Page images
PDF
EPUB

ligentioribus praemiffis, inprimis Bucolicis et Georgicis, quibus quidem nulla adhuc adieceram argumenta. Omnino Bucolicorum et Georgicorum expolitio in hac recenfione elaboratior eft quam in prima. Excurfus alios refinxi et retractaui, alios adieci nouos: Bucolicis quidem acceffere quatuor: 1 Ecloga IV graece verfa, II de Varo, III de C. Cornelio Gallo et Euphorionis Chiliafi, IV de Scylla. Georgicis: lib. IV Exc. I de Pleiade Pifcem fugiente, II de Nympharum domo et Penci regia. Aeneidi autem: lib. I Exc. I* de minifterio deorum, inprimis Iunonis, in Aeneide, VII* de Antenore; lib. II Exc. IV* de Palamede; lib. IX Exc. I Narrata de Aenea et Anchife ante b. Troiani tempora; lib. XII Exc. V Cenfura eorum, quae in Aeneidis oeconomia reprehendi poffunt.

Sunt alia, quae ad externum operis habitum fpectant, in quibus diligentia adhibita est quanta adhiberi potuit; inprimis vt emendatissime expressa essent ab operis omnia. Cum in contextu poetae inductam ab Heinfio fcribendi rationem nollem deferere, qua de re poftea dicetur, retinui in notis alteram follennem, quae et ipsa interdum pro illustratione esse potest.*)

*) At funt alia leuioris momenti, in quibus nolui nimis feuerus effe, quia tanti rem

C.

non effe putabam;
quod fyllabarum diuifio et
nexus ab operis librariis eo

Induxerat in animum librarius, honestus vir, ornamenta addere huic editioni figuris aere expreffis. Non foleo equidem huic librorum pretia excandefaciendi confilio multum tribuere; omnino enim a luxu hoc typographico, in quo nofira aetas fibi placet, parum vtilitatis ad ipfas litteras et litteratores proficifci video; quandcquidem non nifi opulentis hominibus talia appetere licet; emunt autem illi ftudio vano, vt in pulpitis et cancellis pretiofas has opes, ne infpectas quidem, occludant; nolui tamen deesse librarii votis, vtque aliqua faltem lectori cum voluptate pararetur vtilitas, diligenter conquifiui et delegi monumenta antiqua, quae cum versu aliquo Virgiliano forte conuenirent; faltem vt lufui ingeniofo locus effet. Subieci Volumini vltimo fontes horum ornamentorum, vnde petita fint. Id quidem cauere volui, ne in eadem ar

modo factus eft, quem pro vero ac iufto habere non poffum: cum v. c. fcribitur in extrema linea auc- in altera tumnus; ag - men, et fic porro. Aut fi interpunctio ad calcem parenthefeos ponitur, et fic alia. Nominibus virorum doctorum, quos commemoraui, inprimis vita defunctorum, nolui vbique adiicere honoris cauffa: Vir

Cl. aut quo nunc se mutuo

honore compellant Vir Ill. Totum hunc morem facetum, feu verius ineptum, quo caedimus et totidem plagis confumimus hoftem, vtinam fublatum effe vellet aetas noftra.

Non ex loco et ordine ac dignitate, verum ex ingenio, doctrina et meritis, viri litterati funt cenfendi; et nomine cuiuspiam audito affurgendum eft, non titulo et honore pronuntiato.

gumenta artificis opera incideret, quae iam in editionibus per Knapton et Sandby, Edge Pine et Henr. Iustice curatis proftant; pleraque parum aut nihil ad Virgilium facientia; nifi quod oculos forte legentis teneant. Iucundius auditu fuit, quod librarius recepit, chartae et litterarum nitore se virorum elegantiorum, inprimis exterorum, votis effe fatis facturum; nam nostrates, qui litteras amant, de internis librorum dotibus magis folliciti esse folent.

