Page images
PDF
EPUB

LXXIX excufa effet, iterum operam meam ei commodaui in editione altera annis LXXXVII-IX vulgata, et aliquot annis poftea Londini repetita; cum interea prelo repetita eflet editio minor emendatior a. LXXXIX. Iudicia expertus fum virorum doctorum tam liberalia, vt ea ipfa mihi hoc tanquam onus imponere viderentur, vt, quantum possem, studium in emendanda et perficienda opera mea collocarem. Eaque in re tanto religiofius mihi verfandum effe putaui, quanto melius ipfe cognita ac perspecta haberem ea, quae in illa opera mea aut defideranda effent, aut aliter conftituenda. Nequaquam enim ad Virgilium noua annotatione inftruendum eo animo et confilio accefferam, quod poftea fequutus fum. Nam cum, ante annos hos fere XXXV, a librario, follerti et honesto viro, quaereretur, qui editionem Virgilii notis felectis et excerptis nouisque nonnullis adfperfis, inftructam, cuius gene

is editiones ifta aetate in magna existimatione habebantur, curaret: Erneltius negotium mihi impofuerat: cuius auctoritate et confilio victus illud in me recepi, etfi tum recens adhuc in hoc litterarum genere, nec nisi nuper academico muneri admotus, cui, viribus corporis ingeniique longa multiplicique aerumna fractis, nondum parem me esse sentiebam. Cum ita voluntate non fatis procliui rem fufcepiffem, ftudium quoque neum retundebatur iudicio, quod de illo genere notarum fouebam; etenim ad fubtilem diligentiam illud vix adducere seu commentatorem feu lectorem polle videbatur, contentum vtrumque iis copiis, quae ad manum essent, nec penitius in poetae doctrinam, studium, artem, se infinuantem. Vix itaque opus ingref fus, fi ad praefcriptum illud exfequi vellem, taedio ferendo me imparem esse fenfi, primoque cunctanter meum senfum ac iudicium fum fequutus, tandem

a 2

in Aeneide prorfus mihi ipfi obtemperaui. Ita autem euenit, vt opera mea aliquantum dispar esset comparatis Eclogis et Georgicis cum Aeneide; nec nifi in repetitis editionibus ad eundem modulum omnia conftituere allaboraui; etsi ve. fic bene intellexi fuperesse naeuos, quos penitus eluere vix liceret, in corpore ad aliam formam ab initio defignato. Quod tamen licuit, fatagere haud refugi, vt, quoties noua editio pararetur, non modo relegerem poetam cum meis annotationibus, fed etiam retractarem loca faltem potiora et emendarem, quae quidem emendanda effe videbam, etiam ea, de quibus monitus effem; ea autem praeterirem, in quibus male essem reprehenfus, ea relinquerem intacta, quibus meliora non allata vidissem, obliuifcererque ea, quae illiberaliter in me effent effufa: quibus non tam dolui mei caussa, quam propter imminutam litterarum noftrarum dignitatem, et ob detrimentum, quod

bonis moribus fuaeque quisque existimationi inter bonos ipfe afferret. Sed funt homines, qui ne hanc quidem aliorum animi aequitatem aequo animo ferunt, fed pro nouis offenfis irarumque cauffis eam tibi imputant. εἴη μή ποτέ μοι τοιοῦ Tov ÿdos, ☎ Zeû! vt cum Pindaro loquar. Iam in praefatione prioris editionis profellus eram, me inchoatam tantum et defcriptam operam publice proponere, quae tamen pro fundo effe poffit ftudiis virorum doctorum coniunctis in perficiendo eo quod defignatum a me erat; multo enim vtilius fore, fi vna aliqua editio repetitis plurium ftudiis et curis emendetur et locupletetur, quam fi plu

res iteratis itidem vicibus eadem recoxerint, aut veterem querelam, vt cum noftro loquar, iterum iterumque cecinerint. Nec tamen vel fic cuiquam inuidebo fuis aufpiciis meliora in medium proferenti, qui id inprimis per omnem vitam cordi habuerim, vt alia potius in

genia excitarem et acuerem, quam vt meum, qualecunque illud fit, iactarem. Quamdiu enim in his ftudiis verfatus fum, id egi, vt litterae emendarentur et perficerentur fiue per me fiue per alios; et foleo laetari, quoties inter vulgaria haberi video ea, quae olim noue et audacter dicta haud raro displicebant seniorum iudiciis. Neque omnino hanc rationem commentandi in veteres auctores clafficos tanquam vnice probandam et amplectendam venditaui; contra verc cum aliis in locis, tum in praefationibus ftudiofe declaraui diuerfa diuerfis confiliis accommodata commentandi ge nera, et locum fuum affignaui huic noftro⚫ memoraui quoque, quam laudem studium vertendi in vernaculum fermonem, et quas opportunitates et commoda illud habeat, interdum ad ipfam interpretationis fubtilitatem; nec omnino illud multum ab annotatione perpetua discrepat, faltem quatenus veram auctoris

« PreviousContinue »