Page images
PDF
EPUB

Diomum aliquem, alii Daphnidem, alii Stefichorum, alii Theocritum faciunt. *) Sed fluctuat tota haec disputatio et incerta fertur, quod non animaduertunt docti viri, aliud effe carmen paftoritium, quo homines, qui greges pafcerent, vt noftris temporibus, ita primis ftatim vitae humanae initiis, longum diem fefellerint, aliud, quo homines ingeniofi vitae rufticae bona ac delicias certa ratione et arte adumbrarint. Prius illud haud dubie inter antiquiffimos homines viguit, antequam in magnos coetus et ciuitates coirent; idemque inter omnes populos vfitatum effe debet, qui fiue vagis, Nomadum more, fiue certis fedibus vtentes dant gregibus alendis operam:

Et zephyri caua per calamorum fibila primum Agreftes docuere cauas inflare cicutas; Inde minutatim dulces didicere querelas, Tibia quas fundit digitis pulfata canentum, Auia per nemora ac filuas faltusque reperta, Per loca paftorum deferta atque otia dia. **) Quemadmodum itaque apud Hebraeos et Arabes carmina fuere paftoritia ad veram vitam expreffa, et regum principumque filii, cum inter ipfos, tum inter Troianos, Phryges et Hellenes memorantur, qui greges et armenta pauerunt: ita potuere Arcades et Siculi, qui, vti bonis pafcuis abundabant, ita vitam gregum curae

* Athenaeus XIV. pag. 619. Diodor. IV, c. 84. Aelianus V. H. X, 18, vbi vid. Not. **) Lucret. V, 1381 fqq.

impendebant, inuitante ipfa locorum amoe-
nitate, caeli clementia (cf. Diodor. IV, 84),
animi a curis vacuitate et otio, carmina pa-
ftoritia condere et vulgari vfu habere; potuere
effe inter eos, qui cantu excellerent, qui cer-
tamine vincerent. Confecrarunt quoque poe-
tarum fabulae nomina paftorum veteris vitae,
vt Daphnidem. vid. ad Ecl. V. Forte etiam
fefta, quae Apollini, Dianae, Cereri, Pani
aliisque diis rufticis celebrabantur, vti maio-
rem celebritatem, ita maius ftudium, maio-
rem artem, et concinnitatem carminum, forte
etiam certantium, et fibi mutuo refponden-
tium follertiam, quae amoebaea carmina
peperit, attulere; quo ipfo apparet, cur ini-
tia Mufae bucolicae ad feftum fere Dianae
aut Apollinis Nomii, alteriusue Numinis agre-
ftis, referantur.*) Tandem, multo tempore
poft, forte etiam poft multos alios, qui idem
tentauerant, inter quos certe Stefichorus fuiffe
fertur,**) tum Sicelidas Samius, feu, vt gram-
matici tradunt, eius filius Afclepiades Sa-
mius, cum Lycida Cydoniata et Phileta, elegis
nobilitato,***) extitit homo ingeniofus, Theo-

*) v. Vitam Virg. Donat. §. 84 fq. Schneider, Iacobs. Meleager
**) Aelian. 1. 1.
in Corona v. 46 Sicelidam cum
Pofidippo et Hedylo memorat,
quibus άγρια αρούρης άνθεα
tribuit; Mofchus autem III,
97 fq. Sicelidam Samium, Ly-
cidam Cydonia Cretae oriun-

***) Sicelidam et Philetam me-
morat Theocr. VII, 40. vbi istum
Afclepiadem effe contendit
Schol. de quo inter epigramma-
tum auctores videndi Reiske, dum, Philetam et Theocritum.

