Page images
PDF
EPUB

v. 31 fqq. Epicureum dogma proponi; fi porro Syronis, philofophi Epicurei e Cicerone noti, vna cum Varo auditor fuit Virgilius. Sunt tamen haec omnia tam parum firmatae fidei, vt nihil illis equidem confidam. Contra grauem dubitationem mouet aduerfus hanc Massoni opinionem hoc, quod Varus Virgilii nostri bello clarus fuit: nam Ecl. VI, 7 erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et triftia condere bella: id quod in Epicureum illum philofophum non cadit.

In loco Ecl. IX, 35 vulgo legebatur: Nam neque adhuc Varo videor nec dicere Cinna Digna, fed argutos inter ftrepere anfer olores. Si hoc recte fe haberet: recte inferres: Varum aut poetam aut carminum iudicem bonum fuiffe; prius illud verius; nam Cinna notus fatis poeta fuit, non criticus; ita vero de Varo poeta multo maior dubitatio fuboriretur. Enimuero multo probabilius fit, Vario legendum et de L. Vario tragico locum accipiendum esse, de quo v. ad Donat. Vit. Virg. L. 30 et 53. atque fecundum haec Vario repofui.

Apud Seruium ad Ecl. IX, 35 legitur: „Nam Varus victor et dux fuit, cui fupra blanditur" vnde colligit doctiff. Ruhnken. ad Vellei. p. 364, Varum eum fuisse, non Varium, quem Acron narrat ad Caffium Parmenfem occidendum ab Augulto miffum. Verum et illud Scholion Acronis et hoe Serui tam contaminatum eft Grammaticorum ineptiis, vt vix quicquam inde conficias. In Seruianis, quisquis illud appofuit, quod paullo ante adfcripfi, indocte exprellit Horatianum: Scriberis Vario fortis et hoftium victor.

Restat pro Varo poeta qui memorari poffit locus Ouidii ex Ponto IV, 16, 31 Cum Varus Gracchusque darent fera dicta tyrannis. Duo tragoediarum auctores memorari manifeftum eft. Gracchum Tragicum illustrat Heins. ad e. 1. Cum Varii Thyestes tam nobile opus fuerit; Vari autem aliunde nulla proftet memoria; equidem non dubito in Nafone quoque Varium substituere: etsi is paullo maior natu effe debuit Nafone puero.

[blocks in formation]

EX CVRSVS II*

De Sileno a Satyris et Nymphis vincto.

Ecl. VI, 13. Chromis et Mnafylos in antro Silenum pueri fomno videre iacentem — Adgreffi, nam faepe fenex fpe carminis ambo Luferat, iniiciunt ipfis ex vincula fertis Addit fe fociam, timidisque fuperuenit Aegle, Aegle Naiadum pulcerrima.

Cum motus mentis magnis fenfibus contactae et phan tasmata animi concitati ab aetatum prifcarum hominibus nec discerni fatis inter fe nec ad cauffas fuas poffent reuocari, adeoque nec re nec nomine notari: ad furores illi diuinitus mentibus immiffos reuocati funt, modo religiofos modo fatidicos; fidem faciebant opinioni calores animorum et furores in orgiis Bacchicis et Phrygiis per choros ad nu meros concitatos tympanorum et tibiarum moueri foliti: de quibus ad locum Strabonis lib. X. disputatum eft alio loco (Commentat. Societ. Reg. Sc. Gotting. Vol. VIII.) Iam haec eadem translata effe ad vates, et inde ad poetas, vt et ipfi deo incalefcere, furere, μxiveoda putarentur, nota res eft.

Inter deos, qui vatibus et poetis furores iniicerent, Apollo et Mufae mox et Nymphae et alii dii, habiti sunt, tum et Bacchus, qui et in Apollinis et Mufarum confortium eo nomine venit. Non mirum itaque fi, cum ille fuos comites et Jacaras, inprimis Bacchas, Maenades inde dictas, furore impleret, Silenum ita veov ab eo redditum effe vinas narrarunt poetae, vt et vaticinaretur, vtilia moneret, tandem et vatum more caneret; itaque eo deuentum eft, vt Sileno tribuerentur carmina, tandem disputationes, de rebus phyficis ac diuinis: eo modo, qui expofitus est a me in argumento huius Eclogae.

Cum femel ea, quae de vate vaticinante narrari folebant, transferri coepissent ad poetas: Sileno a Virgilio tribuitur hoc quoque, quod vaticinantium erat proprium, vt non nifi inuiti et reluctantes deum reciperent; nam Silenus

ad carmina fua recitanda non nifi inuitus accedit; itaque vi cogunt eum Satyri, vt alibi videmus Proteum aut Pythiam ad vaticinandum vi admota cogi: qua de re v. dicta ad vf. 28.

Adfcripfi haec in breue collecta in eorum gratiam, quibus haec fcripta funt. Poeta hoc ipfum in lepidum mythum mutauit, cum narret Satyros duo, qui dudum carmina flagitauerant a Sileno, vi tandem adigere eum voluiffe vt caneret, adiutrice Nympha, Verfa tamen res in lufum, cum et corollis fenem vincirent, et Nympha procaciter eius frontem rubro pingeret.

Inter argumenta operum antiquorum nullum eft copiofius et locupletius Bacchicis orgiis et lufibus. Satyri itaque ludentes, Silenus temulentus et Bacchae, h. e. Nymphae cum Baccho bacchantes funt inter ea, in quibus artifices ingenia exercuerunt vel maxime. Sunt quoque in his quae cum noftro carmine comparari poffint. Silenus recubans in pelle fubftrata, vtre vini pleno nixus, altera manu cantharum inuerfum tenens (qui tamen artifici recentiori vitiatum marmor reficienti deberi videtur) in villa Ludouifia vifitur Romae, caelo paffim expreffus.

