Page images
PDF
EPUB

tibus, expreffa fint; ea vero, quae vniuerfe dici poterant, ad factum aliquod, idque vnum et actionem fingularem e multis reuocata, ad viuum repraefentata, defcriptione oculis fubiecta, exemplis et comparationibus illuftrata, fententiis grauibus fint diftincta, omninoque ita tractata, vt non tam animus doceri fe fentiat quam delectari: vt non magna animi intentione ad cognofcendum opus fit, fed vt fatis fit, modo animus recipiendis impulfibus variarum imaginum fenfationumque pateat; vt praecepta et fententiae quafi corpore aliquo inductae fenfibus fubiectae ante oculos incedere palparique poffe videantur, vtque, dum in rerum ipfa tractatione et vfu verfari te exiftimes, fine omni moleftia, putes te adfuefcere potius rebus agendis quam difcendis. Iam res aliae naturali aliqua feu dignitate feu fuauitate fe commendant, in quibus poetae iam fatis parata laus, modo ne eas oratione deterat; fufficit, vt aequet; fin amplificet et augeat, id vero ad tanto maiorem ingenii commendationem facere neceffe eft: aliae autem res aut natura fua tenues et ieiunae, aut opinione humiles, et nullo fuo decore infignitae funt; quas fi poeta cum per fe grato aliquo habitu induere, tum externarum rerum, inprimis digreffionum, virtute fatis ornare potuerit, in eo vero fummam poeticae facultatis et artis laudem confequitur. Digreffionum itaque ad ornandum

ars

huiusmodi carmen inprimis magna laus habenda *). In iis autem Virgilii ingenium inprimis commendat hoc, quod confilio et argumento carminis ea et dilectu et ornatu accommodata funt. Eft vtique in iis liberalior ornamentorum materia, maiorque fplendor, pro indole tamen et natura carminis; quoque mirifica in iunctura horum locorum et in transitu redituque a digreffione ad praeceptionem; porro in praecipiendi formulis mirificaque earum varietate, quam magna ex parte Arato et Nicandro debere eum videbitandem in venuftate, proprietate, copia orationis et dictionis, in qua Lucretianum carmen ante oculos habuit, fed emollitum et expolitum ad poetarum Alexandrinorum elegantiam: quibus rebus efficitur delectatio illa, quam poeta fibi habere debet propofitam.

mus:

Atque haec illa funt, a quibus Virgilii laus, fi a iudicio aliquo profecta videri debet, inprimis repetenda eft. Eft is proprius quafi Virgiliani carminis character, vt, fi ingenium Homericum in inueniendis rebus defideres, fi Theocriteam fimplicitatem, et

* Reprehendit etiam has, et transitus ad eas tamquam parum opportunos, Homius (Effay of Criticism cap. 1 extr.). Sed confudit Vir Ill. genera orationis et fcriptionis inter fe diuerfiffima, maioremque, quam pro poetica ratione, fubtilitatem, nullum

vero poeticae feu artis feu fcientiae fenfum, in hoc aliisque iudiciis adhibuiffe videtur. Disputauit aduerfus eum perdocte Io. Iac. Netzker, Prof. Gymnafii Thorunenfis, in Commentatione de Georgicorum Virgilii lucido ordine.

[ocr errors]

natiuam aliquam venuftatem, qua animi, inani noftrorum morum fuco nondum contaminati, tantopere capiuntur, fruftra in eo quaeras, elegantiam tamen cultumque, eundemque rectum, purum, pudicum ac decorum, fimulque elaboratiffimum et exquifitiffimum, facile agnofcas. Inueniendi quidem follertiam, fi animi fenfa libere eloqui fas eft, non maiorem in Georgicis quam in reliquis eius carminibus deprehendimus. Adumbrata fere omnia, depromta et haufta, plurima fere ad verbum conuerfa funt et transfumta ex aliis fiue Graecis fiue Romanis poetis ac fcriptoribus. Vt enim fuis locis indicabimus, nonnulla ex Hefiodo, multa ex Lucretio; locum de pefte ex eodem et Thucydide; alia, inprimis doctrinam de arborum cultu, ex Theophrafto, doctrinam de apibus ex Ariftotele, locum de ferpentibus, inprimis de chelydro *), ex Nicandri Theriacis, locum de prognofticis totum ex Arati Diofemeis **), nonnulla ex Xenophontis Oe

conomico,

magnam praeceptorum partem, inprimis de pecudum cura, ex Catone et Varrone transtulit. Cuius rei quanto manifeftiora habituri effemus indicia, fi antiquiores auctores de Re Ruftica et fingulis eius partibus ***), praecipue qui verfibus eas illuftrarunt, omni

* Ge. III, 432 fqq.