[ocr errors]

critus nomine, qui, cum videret, quantam gratiam ifta carmina rudia et indocta haberent, quantamque, fi arte paullulum polirentur, venuftatem et fuauitatem habitura effent, genus hoc carminis bucolici excogitauit, quod antiquam quidem illam indolem referret, politum tamen magis et excultum, numerisque ac legibus adftrictum, cuiusque ea natura effet, vt paftoritiae iftius vitae, cuius Species animo humano ipfius naturae quodam lenocinio iucundiffima effe folet, bona, tranquillitatem, fecuritatem, innocentiam, delicias et gaudia numeris modisque adumbrando, animos hominum deliniret et grata fraude delufos teneret. Cum autem duobus id potiffimum modis effici poffet, aut narratione, in qua, tamquam a pictore in tabula, agri, greges, filuae defcriptae exhibentur, aut actione aliqua et ad dramatis formam, per dialogum, dum colloquentes inter fe fenfus fuos, fortunam, facta exponunt ac declarant: priore quidem illo, quod vix diu placere poteft, et ipfum peculiare carminis genus, haud tamen copiofum ac fecundum, efficeret, omiffo, alterum arripuit, et paftoritium carmen ita condidit et defcripfit, vt actionem aliquam ex ifta vitae fimplicitate et felicitate, feu rem geftam, aut quae contingere in ifta vita poffet, facrum aliquod feftumue, forte etiam cafum memorabilem, vt inter tales homines, aut

etiam cultum et colorem eius vitae, fed facto aliquo expreffum, quo iftorum hominum ftudia, officia, rationes, affectiones declararentur, per fermones iftorum hominum inter fe confabulantium ita exhiberet, vt animi audientium iucunda rerum imagine et vitae iftius grata fpecie frui viderentur. *) Capi autem et demul ceri iftis delinimentis animi non poffunt, nifi ab vrbanae vitae curis ac moleftiis auocati in agris filuisque inter greges et armenta et pecoris magiftros verfari videbuntur, atque id curabitur a poeta, vt ne quid subeat animos, quod moleftiam, tenuitatem, ac fordes iftius vitae in memoriam reuocet, adeoque fuaviffimam illam oculorum fafcinationem folvat; qua ipfa de cauffa factum eft, vt pastoritia potius, quam omnino ruftica vita, aut aratorum et opus rufticum facientium conditio in hoc carmine exhiberetur, cum haec quidem paullo plus offenfionis haberet, nec facile ea laborum taedio, et attriti corporis defatigatione omninoque aerumnis fuis, poetae arte et ingenio liberari poffet. Sed haec a multis fatis diligenter funt praecepta et ad prima huius generis elementa pertinere putanda funt. Itaque

* Appellare licet hanc argumentum aliquod tractandi rationem dramaticam, quoniam aliud nomen, quod magis accommodatum fit, non habemus; nec tamen

vel fic carmen bucolicum pro dramatis genere haberi, aut inde ductum effe, aut cum mimo Sophronis, multo minus cum mimis Romanorum, comparari potest.

Et fecura quies et nefcia fallere vita,
Diues opum variarum, et latis otia fundis,
Speluncae viuique lacus, et frigida Tempe,
Mugitusque boum mollesque fub arbore fomni
Non abfunt,*)

omninoque totum carminis paftoritii argu-
mentum ad filuas agrosque fpectare, ruris et
veris amoenitate commendari, et locus facti
fiue dramatis ita declarari debet, vt fenfus
noftri rebus ipfis intereffe videantur. Quod
animorum deludendorum artificium defcrip-
tione locorum ac temporis non parum iuua-
tur, cui veteres tam parum indulfiffe mirari
forte poffis; quamquam Theocritus hac arte
Virgilio multum praeftat: funt enim inter
eius defcriptiones nonnullae veris ac ruris
fuauiffimae et dulciffimae **); frequentius, et
in multis feliciter, eo Gefnerus vfus eft, fua-
viffimus poeta, quem antiqua illa Graecia
aut fuum effe popularem credidiffet, aut no-
bis inuidiffet. Ex eodem fonte deriuatur illa
ratio, qua praecipitur, vt non modo, quic-
quid veri fructus, otii et felicitatis, vitae
rufticae fiue paftorali infit, ad paftoritii car-
minis fuauitatem arceffatur, verum etiam vt,
quicquid ad amplificandam, exornandam,
ac cumulandam iftam veram iucunditatem
animi vis excogitare ac fingere poffit, ad
maiorem fuauitatem liberaliter congeratur.
Quicquid enim animum delectare et illecebris
*) Ge. II, 461 fqq.
**) Vide Idyll. VII.

« PreviousContinue »