Page images
PDF

in quibus retractandis alter et poliendis se continuit; quod quamuis magno plerumque ingenio factum nemo neget, interdum tamen tam sollicite Theocriti veftigia premit, vt fublegere potius illi fua, et versus vndique conquisitos latine conuertere, quam fuo ingenio vti videatur. Sed de his ita quisque, vti libitum eft, sentiat. Si tamen aliqua Virgilii ea in re culpa est, quod Theocriteas lacinias consarcinauit, satis graues poenas dedit, cum post eum vix quisquam aut veterum aut recentiorum bucolicos versus condiderit, quin ex Virgilio nouam rhapsodiam bucolicorum versuum et sententiarum adornaret. Facilitas haec in nonnullis vitae rufticae tabellis tamquam musiuo opere coagmentandis inducere plerumque solet nascentes poetas, vt in idylliis condendis ingenii periculum faciant. *) Cum tabellarum harum, vt ita dicam, ex vita pastoritia, quae placere poffint, perexiguus fit numerus; multo ille etiam minor futurus, nisi e vita prisca et ex antiquo sermone mythico multa in pastoritium sermonem migrassent: difficile eft mulia in his variare, vt nec tamen a simplicitate, fine qua hoc genus placere nequit, recedas. Qui primi

*) Hinc etiam in bucolicis car- ciat aliquis Cerdam vel Martyminibus apud Interpretes tanta num post Vrlinum. Equidem non copia locorum fimilium et com- nisi ea appofui, quae aut Maroni paratio earundem sententiarum ante oculos fuere aut illustratioasferri ac cumulari folet. Inspi- nis vim habere possunt.

Zana

non

21 e noftratibus in hoc genus inuolarunt, saltem vertendis ac repetendis antiquis ingenium approbare poterant. Nunc fere taedium faciunt, qui centies dicta repetunt, quae dum ingeniose variare volunt', in argutias et lusus incidunt. Romanae artis omnino non exigua pars in eo continebatur, vt, quae a Graecis naturali aliqua cum venuftate et lepore dicta acciperent, ea orationis fuae dignitate, gravitate, ac copia ornarent. Hoc vnum monebo, nisi memineris, in Virgilio plus artis, in Theocrito plus natiuae elegantiae, elle, te non mirari non poffe, cum videas, etiam praestantissimos ex hoc genere poetas recentiorum temporum Virgilium maluisse sequi quam Theocritum. Artis fcilicet femper facilior imitatio; naturalem venuftatem difficillime assequare.

Quod ad descriptionem et oeconomiam huius carminis attinet, varie ea quidem institui potest, semper tamen spectandum hoc, vt ea potissimum ratio ac via ineatur, qua maxima voluptas legentis animo afferri poffit; cuius quidem rei eo diligentior ratio habenda eft, quod huius carminis simplicitas et humilitas interdum in exilitatem abire, lenis et mollis tenor languere, solet. Raro itaque poeta narrantis aut describentis partes suscipit; nisi ille in argumento admodum suaui et copioso ac florido versetur; sed converlit fere rem in drama et in actionem, ipsosque pastores colloquentes ac narrantes inducit, vt res non tam narrari, quam poa tius geri, ac lectoris oculis subiici, et ille inter siluas errare, in vmbra arboris assidere, cantantes audire sibi videatur; quod non ita accipiendum, tamquam si omne carmen pastorale dramaticum esse debeat, vt cum Fraguerio *) plerique, qui hoc de carmine, nuper quoque, scripsere, existimant, verum quia haec ratio poetae confilio fere maxime refpondet.

Situs ac loci temporisque designatio, quae cuiusque carminis argumento conueniat, vti poetae ingeniofi non infima laus est, ita ad maiorem ex lectione fuauitatem capiendam non parum facit. Cuius enim animus veris ac ruris, pascuorum et armentorum, fuaui descriptione non vehementer delectatur, aut quis cantum pastoris non multo gratiorem ele sentit, si ille sub fagi vmbra, ad riuuli murmur, in molli herba inter gregum exultationes, sedens otio indulgeat?

*) Disertation sur l'Eclogue par Mr.. l'Abbé Fraguicr, dans

les Memoires de l'Academic des Inscript. T. II, p. 132.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ouium carmina, fistula
Delectante deum, cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent. *) Potest is locus interdum adeo duplex elle, vt et is designetur, in quo pastor canlet, et alter, in quo res commemorata gefta fit; vt in Ecloga decima a Virgilio factum videbimus.

Supereft, vt nonnulla adiiciamus, quae ad Virgilianas Eclogas propius spectant. Iam primum nisi alia essent, quibus Maro magni poetae nomen consequutus est, solis Bucolicis relictis vix eum in censum principum poetarum venturum fuisse arbitror. Ingenii enim in inueniendo vix magnam habet laudem ; Argumenta carminum, vti paullo ante vidia mus, alia funt ex Theocrito mutuata et inn terdum ieiune fatis traducta, aut e pluribus Idylliorum locis coagmentata, vt tertia et Septima Ecloga; alia non bucolicae erant naturae, sed tantum ad bucolicorum morem sunt tractata, vt prima, quarta, sexta, nona, decima. Sententiae autem et verba magnam partem ex Theocrito sunt conuersa; alia sunt a bucolici carminis natura aliena. Quis paftorem ferat decantantem illa: Ante pererratis amborum finibus exul Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim; et illa: At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxem. Quod infames mores paftorum vno saltem loco expressit (Ecl. III pr.), hoc erat quod vix ab eius vrbanitate expectabamus; non magis quam haec nimis obnoxia et seruilis pene Theocriti imitatio. Contra mirationem facere poteft, quod metrum bucolicum, cuius Theocritus studiosissimus fuit, plerumque neglexerit: quod passim a multis obseruatum est: cuius rei causa potissimum in sermonis Romani indole pedumque et numerorum natura inesle videtur. An vero in verbis agrestia et foloeca sequutus fit, non equidem aufim pronuntiare. Nam diuerfa res est; effe dura nonnulla, quae in his eclogis occurrant, quae tamen corrupta potius et interpolata dixeris. Ex vno vero illo, quod cuium pecus reprehenfum fuisse Grammaticus narrat, vix satis tuto iudicium facias. Vi tamen Virgilius tantam apud populares fuos laudem per Bucolica consequeretur, fecit inprimis rei nouitas, felixque in carmine Siculo, quod ipsa sermonis Romani afperitas refpuere videbatur, transferendo audacia. Nondum enim sermo Romanus ad hoc rerum

*) Horat. Carm. IV, 12, 9.

« PreviousContinue »