Page images
PDF
EPUB

Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic pofitae quoniam fuauis mifcetis odores. 55
Rufticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;
Nec, fi muneribus certes, concedat Iollas.
Heu, heu, quid volui mifero mihi! floribus auftrum
Perditus, et liquidis inmifi fontibus apros.

56 eft Rom. 57 certet idem, et concedat, quod praeftantiores Heinfii tuentur; idque editum inde ab Aldd. At Pierius editum laudat concedet, ficque multi codd. concedit pr. Moret. Iollas in plerisque : quod metrica ratio requirit. Iolla Rottend. fec., vt Ecl. III, 79. Eft Ιόλη. Ιόλαος. Ιόλας. 58 Heu! heu! Rom. et alii vetuftiores: itaque recepit Burm.; vulgo editur et fcribitur Eheu, vt et apud alios. v. h. 1. Muson. et Burm. 59 immifit Parrhal. Perditos Rom. ex antiquo vfu. v. Pier. Proditus quart. Moret. Perditis Lutat. ad Stat.; at fatis notum, perditus pro mifer, vt, amore.

quod tamen paullo argutius effet dictum. Iolas, dominus Corydonis et pueri huius delicati. Fluctuat autem in fqq. et iactatur variis curis animus miferi amantis ab alio ad aliud abreptus.

Telephi brachia. 54. proxi- éhes pe núcar Táλav; ma myrte, quae in calatho proxima laureis frondibus ponetur; et iunguntur fere. v. Horat. Od. III, 4, 19. v. h. 1. Burm. Laurus vero non eft accipienda de eo genere, quae accuratius laurocerafus dicitur, et verfus finem faeculi XVI ex Trapezunte et Conftantinopoli ad has terras allata fuit, fed de ea lauro,

quae in siluis et saepibus paffim per Italiam vifitur. Ce terum imaginem huius ferti florei expressam dedit Mar

tinus ad h. 1.

56. Rufiicus es, ftultus; nifi poeta exprimere voluit Theocr. XX, 3 Banóhoc w

TOM. I.

58. 59. Ita intelligo: me miferum! qui munerum mentionem feci, quibus te expugnare et mihi conciliare vellem; quam meae caussae male ipfe confului, quum, vt munerum rationem habeas, te horter; habes enim herum tuum, amatorem, qui multo maioribus te corrumpere poffit. Perditus, n. amore, amens. Ecl. VI, SS.

H

Quem fugis, ah demens? habitarunt di quoque filuas,

60

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces Ipfa colat: nobis placeant ante omnia filuae. Torua leaena lupum fequitur; lupus ipfe capellam; Florentem cytifum fequitur lafciua capella;

60 Quam f. Menag. fec. a, ah, ha, o alii, vt fere in libris variatur fcriptura. 61 quae condidit Pier. ex Rom. vt fit ipfa illa dea, condidit arces. quae 62 colit duo Burm. colant Rom. 63 capellas Rom. 64 Hic verfus abest a Ven. et Rottend.

60. habitarunt di quoque filuas. Notum exemplum Phoebi. Ouid. Art. II, 239. Tibull. II, 3, 11. Paris autem inter paftores adoleuit. Pallas vero πολιάς, πολιοῦχος, aupala fatis nota. v. Spanhem. ad Callim. Lau. Pall. 53. cf. Cerda. Enimuero quid eft, quas condidit? An plures arces, axporóλes, Mineruam condidiffe conftat? Scilicet reuocanda res ad folas Athe

nas: habitet Athene fuas Athenas, quarum tutela illa eft. Etiam haec paullo doctiora, quam pro paftorum ingenio, videri debent; monuit quoque Klotzius Opufc. pag. 285. Ornauit haec Popius Paftor. II, 59 fqq.

63. Ex Theocr. X, 30, quo loco, quidquid Grammatici pro Virgilio dicunt, multo commodius et elegantius pofitum eft. Hic Corydon inter alias animi aefiuantis cu

ras ardoris fui incredibilem vim et impetum fiue exponere fiue excufare putandus eft. Torua eft truculenta, ipfo adfpectu terribilis, Bhoσυρά. fequi autem non vno fenfu ponitur; alio enim modo Corydon Alexin sequitur, quam leo lupum. 64. Cytifus fruticis genus, rhamno fimilis, colore albicante, ramis fere cubitalibus, iucundo foliorum odore et

fapore, apibus et capris gratum. Noftrorum Cytifus Marantae. Plin. XIII, 24. v. Martin. Ge. II, 431. Audio tamen etiamnum fruftra hoc afferi; nec constare, qui cytifus veterum fit. Certe e XVII fpeciebus in Linn. ed. Murray p. 666 nulla conuenit; effe forte medicaginis arborefcentis genus fufpicantur artis periti. Verum ad veteres poetas haec funt άπροςδιόνυσα. 65. trahit

Te Corydon, o Alexi; trahit fua quemque voluptas.

