vita, conditio, fortuna auctoris, et publica rerum facies, quam ipse ante oculos habebat, cum fcriberet, nota fit, multa in vnoquoque fcriptore obfcura nec fatis expedita manere neceffe eft. Quamobrem hoc interpretationis genus, quod ex interiore eiusmodi hiftoriae notitia petitum est, inprimis probandum esse existimo.*) *Subiiciam hic ex priore editione difticha, quibus eam Fr. Wilh. Iahno, amiciffimo viro, infcripferam. VIRGILIVS Si tibi, cui recte tradas me, quaeritur, ipsa Saepe alter Bauius tu mihi, Caefar, eras! Sancto Cui Rectam mentem Mufa Deusque dedit; Qui feruare fidem nulla mercede, probare Addideris cari fidum HENNI pectus: amicis Redditus ah! prifcis fic mihi visus ero. Plotius et Varius - Virgiliusque Terra tulit, neque queis me fit deuinctior alter. Horat. Serm. I, 5, 40. Cum autem altera editio infcripta effet Sereniffimis Magnae Britanniae Principibus Regiis, Ernesto Augufto, Том. І d XXX PRAEF. PRIORIS EDITIONIS Augufto Friderico, Adolpho Friderico, difticha praefixa fuerunt haec: Caefaris alta domus quem, Caefar et ipfe, probauit; Quem vatem coluit maxima Roma fuum: PRAEFATIO SECVNDAE EDITIONIS Subiiciendum nunc est paucis, quid in noua hac editione affequi voluerim. Primo quidem illud, quod in priore propofitum erat, infixum habui animo, vt iis, qui exemplo bonae interpretationis domi deftituerentur, traderem in manus poetam principem ea animaduerfione instructum, qua, si studium adhiberent, ipfi, vel fine magiftro, ingenium fingere, interpretandi artem addifcere, et multarum notionum, fine quibus nec alii fcriptores recte legi poffunt, copiam fibi parare poffent. Cum porro multo rerum vfu didiciffem, nihil difficilius effe in fcriptoribus clafficis, inprimis poetis, interpretandis, quam cum fenfu grammatico coniunctum retinere fenfum poeticum; et, dum fermonis proprietatem, orationis retexendae et ad logicum ordinem reuocandae artem, multoque magis, dum criticam fubtilitatem fequeris, videre, quid ex poeticae orationis genio poeta dixerit, quidque phantasmatis poetici ratio obiicere eius animo debuerit: nunc, minus quam antea, criticis feu gramma ticis fubtilitatibus implicitus, animum liberiore curfu ad ipfum poetam intendi, vt totius carminis defcriptionem, partium confenfum, inuentorum fontem, et inuentis vtendi artem, phantafmatum poeticorum et rationem et auctoritatem excuterem. Itaque nulla facile pagina mansit intacta, quin manus emendatrix accederet, alia recidendo alia fupplendo feu fubftituendo. Cum fummam breuitatem in interpretatione fequendam effe viderem: claritatem tamen et perspicuitatem cum ea coniunctam effe volui. Quod fi ad Cerdam, Heinfium, Burmannum et alios remitto, hoc non pro inutili citato habendum, verum quaerendam ibi esse exemplorum copiam feu vlteriorem declarationem eius, quod verbo tantum notaui; nec ablegaui ad alios, quin ipfe rem et fummam obferuationis apponerem: nihil enim effe poteft moleftius, quam, vbi in notis virorum doctorum ad aliquam difficultatem offendas, fi nihil aliud videas adfcriptum, quam videndum effe hunc vel illum virum doctum. Atqui, fi alios confulere voluiffem, non infpexiffem te, o bone! Igitur ipfa res faltem eft apponenda; vberior declaratio quaerenda apud eum, qui in ea illuftranda fingularem operam pofuit. Illa vero iniqua lex eft, vbi editor magnum aliarum editionum numerum in ftruem ingentem circa fe coaceruatum habet, et tamquam in or gano pneumatico modo hanc modo illam tibiam inflat, fi idem nunc a te, qui legendi cauffa librum in manus fumis, poftulatur, vt, quoties difficultate aliqua obfeptum te videas, totum illud organum manu tractes, et omnem apparatum et ipfe circa te inftruas. An plantarum aliarumque rerum nomina Linnaeana apponerem, diu dubitaui; verum, virorum doctorum iudiciis exploratis, vidi in plerisque opiniones esse varias et inter fe disfonas; cum itaque rem a meis studiis alienam non ita tractare poffem, vt meo quicquam iudicio definirem, allatis autem variis aliorum iudiciis nihil proficerem, nec longis dispu-. tationibus in poetae interpretatione locus effet, nolui confilium illud tenere, fed auctores, qui antiqua nomina illuftrarunt, inque his inprimis Martinum fequi fatis habui. Cum de interpretatione maxime effem follicitus, et ea quidem eiusmodi, vt non verba modo, fed iudicium poetae, inuentum et artem, declararem, primo iterum infpexi veteres interpretes, ex iisque, quae frugi effent, adfciui; Macrobio et Iulio Sabino in partes affumto; iterum in Bucolicis Theocritum, in Georgicis Scriptores Rei Rufticae et Geoponicorum fcriptores, in Aeneide Homerum mente ac memoria recolui; tum vero non parum interpretationem poetae meliorem adiuuiffe videor argumentis di |