**) Conf. Macrob. V, 2.

***) Multa eorum et magna no-
TOM. I.

mina a Varrone, Columella, et Plinio memorata videas, quae congefta funt ab Vrsino Virgilii collati pr.

Ee

per

noque poetae Alexandrini, plures fuperftites effent, inprimis Nicander, Eratofthenes, Parthenius *) Nam, quamquam poetae noftri ingenium fatis in fe materiae ad exquifitiorem aliquem ornatum ac nitorem carminis habuit; erat enim illud naturae aliqua indulgentia ad praeclarae cuiusque pulcritudinis fenfum natum ac factum, inque vita illa litteras Graecas et vrbanitatem Romae fub principe Augufto, et confuetudine cum elegantiffimis et vrbaniffimis hominibus, eximie cultum et politum: variarum tamen rerum comparatione et indagatione progreffi hoc nobis animaduertisse videmur, ex Alexandrinis inprimis poetis Virgilium noftrum profeciffe; his eum naturalem illam et parum operofam, cum tanto tamen cultu, ornatu, et dignitate coniunctam, venuftatem debere arbitramur. Sed ea de re alio tempore accuratius disputandi erit locus. Quid? fi alios, e quibus fingulos verfus, mutuos fumtos aut expreflos a Virgilio, Grammaticorum cura nobis feruauit, vt Ennium, Lucilium, Var

cuius pars vltima agricultu

*) Quinctilianus Inft. X, 1, 56 vnum librum Oeconomicum, Quid? Nicandrum fruftra fequuti Macer atque Virgilius? E Democrito poetam nonnulla fumfiffe Plinius monuit. vid. ad Georg. I, 336. Ex Eratofthene translatus locus Ge. I, 233 fqq. e Parthenio verfus Ge. I. 437. Seruius ad Ge. 1. 43 Sane fciendum, Xenophontem feripfiffe

ram continet: de qua parte multa ad fuum hoc opus l'irgilius transtulit; ficut etiam de Georgicis Magonis Afri, Catonis, Varronis, Ciceronis quoque libro tertio Oeconomicorum, qui agriculturam cons tinet.

[ocr errors][merged small]

ronem Atacinum, integros haberemus; annon multo plura irrigati fontibus alienis ingenii veftigia effemus deprehenfuri? Non itaque temere pofuiffe videbimur illud, quod paullo ante commemorabamus, defuiffe Virgilio diuinam illam noua et intacta ab aliis proprio quodam nifu proferendi vim, liberum illum animi per ignota et intentata vagantis impetum; quem tamen ipfum verecunda illa, recta et caftigata, carminis pulcritudine redemiffe et compenfasse videri debet; neque in illa morum vitaeque elegantia, certis decoris et honeftatis cuiusdam legibus adftricta, aut in illa doctrinae ac litterarum copia, quae in Virgilio fuit, liber ille et Supra mortalia emicans et tamquam alatis Platonis equis inter nubes euectus fpiritus vigere potuit; fieri enim aliter vix poteft, quam vt haec operofae doctrinae quafi farcina impetum animi diuiniorem retardet; vnde, neque ex academica noftra inftitutione vmquam Homericum aliquod ingenium aut prodiiffe aut proditurum effe, facile augurari licet; vti contra inter poetas noftros, iis, quorum animis Virgilii et Homeri non nifi obfcura aliqua notio, ex puerili tantum inftitutione, infidet, vix eminebit caftigata et elaborata dictio, recta et cafta carminis pulcritudo aut elegantia ex ingenii cultu exquifitiore profecta, quae ex diligentiore antiquorum ftudio comparanda eft. Enimuero, fi Homero

« PreviousContinue »