Page images
PDF

XXXIX tere, obponere, obpremere? dum interea obfero, obfulsit, scribitur; cur non subcedere! subcurrere? Quod fi in his auri obtemperatum elle patet, quo fideiussore contendes, hoc idem non eodem aeuo factum esse in ceteris? Volgus, voltus, Volcanus, volnus, volfus, pro antiquiore scriptura haberi folet; quid fi illa pronuntiationi, mediae inter fuscam et liquidiorem sequente littera liquida 1, debetur, quam ex vulgari vsu nonnulli in scripturam male traduxerunt; vt alii in linquont, voluontur. Sic fragm. Vat. pollulat. Simili modo sequente littera m et r sonus toū u abierat in o, in diuom, Argiuom; aut, quod aliunde doceri potest, o in tali positu tam fusco sono pronuntiatum fuit, vt pro u haberi pollet et scribi. Fac hoc tantum in fecundo casu locum habere, adeoque non pariter aeuom, laevom scriptum esse: etfi quom pronuntiarunt; at cur non aeque equom pro equorum Aen. VII, 691 ? vorto, vortex, eodem modo pronuntiatum. At Medic. vertex, vertitur. Si maxumus, optumus: debebat etiam esse plurumus; fi inmanis, conpages, inmunis: cur non et conmunis? conmodus? fi subplet: cur non subplex? Sunt alia, in quibus manifestum mihi fit, deteriorem rationem pro antiquiore vulgo haberi. Veteres Romani tò v extulerunt per u breue, pronuntiatum vt Gallorum u, grammatici intulere y, in

docti, aut forte qui docti sibi esse videbantur, vt in nostro sermone vernaculo, scripsere i. inclutus vera scribendi ratio est, non inclytus et inclitus. lacrumae, non lacrymae et lacrimae. Porro non modo deterioris aeui, verum iam Catulliani, vt e Quintil. I, 5, 20 constat, pronuntiatio c in ch mutauit in plerisque: scribi adeo coepit lachryma, anchora, pulcher, pulchrior, Sepulchrum. Recte adspiratio in his est expulsa; eodem tamen iure scribi debuerat pulcer, et, si veram antiquam rationem feruare volebas, polker, vt Karthago. Veteres Romani tia nunquam pronuntiarunt vt cia: quo iure nuncius, precium, et similia scribimus? scilicet ex seriore pronuntiatione. Iterum certam rationem nemo sequitur in litteris geminandis: litus, litera, scribimus forte; at cur non et belua? cela? ile? Veteres omnino Graeci et Romani vna littera scribebant, pronuntiatione eam geminabant: quod li semel antiquam rationem sequeris, ea sequenda erit in omnibus, adeoque, li baca , etiam vaca, bucina. Si poetae litteras geminant, vt fyllaba producatur, scriptum videas promiscue quatuor, relligio, et Iuppiter, hoc alterum etiam perperam, nam primam in Iupiter nusquam correptam vidi, et est contracta vox ex Iouispater. rettulit indocte scribi, docuit Io. Schrader. Quantopere fluctuat scriptura in sequentibus: Sequor, secutus: cur non aeque sequutus? quum pro cum, et cuius ex quis; qua tandem ratione obtunsus scribendum dixeris, fi confusus scribitur? aut praegnas, fi coniunx? Grammaticorum et sequiorum aetatum ludibria in his esse video, rationem desidero. Praeclara illa est a Bentleio primum prodita obseruatio, veteres nunquam non protulisle Imperi, negoti, confill: adeoque lic Lauinl et alia. Quid tamen fi ex Ennio laudare possum: Tarquinii corpus bona femina lauit et vncit? Accedit quod ipse poeta ad aurium iudicium ponere potuit aliis locis id, quod in aliis (preuerat aut reiecerat; cuius generis nonnulla credita sunt ab antiquis Maronis iudicio deberi. Apud Gellium XIII, 20 a Probo grammatico in libro manu ipfius poetae correcto fuisse traditur Ge. I, 25 vrbisne inuisere Caesar, non, vrbes: contra Aen. III, 106 Centum vrbes habitant. Aen. II, 460 Turrim in praecipiti stantem. II, 224 incertam excussit ceruice securim. X, 349. 350 Tres quoque Threisios Et tris quos Idas. Adeo nihil satis certi et tuti est in omni hac subtilitate grammatica; quam equidem, fi primus auctor constituendae lectionis Virgilianae fuissem, iure ac merito ad communem vsum constitutam reliquissem; qua enim in re nihil fatis ad liquidum perduci potest, inprimis fi magni per se momenti non est, quorsum multa moliaris, quae

1

[ocr errors]

erula

consilio ex parte tantum respondent? Locum enim hic habet illud Terentianum: Here, quae res in se neque consilium neque modum Habet vllum, eam confilio regere non potes.

In prima editione, cum, quod fupra dixi, expressam esse vellem lectionem Burmannianam, multa mox turbata esse vidi propterea, quod operae non ea, sed alia editione ad Burmannianam emendata, vsi erant; innumerae itaque aberrationes emendandae fuere in altera editione minore; tum vero nec ipfa Burmanniana recensio in operis tenore fatis fibi constat. Nunc vidi ad certas regulas rem elle constituendam; amplexus itaque id lum, quod probabilius esse videbatur: Retinui ad, in, con, adeoque fcripfi adrigo, inrisae, inpune, conplexus; dedi vero operam quantum potui, vt lectio haec vbique fibi constaret; operam molestiae ac taedii tam plenam, vt in pistrinum abdi malim; etsi vel lic fieri potuit, vt interdum operae aberrarent; vt colligit alicubi relictum esse memini. Quandoquidem auri aliquid in his tribuendum esse videbatur, eligendumque adeo, grauius ac fonantius quod esset: retinui maxumus, optumus, quum, coniunx, inmunis, communis, obfero, obfulfi, opponere, opprimere, submonere, supplere, quia supplex tenendum erat. Reliqui auctoribus oipaces, lacrimari, proelia, coelum, maestus, maereo,

[ocr errors]

run

[ocr errors]

leuis pro laeuis, caecus. Ad meliorem morem reuocaui saeptum, saepsit, sacculum, frenum, femina et fetus a feo, letum, obscenus, ceftus, et formas nonnullas antiquiores, vt tris. Scripturam quarti casus, is et eis et es vidi elle tam incertam, vt nollem quicquam in ea mouere. Verum pudet in his operam consumere; quae apposui, ea de caussa monenda fuere, vt ex caullis et rationibus haec diiudicare discant studioli, intelligantque, non omnino ea esse contemnenda nec tamen magnopere commendanda.

Multo grauioris momenti res mihi visa est interpunctio: qua emendata vidi sexcenta loca melius constitui posse, nec quicquam magis ab omni ratione et consilio alienum esse, quam interpungendi rationem in exemplaribus scriptis et in plerisque editis. Librorum itaque auctoritas in interpunctione omnino esse potest nulla. Nec maiorem tamen curam aut certam rationem, ad quam interpungerent, tenuere editores. Atqui ad sententiam constituendam et expediendam in plurimis locis omne auxilium est ex interpunctione; vt altera ex parte sensum nihil magis turbat quam praua interpunctio: quandoquidem huius ratio et principium quaerendum est in hoc, vt exacte respondeat illa enuntiationis partibus cum maioribus tum minoribus; quo eodem modo etiam pronuntiatio regatur; vt adeo vnum idem

[ocr errors]

en

curam

« PreviousContinue »