Page images
PDF
EPUB

autem, quamquam eam ad aliud genus modo retulimus, cum hoc tamen commune habet illud, quod natales nobilis alicuius pueri celebrat. Ecloga tandem fecunda, Corydon infcripta, naturae paftoritiae nihil aliud habet, quam quod amoris miferi in puerum aeftus imaginibus, fententiis, et notionibus paftoralibus exprimitur. Nam ad illud genus, in quo vitae paftoritiae libertas, innocentia, et fimplicitas commendatur, id plane non pertinere, quis non videat? Quid? quod argumentum hoc, cum plane nullam huius generis voluptatem afferat, et a vitae paftoritiae integritate abhorreat, eo minus iucundum eft, quod Corydon paftor feruilis conditionis eft, qui domini fui pufionem amat. Hoc tamen, etfi infimum, genus recentiores fere poetas, cum bucolica carmina condere fibi videbantur, fequutos effe, non opus eft,

vt multis doceamus.

Materia itaque et argumentum carminis bucolici feu paftoritii quale fit, videtis. Iam mores ac fententiae, verba atque numeri, facile ex ipfa vitae paftoritiae conditione duci poffunt. Simplicitas et naturalis aliqua venuftas omnia ea continent, quae copiofius ab aliis hac in parte disputata funt. In hac

agro Battaro exutus fuerat. Sunt et loca ex eo carmine, quae animo tenuiffe Maro videri poteft, vt Dir. 4 fq. 15 fq. 26 fq. 30

Nec mihi faepe meum refonabis, Battare, carmen. Sic por ro, inpr. a v. 82 fq.

ipfa tamen fimplicitate excluditur ex hoc genere, quicquid, etfi ipfam vitae rufticae veritatem exprimit, ingratum tamen ad fenfum ac moleftum eft; neque adeo admittendae funt fordes, quae naufeam moueant, non verborum rufticitas et afperitas, non agreftis et foeda fpurcities: qua in re haud pauci egregie falfi fuere, dum imitationis veritatem male iactarent. Poffe fane cum arte et cum ingenio carmine reddi omnia, quis neget? Quorfum tamen ftudeas imitando exprimere ea, a quibus, fi cafus obtulerit, oculos animumque auertimus? et quae illa laus effe poteft, fi imitatione ea bene reddideris, quibus, fi in vera vita exprefferis, omnibus ingenue natis importunus ac moleftus foedusque videaris? Contra, modo placeat poeta ac delectet, fi confilio fuo refpondere eiusmodi audaciam videat, quid eum vetet interdum ad mythicam hominum vitam nos reuocare, et talem rerum ordinem, modum, et fitum exhibere, qui nullus vnquam nifi in hominum egregia imaginandi vi pollentium animis fuit; ea tamen cautione adhibita, vt ne incredibilia plane et ad praefentem vitae confuetudinem nullo modo verifimilia fingat. Interdum vero quid eum negemus antiquam vitae paftoritiae rationem elegantiis et deliciis e noftra vita petitis, modo fatis confentaneae fint, temperare commode poffe? Non

enim natura huius carminis ftatim tollitur, fi naturalis fimplicitas, paullo horridior forte illa et incultior, noftra venuftate et elegantia temperetur; quamquam prior illa ingenuis animis maiorem voluptatem afferre folet. Quae res vel ipfo Theocriti et Virgilii exemplo declarari et comprobari poteft. Illius enim quam fimplicior et verior humilitatique argumenti accommodatior eft ratio! huius vero quanto elegantior et ornatior! Sed habebat vterque, quod fequeretur; non enim abhorrebant Graecorum ingenia a fimplicitate et natiua aliqua caftaque venuftate; ipfius fermonis ac dialecti Doricae natura, non poteft dici, fentiri facile poteft, quantam fimplicitatem prae fe ferat, et quantopere huic rerum generi apta et idonea fit, vt nec docta nec inculta et horrida oratio fit. At Virgilius fermonis et dialecti fuauitate deftitutus), qui politiore aeuo, inter homines vrbanos et elegantiam cum faftu fectantes, viueret, multa ex vitae paftoritiae veritate aut Seponere aut verbis honeftare neceffe habuit, quae nude et ad rei veritatem propofita et expreffa fuperbas Romanorum aures offendiffent; quae eius elegantia adeo in laude fuit, vt et Horatius eum ab hac dote com

*) Recte Probus Theocritum poetam facilius ait Bucolica fcripfiffe, quia apud Graecos fermo rufticanus a ciuili di

vidi poteft, ideo Latinis difficile fuiffe, quia neceffe eft per eadem verba accommodare fenfus.

mendet: *) Molle atque facetum Virgilio annuerunt gaudentes rure Camoenae. Ad Eclogas enim et Georgica refpexiffe Horatius videri debet; ad Aeneidem nec Mufae agreftes nec mollis et faceta oratio fpectare poteft; vt fcriptam effe neceffe fit Satyram, ante quam Aeneidis coeptae aliqua fama exiiffet. Eam vero eius laudis fententiam, quamquam de ea iam veteres dubitaffe videntur, effe probabile fit, vt poetam ab aequabili aliqua elegantia commendet. **) Et facetum quidem quid fit, iam a Quinctiliano ***) expofitum eft, qui decoris magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem putat; et refertur facetum omnino ad id, quod placet et iucundum eft, propter elegantiam maxime et vrbanum aliquem leporem; fed molle ita accipiendum eft, vt fuauitatem fignificet, quae cum aequabili et remiffo genere coniuncta eft; opponitur enim epos forte Varii acris, et apud Ciceronem mollis et remiffa oratio vehementiori et intentiori, qua animi tumultus ac motus excitantur.

[blocks in formation]

Atque his dictis vix quicquam addendum eft, vt illam cauffam, quae tam diuerfis hominum doctorum iudiciis disceptata eft, diiudicemus, vtrum Virgilius Theocrito praeftet. Qua in comparatione difficile eft affequi, quid magna eorum pars fequuta fit, qui Vir

gilium Theocrito in genere bucolico quam

maxime anteferendum effe exiftimarunt; fed confuetudine fere, auctoritate, caecoque aliquo amore et impetu eos duci videas *); quamquam interdum ne ii quidem ipfi, qui Theocritum huius carminis verum magiftrum effe largiuntur, iudicii fubtilitatem et acumen nobis fatis approbant, dum fere minutis nefcio quibus et grammaticis rem rationibus decidunt. Virgilio elegantiae laudem, dignitatis et doctrinae nemo inuidebit; fed fimplicitate et naturali aliqua venustate rerumque copia ac varietate non minus cedit Theocrito, quam ars naturae, quam vincere quidem illa operofe in fingulari aliqua re poteft, fed in fumma rei iners et vana habenda eft. Verum, etiamfi par laus vtrique in iis ipfis rebus, quae maximae funt, effet, Theocritus tamen in eo primas tuetur, quod ea inuenit,

*) Nolo Scaligeri criticen in poetic. lib. V, et qui eum fequuti funt, hic excitare. Sed, quae nuperae Virgilii editioni Romanae adiecta eft, Franc. Schmeisii TOM. I.

fimilis disputatio ita comparata est, vt adolefcentulorum vicem doleas, qui talibus magiftris iudicii critici fubtilitatem acuunt.

C

« PreviousContinue »