Page images
PDF
EPUB

dicta in alios laude feu merita feu immerita ornatos iaciendi, aut, vt habeas, quo eos explodas, ab iis dicta impudenter calumniandi. Contra gratum mihi et iucundum ingenuaque indole dignum visum est, profiteri per quos profeciffem; meque meliora edoceri a melioribus atque etiam refelli, animo aequo fero, et vero etiam laetor. Quemadmodum tamen, minus recte aliquid dictum effe, facile interdum est animaduertere; qua tamen in re erroris momentum lateat, dicere, et nebulas erroris obiectas fine longa disputatione, dispellere, difficile eft: ita multum interdum confumfi operae, vt vno verbo erroris fontem et cauffam declararem, aut vt illud apponerem, quo fimili aliorum errori occurreretur: cum modo vfum loquendi poeticum, modo poeticum aliquod phantafma, modo mythicam rationem parum recte teneri viderem. Sed monui fere verbo tantum; cuiusmodi fi nonnulla forte occurrent, quae, cur a me appofita fint, non statim affequi poffit lector paullo acutior: respectu ad nobiliorem aliquem commentatorem, quamuis a me non nominatum, habito, adiecta ea esse meminerit, vt, cum viri etiam docti in eum errorem essent abrepti, adolefcens, qui in fimilem errorem aut difficultatem aut in eundem interpretem inciderit, ftatim habeat, quo eum redarguat. Ceterum eam legem, quae vnicuique interpreti

propofita effe debet, vt nihil, quod luce aliqua indigeat, cum ad illuftrandum difficile fit, omittat ac praetereat, nihil autem, quod fatis lucis per fe habeat, alienis luminibus affufis offuscet et obfcuret, nunquam ex oculis dimifi, eaque industria et cautione me illud affequutum effe spero, vt, fi non raram doctrinam et exquifitas vbique obferuationes attulerim, at vtiles tamen commentarios in poetarum principem condidisse videri debeam, in quibus ea propofita fint, quibus eius lectio adiuuari, commendari, et, si nor. omni molestia liberata, at cum voluptate tamen aliqua coniuncta, videri poffit. Itaque nec doctrinam poetae *) illuftrare neglexi, et, fi qua ab eo erudite, hoc eft, fiue ex fabulis et hiftoriis arceffita fiue ex Graecorum poetarum imitatione pofita effent, illa loca, fi fuperfunt, excitaui, nec tamen, etfi hoc nunc factum effe interdum mallem, integra adfcripfi, ne moles commentariorum modum excederet. Quo eodem metu nec exempla coaceruare in dictione explicanda volui, fed cum breuitatem vnam omnium maximam virtutem talis operae effe putarem, quotiescunque

* Profitetur eam poeta ipse in Epistola ad Augustum Caefarem; ait enim: fe impertiri (h. e. adhibere) alia quoque ftudia, quam numerorum et poetices, mul

toque potiora, ad id opus, Aeneidem puta. Haec funt ea, quae ad antiquitatem ea, mythicam, inprimis Italiae, et ad Tragicorum lectionem fpectant,

licuit, aut verbo rem monui, aut ad viros doctos lectorem remifi, qui copiofiorem disputationem defideraret.

Nec tamen totam meam qualemcunque operam his finibus circumfcribi passus sum. Cum Virgilius is fit, in quo legendo magna iuuenilium ftudiorum pars confumi foleat, eo quidem confilio, dummodo multi id fibi propofitum haberent, vt ad adolefcentum ingenia polienda, ad fenfum et guftum pulcritudinis acuendum, ad iudicium de omnibus iis, quae ab arte et ingenio elaborata et expreffa oculorum animique fenfui subiici possunt, informandum valere illa lectio et vim habere debeat,*) feci id, quod in alio poeta, qui non ita omnium manibus teritur, aut non nifi a callentioribus et doctioribus legitur, non mihi faciendum effe putarem, vt non modo ad ea, quae difficilia ad intelligendum et obfcura sunt, verum ad illa etiam legentium animos ad

*) Quintil. I, 8, 4. Cetera idmonitione magna egent, inprimis, vt tenerae mentes, tracturaeque altius, quicquid rudibus et omnium ignaris infederit, non modo quae diferta, fed vel magis quae honefta funt, difcant. Ideoque optime inftitutum eft, vt ab Homero atque Virgilio lectio

Том. І

inciperet; quamquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus effet. Sed huic rei fupereft tempus: neque enim femel legentur; interim et fublimitate heroici carminis animus affurgat, et ex magnitudine rerum Spiritum ducat, et optimis imbuatur.

C

verterem, quae pulcra in poeta et praeclara infignique aliqua venustate nobilitata funt, vt iisdem, in aliis poetis, fiue obferuandis ac deprehendendis fiue diiudicandis, adfuefcerent. Quam interpretum fiue follertiam fiue industriam cum saepe in puerili lectione defiderarim, aliorum votis fimilibus fatis facere hoc inftituto volui, fimulque exemplum proponere iis, qui alia bona disciplina vfi non funt, vt habeant, ad quod fe componant, fi in iuuenili coetu poetas praelegunt et interpretantur. Quamquam enim illa ratio difficultatis aliquantum, paullo plus etiam in fe habet, quam promittere videtur; fine tali tamen interpretationis genere vix vllus verus fructus ad elegantiam et ingenii perpolitionem aut orationis exornationem ex poetae lectione capi poteft.

Poeta ipfe ex Burmanni recenfione, quae Heinfianam fequitur, vnice expreffus eft;") nec quicquam in contexto mutatum; non quod non loca in Virgilio adhuc aut mendo aut mendi fufpicione laborare existimem, verum quoniam magna harum correctionum pars ad fenfum parum fpectat, nec vbique ad orationis elegantiam, fed plerumque in verbis et formulis verfatur, in quibus librarii, grammatici, critici, et editores contendere inter fe folent, vt quod alius eiecerat, alter Omnino autem in recenfione fcriptoris

reuocet.

*) In prima fcilicet editione.

antiqui, in ipfis eius verbis innouatio omnis critica non modo periculi et dubitationis habet plurimum, verum etiam, dum fubinde noua exemolarium discrepantia infertur, ea res plus moleftiae et taedii quam fructus et vtilitatis affert; vt adeo, ex quo lectio alicuius fcriptoris femel fuit ad codicum fidem accurate fatis conftituta, ea, quae fiue ingenii acumine fiue codicum ope mutari possint, nifi ipfam fcriptoris fententiam afficiant, notis et obferuationibus feruari malim. Virgilius autem a trecentis inde annis tot doctiffimorum virorum ftudia expertus eft, vt, inprimis post Heinfii ac Burmanni operam, nemo facile tam vanus auctor reperiatur, qui e libris fcriptis multa praeclara, quae nondum ex aliis libris notata fint, polliceri aufit. Aliter fe rem habere noui in fcriptoribus, quorum exemplaria pauca aut extant aut infpecta funt. At eorum fcriptorum, quorum codices et aetate et bonitate praestantes magno numero iam infpecti funt, fi alios codices vulgares comparaueris, omnis fructus plerumque ad follennes aut nouos errores librariorum, et varietates iam aliunde notas redit; ita male collocatur otium. Itaque, fi quis lectionis varietatem ex optimis libris ad noftrum vsque tempus vndique congeftam confideret, ad emendatiorem et ornatiorem Virgiliani carmînis lectionem operam recentiorem multo minus fruc

« PreviousContinue »