu lectorem posle videbatur, contentum vtrumque iis copiis, quae ad manum essent, nec penitius in poetae doctrinam, studium, artem, se insinuantem. Vix itaque opus ingrefsus, fi ad praescriptum illud exsequi vellem, taedio ferendo me imparem esse sensi, primoque cunctanter meum senfum ac iudicium sum sequutus, tandem

. a 2

in Aeneide prorsus mihi ipfi obtemperaui. Ita autem euenit, vt opera mea aliquantum dispar esset comparatis Eclogis et Georgicis cum Aeneide; nec nisi in repetitis editionibus ad eundem modulum omnia constituere allaboraui; etsi ve. fic bene intellexi fuperesse naeuos, quos penitus eluere vix liceret, in corpore ad aliam forniam ab initio designato. Quod tamen licuit, satagere haud refugi, vt, quoties noua editio pararetur, non modo relegerem poetam cum meis annotationibus, sed etiam retractarem loca saltem potiora et emendarem, quae quidem emendanda esse videbam, etiam ea, de quibus monitus essem; ea autem praeterirem, in quibus male essem reprehensus, ea relinquerem intacta, quibus meliora non allata vidissem, obliuiscererque ea, quae illiberaliter in me ellent effusa: quibus non tam dolui mei causa, quam propter imminutam litterarum nostrarum dignitatem, et ob detrimentum, quod

bonis moribus fuaeque quisque existimationi inter bonos ipfe afferret. Sed sunt homines, qui ne hanc quidem aliorum animi aequitatem aequo animo ferunt, fed pro nouis offensis irarumque caussis eam tibi imputant. ein rień Hoté uoi TobūTov idos, i Zɛu! vt cum Pindaro loquar. Iam in praefatione prioris editionis profellus eram, me inchoatam tantum et descriptam operam publice proponere, quae tamen pro fundo esse possit studiis virorum doctorum coniunctis in perficiendo eo quod designatum a me erat; multo enim vtilius fore, fi vna aliqua editio repetitis plurium studiis et curis emendetur et locupletetur, quam si plures iteratis itidem vicibus eadem recoxerint, aut veterem querelam, vt cum nostro loquar, iterum iterumque cecinerint. Nec tamen vel lic cuiquam inuidebo luis auspiciis meliora in medium proferenti, qui id inprimis per omnem vitam cordi habuerim, vt alia potius in

genia excitarem et acuerem, quam vt meum, qualecunque illud fit, iactarem. Quamdiu enim in his studiis versatus sum, id egi, vt litterae emendarentur et perficerentur fiue per me liue per alios; et soleo laetari, quoties inter vulgaria haberi video ea, quae olim noue et audacter dicta haud raro displicebant seniorum iudiciis. Neque omnino hanc rationem commentandi in veteres auctores classicos tanquam vnice probandam et amplectendam venditaui; contra verc cum aliis in locis, tum in praefationibus studiose declaraui diuersa diuersiş confiliis accommodata commentandi ge. nera, et locum suum aflignaui huic nostro • memoraui quoque, quam laudem studium vertendi in vernaculum fermonem, et quas opportunitates et commoda illud habeat, interdum ad ipfam interpretationis subtilitatem; nec omnino illud multum ab annotatione perpetua discrepat, saltem quatenus veram auctoris

« PreviousContinue »