P. Vergili Maronis opera. The works of Virgil, with a comm. by J. Conington (H. Nettleship).

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 433 - Drancis dicta refellam ? terga dabo, et Turnum fugientem haec terra videbit ? usque adeone mori miserum est ? vos o mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas. sancta ad vos anima atque istius inscia culpae descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Page 452 - Non me tua fervida terrent dicta, ferox : di me terrent et luppiter hostis.' 895 Nee plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus : 900 ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros.
Page 114 - ... primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma lovis fugiens et regnis exsul ademptis. 820 is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula : sic placida populos in pace regebat, 325 deterior donee paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi.
Page 198 - Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile...
Page 94 - Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
Page 262 - Expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso 355 Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra : haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 360 concurrunt : haeret pede pes densusque viro vir.
Page 249 - Mantua, dives avis, sed non genus omnibus unum : gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires...
Page 417 - Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur : " disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet : tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Page 301 - At vero ut vultum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. ' Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 825 quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Page 6 - Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum : Saetigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire, ac formae magnorum ululare luporum, Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis Induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

Bibliographic information