Eft Silenus ad arborem reuinctus, Satyro ac Nympha exorantium fpecie adftantibus, in gemma Lipperti Dactylioth. Mill. I, 1, 183. Sunt alia apud Taffie. Inuentum eft nuper in finibus Neapolitanis anaglyphum, Silenum in antro fedentem cum Nympha frondem feu furculum oftentante, exhibens, Satyris duobus aufcultantium fimilibus; pone antrum Sileni asellus cum duobus Satyris faltantibus. Id anaglyphum e noftro poeta adumbratum effe cenfuit Xaver. Mattei in disf. 1759 edita. Repetitum anaglyphum parum fcite et affabre factum et aere sculptum in edit. Virgilii Ambrogiana. Similis fere argumenti aliud eft anaglyphum, quod ad donohiaspor refert Vir doctus in Disf. Acad. Cortonenfis To. I. disf. VIII. aliud vero manifeste expressum e Virgilio marmor XVI figuris, inter quas Aegle pingens Sileni faciem, vifitur in Villa Pembrok. Wilton. Etfi nondum fatis confido antiquitati horum monimentorum; vix enim artifices graeci Virgilium edidicerunt.

EXCVRSVS III

De C. Cornelio Gallo fimulque de

Euphorionis Chiliafi.

Ecl. VI, 64-73 Tum canit errantem Permei ad Alumina Gallum etc., et Ecl. X, 2 Pauca meo Gallo, fed quae legat ipfa Lycoris, Carmina funt dicenda.

Eft Gallus inter eos homines, qui aliorum potius laude, quam fua virtute, nomen ad pofteritatem propagatum habent. Iterum noftra aetate multis de eo egere viri docti per Italiam, dum de eius patria decertarent, aliis eum Foroiulienfem, aliis Foroliuienfem fuiffe afferentibus. Priores partes tuetur doctifl. Fontanini in Hift. litt. Aquilei. I, 1, quem fere transfcripfit Io. Iof. Liruti (in Notizie delle Vite ed opere fcritte da' Letterati del Friuli Tom. I pr.). At pro Foroliuienfibus, poft Peregrinum Maferium, Sigism. Marchefium in Supplem. Hift. Foroliu. lib. I, p. 34, et Ge. Viuianum Marchefium in Vitis illuftr. Foroliu. lib. II, cap. 5, p. 227 fqq., denuo pugnauit eruditiff. Morgagnus in Opufc. Mifcell. P. III Ep. 1 et 10. Add. Burm. ad Anthol. Lat. To. I, p. 355. Adeo et huius hominis exemplo propofito contemnere aliquis difcat nominis famam et immortalitatem: in qua et ipfa cafus et fortuna regnat.

Contigit tamen inter haec, vt multa, quae ad Galli res fpectant, accuratius conftituerentur. Contra vero nec minus alia virorum doctorum argutiis fuere impedita et obscurata, etiam in iis, quae ad Virgilium fpectant. De amica Lycoride disputatum eft in Argum. Ecl. X. Ingenium Galli et facultatem poeticam pauca teftantur fragmenta, quae fuperfunt; adftruunt autem eam veterum praeconia, inque his Virgilii. Verum hic non tam ab Elegorum felicitate eum celebrat, quam ab alterius generis carmine: altero

loco VI, 72 Grynei nemoris originem argumentum illius conftituiffe innuit: nam, cum Gallum fummo honore a Mufis acceptum narrasset Maro, Linum ait ei fiftulam Hefiodi praebuisse, verbis adiectis: His (calamis) tibi Grynei nemoris dicatur origo: Ne quis fit lucus, quo fe plus iactet Apollo. Altero loco Ecl. X, 50. 51 Gallus loquitur: Ibo, ait, et Chalcidico quae funt mihi condita verfu Carmina, paftoris Siculi modulabor auena. Gallus adeo verfu Chalcidico carmina condiderat. Euphorionis carmina refpici, qui Chalcidenfis ex Euboea fuit, fatis conuenit; eiusque neceffe eft aut transtuliffe carmen aliquod in Romanum fermonem Gallum, aut liberiore calamo expreffiffe. Procliue eft ad coniectandum, carmen de Apolline Gryneo eiusque oraculo fuisse illud ipfum carmen. Hactenus confentanea funt, quae appofui. Similia illis habet Seruius ad Eclog. VI, 72 et X, 50.

Enimuero viri docti fufpicione et opinatione adiecere alia; ex VI, 69. 70. vbi calamos ei dant Mufae, quos ante dederant Afcraeo feni: ergo Opus aliquod Euphorionis, quod Heliodei carminis genere fcriptum erat, refpici. Iam Euphorion Varroni et Columellae inter fcriptores rei rufticae numeratur; ideo carmen illud nomine Hefiodi infcriptum fuisse vifum eft; et eft ap. Suidam inter Euphorionis fcripta Ἡσίοδος. Georgica fuiffe

illud cenfent. Verum cum argumento hoc parum conveniunt verfus fubiecti: His tibi Grynei nemoris dicatur origo etc. quid enim in tali carmine conuenire potuit cum Georgicis? Videndum itaque eft de his paullo diligentius.

Euphorion, Chalcide Euboeae, vt dixi, oriundus, Antiochi M. regis Syriae bibliothecae praefectus, magna olim fama floruit. De eo poft Meurf. ad Helladium (Opp. To. VI), et Voff. de hift. Gr. I, 17, et de poet.

« PreviousContinue »