Cum in priore editione lectionem Heinfianam a Burmanno conftitutam reddere decreuillem, nihil mutare volueram, nifi in manifeftis erroribus; in pofterioribus tamen Aeneidis libris intelligebam ab eo confilio mihi esse discedendum, cum in iis Burmannianam editionem viderem haud fatis emendate expressam esse; maxime in fcriptura feu orthographia, forte quod operis aliud exemplar excudendum traditum fuerat. Redii itaque ad recenfionem Heinsianam. Omnino tamen, quicquid feu in lectione, feu in interpunctione mutaui, in Var. Lect. notare haud neglexi. Verum, cum femel in hoc incidi, omnino quaedam ea de re vt interponam, confultum effe videtur.

Quam incerta et lubrica res et fit et effe debeat fcripturae ratio et mos in omni lingua, neminem fugit, qui animum ad haec aduerterit;

inprimis tamen Romanus fermo hac parte multo magis laborat, quam Graeca lingua, quoniam ad grammaticam fubtilitatem ferius fuit reuocatus et quia feriore aeuo, e quo pleraque monumenta ad nos venere, temporum hominumque barbarie ille fuit corruptus. Nullus itaque rectae ac verae rationis fundus eft fatis fidus, fiue etymum fequaris, quod nullus populus in omnibus retinet; fiue auctoritatem; nam antiquiorem in numis et marmoribus videmus fluctuare, feriorem autem ita contaminatam esse, vt vix habeas quod fequare. Persuasum tamen sibi habuere passim viri docti, prifcam fcribendi rationem reuocari poffe aut a se reuocatam effe. Etiam Nic. Heinfius fuam Virgilio orthographiam restitutam putabat expressa scriptura codicis Medicei. Verum antequam id affirmares, docendum erat, hanc scripturam esse veram illam antiquam Virgilianam. Nifi id feceris, hoc vnum conceffero, effe hanc fcripturam eius aeui, quo codex est exaratus; atqui fuit illud ab Augufteo faeculo valde remotum et multis fermonis vitiis contaminatum. Dicat aliquis, antiquiorem faltem fcribendi rationem in illo codice feruatam effe. Atqui ne hoc quidem fatis tuto affirmes; nam Fragmentum Vaticanum, quod hoc Mediceo antiquius habetur, vulgarem noftram rationem exhibet, attrahere, illuftris, collapfus. Romanus autem, qui et ipfe

[blocks in formation]

Mediceo antiquior eft, modo hoc modo illud fequitur. Quid? quod ne ipfe quidem Mediceus certam et conftantem rationem feruat, fed in eadem interdum voce modo ad hoc modo ad illud aberrat? Plus efficias, fi rationem certam adhibeas et hunc in modum argumenteris: antiquiorem rationem haud dubie fuisse duriorem ad aurem et severiorem; fuccedente tempore molliorem et leniorem; quemadmodum antiquiffima aetate rudis fuerat, horrida et afpera; Maronem media illa ratione effe vfum, etfi nonnulla ex afperitate prifca aspersa habuerit, vt olli pro illi; fi modo Macrobius et Gellius non fibi imponi paffi funt, cum antiquos codices pro Virgilii manu fibi obtrudi non animaduerterent. Verum tamen fequamur hoc et relinquamus Maroni fcripturam illam, quam an tiquiorem esse putamus: an vero putabimus nos illam habere fatis certam? et Mediceum codicem esse fundum, cui, vt ad eius morem omnia refingas, fatis inniti poffis? Hoc vero nihil videas magis lubricum, omninoque tota ratione nihil inconftantius, fi quidem ad certa principia rem revocaueris. Praecipit illa ratio, ne praepofita in verbis compofitis colliquefcant cum verbo, vtque adeo fcribatur inludere, non illudere; conludere, non colludere; adcipere, non accipere. Cur tamen non eodem more inperat fcribitur? et, si, inperat, cur non et inperium? cur non: obpe

« PreviousContinue »