65

Adfpice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
Et fol crefcentis decedens duplicat vmbras:
Me tamen vrit amor; quis enim modus adfit amori?
Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
Semiputata tibi frondofa vitis in vlmo eft.
70
Quin tu aliquid faltem, potius quorum indiget vfus,
Viminibus mollique paras detexere iunco.

m.

66 iugo vt referant Leid. et alii quidam. Sic Ecl. IV, 52. V, 6. Aen. X, 20 et al. v. Burm. Afpice, vt Goth. pr., paullo infcitius; idem referant. 67 defcendens pr. Ed. et Vollian. a pr. discedens Pier. ex nonnullis, follenni lapfu. 69 O Corydon. In aliis a. ah. v. Pier. 70 tibi eft f. vitis in vlmo vnus Heinf. Iunius Philargyrius laudat e Varo anapaestos: Et frondofam femiputatam queritur vitem. 71 potior quorum indiget vfus elegans eft emendatio Marklandi ad Statii Silu. p. 341. Sed μääλov etiam in Theocr. loco XI, 74. 72 para tres Burm.

fua q. voluptas, amor, libido. vide Burm. Theocr. X, 31, vnde haec conuerfa, y ¿¿ì τiv μɛμάνquat. cf. Martin. ad Ge. III, 130. 66, aratra ex iugo fufpenfa, inuerfo vomere, vt folum verrant, protracta. Horat. Epod. II, 63 videre feffos vomerem inverfum bones collo trahentes languido. Color horum verfuum petitus ex Theocr. II, 38. 39. Graecis vna voce eft βουλυτός. 67. Ecl. I, 84 Maioresque cadunt altis de montibus vmbrae. 68. Theocr. VII, 56. Jɛpuòc γὰρ ἔρως αὐτῷ με καταίθει.

69. Ex eodem XI, 72 fq.

et epice in Aen. V, 465 Infelix, quae tanta ani mum dementia cepit! Obiurgat fe ipfum, quod amori indulgens curam operis ruftici negligit; debuerat dudum vites et vlmos amputare inchoatum et omif

et opus fum abfoluere. Itaque v. 70. 71 fubiicit Semiputata tibi f. cf. ad Ecl. I, 57, et Georg. II, 410. Seruius ad h. 1. fuperftitionem veterum commemorat, in facris dici furore corripi eum, qui facrificauerit de vino, quod eft de vitibus imputatis; atque talis lex inter Numae leges memoratur: Diis ex

68 P. VIRG. MAR. BVC. ECL. II.

Inuenies alium, fi te hic faftidit, Alexin.

73 hic abeft a Rottend. fec. faftidat Rom. Alexin Heinf. repofuit e melioribus, in quibus Alexin et Alexim, vulgo fi te hic faftidit Alexis, quod et ipfum bene fe habet.

imputata vite ne libanto. Cuius opinionis ad acuendam rufticorum induftriam fumma vis effe debuit. Amputantur autem vites bis in anno, primum aeftate, deinde poft Idus Octobres, vt maturitatem capere fructus et fole coqui poffint. Colum. V, 5 Pampinandi autem modus is erit, vt opacis locis humidisque ac frigidis aeftate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur, vt maturitatem fruc

tus capere poffit, et ne fitu putrefcat. De altera hac amputatione accipiendus locus Theocriti VII, 134, quod apparet, si conferas ib. vs. 24. 25. Idem in arboribus fieri neceffe eft, quibus vites fe adiungunt, et sustinentur, ne aemula vmbra viti noceat. Mart. h. 1. 71. quorum indiget vfus, quae ad vfum vitae rufticae neceffaria; scil. vas aliquod, vel calathum. detexere iunco cf. Tibull. II, 3, 15. mollis, flexilis, vypós.

ZETHVS ANTIOPE AMPHION

[blocks in formation]

Disceptant hoc carmine alternis verfibus duo pastores, Damoetas mercenarius, Aegonis oues pafcens, et Menalcas, puerili aetate (v. 33) conftitutus, et puerili petulantia alterum laceffens: cuius carminis, amoebaeum illud dicitur, ea lex eft, vt is, qui reSpondet, iisdem verfibus ac numeris aut contrarium aut maius et pulcrius aliquod dicat, aut vlla alia ratione fimile quid fubiiciat. Neque ex eodem omnia argumento neceffe eft effe petita, fed a variis ac diverfis plane rebus arceffita; cuius quidem rei bene memores effe debemus, ne argutemur in conftituendo fententiarum ordine et nexu. Etiam noftro tempore eius generis carmina apud Italos in pretio haberi, et

« PreviousContinue »