Page images
PDF
EPUB

Si tamen aliqua Virquod Theocriteas la

in quibus retractandis alter et poliendis fe continuit; quod quamuis magno plerumque ingenio factum nemo neget, interdum tamen tam follicite Theocriti veftigia premit, vt fublegere potius illi fua, et verfus vndique conquifitos latine conuertere, quam fuo ingenio vti videatur. Sed de his ita quisque, vti libitum eft, fentiat. gilii ea in re culpa eft, cinias confarcinauit, fatis graues poenas dedit, cum poft eum vix quisquam aut veterum aut recentiorum bucolicos verfus condiderit, quin ex Virgilio nouam rhapfodiam bucolicorum verfuum et fententiarum adornaret. Facilitas haec in nonnullis vitae rufticae tabellis tamquam mufiuo opere coagmentandis inducere plerumque folet nafcentes poetas, vt in idylliis condendis ingenii periculum faciant. *) Cum tabellarum harum, vt ita dicam, ex vita paftoritia, quae placere poffint, perexiguus fit numerus; multo ille etiam minor futurus, nifi e vita prifca et ex antiquo fermone mythico multa in paftoritium fermonem migrassent: difficile eft multa in his variare, vt nec tamen a fimplicitate, fine qua hoc genus placere nequit, recedas. Qui primi

*) Hinc etiam in bucolicis carminibus apud Interpretes tanta copia locorum fimilium et comparatio earundem fententiarum afferri ac cumulari folet. Infpi

ciat aliquis Cerdam vel Martynum poft Vrlinum. Equidem non nifi ea appofui, quae aut Maroni ante oculos fuere aut illuftrationis vim habere poffunt.

e noftratibus in hoc genus inuolarunt, faltem vertendis ac repetendis antiquis ingenium apNunc fere taedium fa

probare poterant. ciunt, qui centies dicta repetunt, quae dum ingeniofe variare volunt, in argutias et lufus incidunt. Romanae artis omnino non exigua pars in eo continebatur, vt, quae a Graecis naturali aliqua cum venuftate et lepore dicta acciperent, ea orationis fuae dignitate, gravitate, ac copia ornarent. Hoc vnum monebo, nifi memineris, in Virgilio plus artis, in Theocrito plus natiuae elegantiae, effe, te non mirari non poffe, cum videas, etiam praeftantiffimos ex hoc genere poetas recentiorum temporum Virgilium maluiffe fequi quam Theocritum. Artis fcilicet femper facilior imitatio; naturalem venuftatem difficillime affequare.

Quod ad defcriptionem et oeconomiam huius carminis attinet, varie ea quidem inftitui poteft, femper tamen fpectandum hoc, vt ea potiffimum ratio ac via ineatur, qua maxima voluptas legentis animo afferri poffit; cuius quidem rei eo diligentior ratio habenda eft, quod huius carminis fimplicitas et humilitas interdum in exilitatem abire, lenis et mollis tenor languere, folet. Raro itaque poeta narrantis aut defcribentis partes

fufcipit; nifi ille in argumento admodum fuaui et copiofo ac florido verfetur; fed convertit fere rem in drama et in actionem, ipfosque paftores colloquentes ac narrantes inducit, vt res non tam narrari, quam po tius geri, ac lectoris oculis fubiici, et ille inter filuas errare, in vmbra arboris affidere, cantantes audire fibi videatur; quod non ita accipiendum, tamquam fi omne carmen paftorale dramaticum effe debeat, vt cum Fraguerio *) plerique, qui hoc de carmine, nuper quoque, fcripfere, exiftimant, exiftimant, verum quia haec ratio poetae confilio fere maxime refpondet.

Situs ac loci temporisque defignatio, quae cuiusque carminis argumento conueniat, vti poetae ingeniofi non infima laus eft, ita ad maiorem ex lectione fuauitatem capiendam non parum facit. Cuius enim animus veris ac ruris, pafcuorum et armentorum, fuaui defcriptione non vehementer delectatur, aut quis cantum paftoris non multo gratiorem effe fentit, fi ille fub fagi vmbra, ad riuuli murmur, in molli herba inter gregum exultationes, fedens otio indulgeat?

*) Differtation fur l'Eclogue par Mr. l'Abbé Fraguier, dans

les Memoires de l'Academic des Infcript. T. II, p. 132.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Cuftodes ouium carmina, fiftula
Delectante deum, cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent. *)

Poteft is locus interdum adeo duplex effe, vt et is defignetur, in quo paftor cantet, et alter, in quo res commemorata gefta fit; vt in Ecloga decima a Virgilio factum videbi

mus.

Supereft, vt nonnulla adiiciamus, quae ad Virgilianas Eclogas propius fpectant. Iam primum nifi alia effent, quibus Maro magni poetae nomen confequutus eft, folis Bucolicis relictis vix eum in cenfum principum poetarum venturum fuiffe arbitror. Ingenii enim in inueniendo vix magnam habet laudem; Argumenta carminum, vti paullo ante vidimus, alia funt ex Theocrito mutuata et interdum ieiune fatis traducta, aut e pluribus Idylliorum locis coagmentata, vt tertia et Septima Ecloga; alia non bucolicae erant naturae, fed tantum ad bucolicorum morem funt tractata, vt prima, quarta, fexta, nona, decima. Sententiae autem et verba magnam partem ex Theocrito funt conuerfa; alia funt a bucolici carminis natura aliena. Quis paftorem ferat decantantem illa: Ante perer

*) Horat. Carm. IV, 12, 9.

ratis amborum finibus exul Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim; et illa: At nos hinc alii fitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem. Quod infames mores paftorum vno faltem loco expreffit (Ecl. III pr.), hoc erat quod vix ab eius vrbanitate expectabamus; non magis quam haec nimis obnoxia et feruilis pene Theocriti imitatio. Contra mirationem facere poteft, quod metrum bucolicum, cuius Theocritus ftudiofiffimus fuit, plerumque neglexerit: quod paffim a multis obferuatum eft: cuius rei cauffa potiffimum in fermonis Romani indole pedumque et numerorum natura ineffe videtur. An vero in verbis agreftia et foloeca fequutus fit, non equidem aufim pronuntiare. Nam diuerfa res eft; effe dura nonnulla, quae in his eclogis occurrant, quae tamen corrupta potius et interpolata dixeris. Ex vno vero illo, quod cuium pecus reprehenfum fuiffe Grammaticus narrat, vix fatis tuto iudicium facias. Vt tamen Virgilius tantam apud populares fuos laudem per Bucolica confequeretur, fecit inprimis rei nouitas, felixque in carmine Siculo, quod ipfa fermonis Romani afperitas refpuere videbatur, transferendo audacia. Nondum enim fermo Romanus ad hoc rerum

« PreviousContinue »